
negligentiis obiurgati aut rebellant insolenter, aut murmurant ; de loco
superiori disceptant, praeferri se etiam melioribus impudenter affectant.
Simplicitatem spiritualium fratrum imprudenter exaggerant . Suas senten-
tias procaciter iactant . Obsequia delata fastidiunt ; negata pertinaciter
quaerunt , natales moribus anteponunt . Iuniores suos elati despiciunt .
forte, se mine- Conferri sibi aliquos posse, non credunt. Aequari se moribus dedignati,
ribus . super eos se solo animi tumore constituunt. Non seruant in obsequio reuerentiam,
in sermone modestiam, in moribus disciplinam . Habent inin-
tentione pertinaciam , in corde duritiam , in sermocinatioae iactantiam ;
in humilitate fallaces,in locutione mordaces , in odio pertinaces . Subie-
ctioni impatientes, potentiae sectatores, omnibus bonis odibiles . Ad opus
bo'num pigri, ad communionem feri,ad obsequium duri , ad loquendum,
quod nesciunt, pronipti, ad supplantandum parati, ad omnia, quibus sub>
sistit fraterna societas , inhumani . Temerarii in audiendo , praesumptuosi
in docendo,clamosi in loquendo , fastidiosi in audiendo , effrenati defor-
miter in cachinno , onerosi amicis , infesti quietis, ingrati beneficiis, inflati
obsequiis, et imperiosi subiectis .
10. H oc sunt superbiae grass.intis indicia , quibus Deus offenditur , et reee-
dit, acsuperbacorda destituit. His malis diabolus pastus exultât, et inuitatur,
vt veniat, Superbas mentes intrat, vt teneat, erigit, vt elidat, fouet, vt per-
dat . Qui inexplicabiliter de ipsa perditorum captiuitate tripudiat, vt captiuos
suos, quos superbiae iuribus sibi subiecit, iure possideat, et omnia ilia mala ,
quae superius comprehendi, per illos exerceat. Merito igitur periustum Dei
iudicium deseruntur huiusmodi, occulto praedamnati supplicio, quoniam non
violenter addicti , sedsponte cedunt superbiae decipientis imperio, cui vti-
que possint, si voluerint, repugnare liberae voluntatis arbitrio , liberato
per donum sancti Spiritus , et munito . Verumtamen etiam tales si ad
recipiendam salutem diuinitus animati spem resipiscendi concipiant, nec
se in peccatis suis desperando contemnant, poterunt fructuosae satisfactions
medicamento sanari, et superbiam , quae eos-a Deo suo tumefactos
fxcusserat , fundatae humilitatis assumptione dominantes, vinculis damna-
tionis absolui. Quod qualiter fieri possit, supra iam diximus, quum de
ipsa superbia, vnde processerit , quo peruenerit , quid egerit, tractare-
mus . Nam a diabolo processif, ad hominem primum peruenit,et in ipso
totum genus humanum velut in radice fructum naturae sponte peccantis
vitiatione corrupit .
11. Ordo ipse videtur exigere , vt de inuidia quoque pauca dicamus,
quae in tantum de superbiae fonte manauit,vt diabolus, qui per superbiam
periit, hominem primum statim succensus inuidiae felle perdiderit.
Proinde , quia idem diabolus superbiendo inuidus superbus apparuit, non
superbia fructus inuidiae fuit ,.sed inuidia ex superbiae radice processif,
vnde quoniam quantum inuidos affligat inuidia , superior sermo iam pro-
didit, non hic de illius supplicio dicendum videtur,quo suos animos in-
uidi laniando conficiunt ; sed hoe tantum , donante Domino , debemus
ostendere, qualiter inuidi secure viuentium mérita sua faciant inuidendo
peccata, et quantum in eis bonum corrumpat inuidia . Quidquid boni
fieri, vei dici a sanctis audierint, aut omnino non credunt, aut res bene
gestas in malum interpretando conuertunt . Omne malum , quod de
iliis mendax fama iactauerit, statim , quasi si ipsi viderint, credunt . Fe-
raliter eis,qui illud verum non esse probare voluerint , contradicunt.
Omnia suis aemulis fingunt, eorum profectu deficiunt . Odia intra se
abscondunt, in suos cruciatus enutriunt , proficientibus inuident, peccan-
tibus fauent, bonorum malis gaudent . De profectibus lugent, in inimi-
citiis gratuitis ardent , deprehendi peccatores per sui malitiam tinrent,
semper amari, numquam certi, amici diaboli, inimici etiam sui . Omnibus
odiosi, ad gaudenda anxii, ad plangenda laeti, vbique peruersi . Inter
amicos discordiam seminant . Discordantes attentius, si possunt, in
discordia confirmant .
12. Opinionem bonorum mendaciis decolorant . In spiritualibus car-
nalia laudant, vt spiritualia bona eis deesse persuadeant . Amicitias simulant
, vt eos, qui se in charitate sibi commiserint , qua possunt, arte
decipiant ; odiorum sibi occasiones prauis suspicionibus coaceruant ; dae-
mones , quorum sectantur facta , laetificant, sanctos viros, quibus sunt noti,
contristant. Velut amici in obsequio, hostes in animo : continentes in
verbo , turpes in facto : prodigi secretorum malorum , tenaces suspicio-
num, inanes bonorum, pleni sordium , praediti fraudibus, aduersarii corde
virtutibus, praui moribus, et insidiosi cunctis secum in simplicitate
vintntibus. Haec, et talia sunt, quae omnes inuidos bonis voto , siue
animo inimicos ostendunt. In haec mala deueniunt , qui insectando se-
ctandos , et diligendo abominandos feraliter a communione bonorum
omnium se ipsos excludunt, vt illud bonum iure non sit in j eis, quod
persequuntur in bonis . Considerate , obsecro , qualiter inuidos punitura
sunt mala sua , quos etiam boita puniunt aliéna.
i j . Vbi isti poterunt fieri boni, qui sunt in bono mali, aut quando
bene malis vsuri sunt, qui male bonis vti non desinunt? Bene malis vsi
sunt martyres sancti, in testimonio Saluatoris nostri veraces,et in castris
spiritualibus strenui bellatores, qui tribulationibus , et damnis, ac variis
cruciatibus affiicti pariter, et probati, terrenis caelestia mutauerunt, et de
bono vsu malorum profecti , ad gaudia bonorum perennium peruenerunt .
Item bonis vtitur inuidus male, qui ab omnibus bonis , quae miser exe-
cratur , abscissus, animi sui supplicio relinquitur affligendus . Et quis eis pot-
erit subuenire,. qui se sibi exhibent inuidendo carnifices ? Aut vnde sibi
inuidus parabit salutem , qui de salutis materia contrahit, bonis male
vtendo , perniciem ! Verumtamen si inuidi quoque , sicut alii peccatores,
diuinitus inspirati in spem recuperandae salutis assurgant, ac sibi qualiter
sunt Deo placituri, displiceant, si non imitentur Cain , qui prius-
quam dominantis inuidiae furore caecatus, germano. suo vitam per sce-
lus extorsit, et animant suant fraterni corporis morte perculsam supplicio
aeternae mortis addixit, consequendae veniae desperatione depressus
a i t ad Dominum tMttior est iniquités me a, quant vt veniam merearhoc Gen. 4.13.