
co rp u s suae ïm m o r ta lita tis a s s um a t . A d quam g lo r io sam re surrectionsrtt
püs^v o s o p e r ib u s p raep ara re d ign e tu r , q u i re gn a t in se cu la s e cu lom m .
A m e n . , „ „ . . ,
A P P E N D I X X I I I .
Cap.I. De Fide
Trinitatis .
D e ecclesiasticis dogm atibus . C redimus , vnum esse Deum Patrem , et Filium, et Spiritum sanctum ,
Patrem, eo quod Filium habeat ; Filium, eo quod Patrem habeat; Spin-
turn sanctum, eo quod sit ex Patre, et Filio procedens Patri , et Filio
coaeternus. Pater ergo principium deitatis : qui sicut nunquatn full non
Deus, ita nunquam fuit non Pater, a quo Films natus , a quo Spiritus san-
ctus non natus, quia non est Filius; neque ingemtus, quia non est rate
r : neque factus, quia non est ex nihilo , sed ex Deo Patre , et Deo Fl-
lio Deus procedens. Pater aeternus , eo quod aeternum habeat Filium ,
cuius aeternus sit Pater . Filius aeternus, eo quod sit Patri coaeternus.
Spiritus sanctus aeternus, eo quod sit Patri , et Filio coaeternus . Non
confusa in una persona Trinitas , vt Sabellius'dicit, neque separata, aut
diuisa in natura Diuinitas, vt Arius blasphemat : sed alter in persona Pater,
Cap. II. De
Incarnatione
Christi.
Non duos fi-
lioSjsed De um,
et hominem
vnum filium
fa team r •
alter in persona Filius, alter in persona Spiritus sanctus . Vnus natura
in sancta Trinitate Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus.
Non Pater carnem assumpsit, neque Spiritus sanctus , sed Filius tantum
:vt qui erat in diuinitate Dei Patris Filius , ipse fieret in homme hominis
matris filius : ne filii nomen ad alterum transiret , qui^ non esset
aeterna natiuitate Filius. Dei ergo Filius factus est hominis filius, natus
secundum veritatem naturae ex Deo Dei filius, et secundum ventatem
naturae ex hómine hominis filius : vt veritas gemti non adoptions,
non appellation , sed in vtraque natiuitate Filii nomen nascendo ha-
beret et esset verus Deus , et verus homo vnus Films . Non ergo
duos Christos , neque duos Filios fatemur , sed Deum , et hominem
vnum Filium ; quem propterea et vnigenitum dicimus , manentem in dua-
bus substantiis , sicut ei naturae veritas contulit , non confusis natuns ,
neque immixtis, sicut timotheani volunt, sed societate vnitis . Deus ergo
hominem assumpsit, homo in Deum transmit ; non naturae versibili-
tate, sicut apollinaristae dicunt, sed Dei dignatióne : vt nee Deus muta-
Cap. I. De hoc opusculo confer Isi-
doriana cap. 83., vbi praefationem Vez-
zosii adieci, et Hernandezii obseruatio-
nes de Brachario episcopo hispalensi au-
ctore eiusdem opusculi . E notis Vezzo-
sh , quae magis opportuna videbuntur,
seligam . De argumentis primprum ca-
pitum multis in locis agit Isidorus. Vide
lib. 2. de offic. eccles. cap.23. Bignaeus
exhibet, Paler ergo principium , principal,
e amen deitatis, qui» sicut e tc ., *t
post principale notat ad marg. fo rte ,
totius. . . .
Cap. II. Codex Mansii, vt qui erat m
diuinitate Patris filius , ipse fieret in ho-
mine hominis filius . Paulo post Bignaeus ,
qui non erat natiuitate Dei Filius . Dei
ergo Filius etc. Postea creditur- separation
distincta omittitur a Bignaeo, vt!
nonnulla alia : cum Bignaeo fere faciunt
Maurini inter appendices ad opera b.Au.
gustini •
retur in humanam substantiam assumendo hominem, nec homo in diui -
nam glorificatus in Deuni; quia mutatio , vel versibilitas naturae et di-
minutionem, et abolitionem substantiae facit . Creditur a nobis sine con*
fusione coniuncta sancta Trinitas, sine separatione distincta. Natus esc
ergo Dei Filius ex homine , et non -per hominem , id est , non ex virt
coitu, sicut Ebion dicit; sed carnem ex virginis corpore trahens , et non
de caelo secum afferens, sicut Marcion, Origenes, et Eutyches affirmant.
Neque in phantasia, id est, absque carne, sicut Valentinus asserit, id est,
neque putatine imaginatum , sed corpus verum . Non tantum carnem ex
carne , sicut Marcianus , sed verus Deus ex diuinitate , et verus homo ex
carne, vnus Filius : in diuinitate Verbum Patris , et Deus, in homine anima
, et cara . Anima non absque sensu, et ratione, vt Apollinaris, neque
caro absque anima, vt Eunomiusised anima cum ratione sua, et corpus
cum sensibus suis, per quos sensus veros in passione, et ante passionem
suae carnis dolores sustinuit.
Neque sic_ est natus ex virgine, et vt diuinitatis initium homo nascendo
acceperit, quasi antequam nasceretur ex virgine, Deus non fuerit,
sicut Artemon , et Berillus, et Marcellus docuerunt; sed aeternus Deus ,
et homo ex virgine natus est .
Nihil creatum , aut seruiens in Trinitate credamus, vt vult Dionysius ,
tons A r il: nihil inacquale, yt vult Eunomius, vt Arius : nihil inaequale
gratiae, vt vult Aetius : nihil anterius , posteriusue, aut minus , vt Arius : .
nihil extraneum , aut officiate alteri, vt Macedonius: nihil persuasione, aut
surreptione insertum , vt Manichaeus: nihil corporeum , vt Melito , et Ter-
tullianus : nihil corporaliter effigiatum , vt Anthropomorphus , et Vadianus:
nihil sibi inuisibile a creaturis, vt Origenes : nihil creaturis visibile , vt
Fortunatus : nihil moribus, vel voluntate diuersum , vt Marcion : nihil ex
Trinitatis essentia ad creaturarum naturam deductum, vt Plato, et Ter-
tullianus : nihil officio singulare , nec alteri communicabile , vt Origenes;
nihil confusum , vt Sabellius : sed totum perfectum , quia totum ex vno ,
et vnum ex toto: non tarnen solitarium, vt praesumunt Praxeas, et Sil-
uanus, Pentapolitana damnabilis ilia doctrina .
Homousios ergo, id est, coessentialis in diuinitate Patri Filius , Homousios
Patri, et Filio Spiritus sanctus, Homousios Deo, et homini vnus
Filius manens Deus in homine suo'in gloria Patris , desiderabilis videri
ab angelis : sicut Pater, et Spiritus sanctus adoratur ab angelis, et ab omni
creatura : non homo factus praeter Deum, vel Christus cum Deo , sicut
blasphemat Nestorius, sed homo in Deo , et Deus in homine .
Cap. III. Al. es» virgine, vt et diui-
mtatis initium - vt vult Ennomius , nihil
aequale gratia , vt v u lt . . nihil persuasione
, aut surreptione . - vt anthropomorphize
, nihil sibi etc. Animaduertit
Vezzosius, incertum , aut falsum esse ,
Tom. Vll.
quod Melito Deum corporeum esse do-
cuerit, et Tertullianum excusari, quod
corporeum dixerit, quidquid nihilo op-
ponitur.
Cap. V. Vezzosius, et Filius, et Spiritus
sanctus.
Ss
Cap.TII. Quod
aeternus Deu&
ex virgine natus
s it .
Cap. IV. De
Trinitate perfecta
.
Cap.V. De homo
usio .