
tanico non contentas, pads romanae foedus récusât, pleraqne mu«
nicipia romanorum vicina sedibus suis occupât, Arelas nobilissi*
mum Galliae oppidum multa vi obsessum oppugnat. A cuius ob*
sidione, imminente virtute Aëtii romanae militiae ducis, non im-
punitus abscedit.
24. Remoto igitur Valentiniani imperatoris iussu a potestate
militari Aëtio, dum Theuderedus Narbonensi vrbi diutina obsidio*
n e,ac fame esset infestus, rursus a Litorio romanae militiae duce,
hunnis auxiliantibus, effugatur. Litorius autem dum primum res
prospéras aduersus gothos gessisset, denuo daemonum signis, haru-
picumque responsis deceptus, bellum cum gothis imprudenter iniit,
amissoque romano exercitu , miserabiliter superatus interiit. Fecit*
que intelligi, quantum ilia , quae cum eodem periit multitudo j
prodesse potuerit, si fide potius , quam fallacibus daemoniorura
ostentis vti maluisset.
25. Extincto igitur Litorio , pace deinde Theuderedas cum romanis
inita, denuo aduersus hunnos, Galliarum prouincias saeua populations
vastantes, atque vrbes plurimas euertentes, in campis ca-
talaunicis, auxiliante Aëtio duce romano , aperto M^rte conflixit,
ibique proeliando victor occubuit. Gothi autem, dimicante Thu-
rismundo Theuderedi regis filio, adeo fortiter congressi sunt, vt inter
primum proelium, et postremum trecenta fere milia hominum
in eo certamine prostrarentur.
2 6. Multa eodem tempore caeli, et terrae signa praecesserunt,
quorum prodigiis tam crudele bellum significaretur. Nam, assiduis
terraemotibus factis,a parte Orientis luna fuscata est, a solis occa-
su Stella cometes apparuit, atque ingenti magnitudine aliquandiu
fulsit. Ab aquilonis plaga caelum rubens, sicut ignis , aut sanguis,
effectum est, permixtis per igneum ruborem lineis clarioribus in
speciem hastarum rutilantium deformatis. Nec mirum,vt tam ingenti
caesorum strage diuinitus tam multa signorum demonstra-
retur ostensio .
27. Hunni autem vsque ad internecionem pene caesi cum re*
457. Pro Theuderedus alii scribunt Theo-
doricus. Londenbrogius posuit eram 467.,
et annum vicesimum Theodosii Mino-
ris , ac consequenter 23. annos tactugi
.Thcudçredo assignait» AREV-
25. Populations d.depopulatione, AR;
26. Grialius,rj(foetus est. lb.tam ingentil
Florezius cum Labbeo in tam ingenti. AR.
27. Irrupt is : Labbeus 9 interruptis •
AREVALVS, .
ge suo Attila, relictis Galliis, Italiam perfugiunt, aliquantis cîuitati-
bus irruptis. Qui et ibi partim fame, partim caelestibus plagisper-
cussi interierunt. Misso insuper a Marciano imperatore exercitu,
forti'plaga caeduntur, atfectique nimium,ac diminuti, sedes proprias
repetunt, ad quas rex eorum Attila, mox vt remeauit , occubuit.
28. Post eius obitum hunnorum gens proprio se insuper ex-
cidio deuastauit. Statimque inter filios eius de obtinendo regno
magna sunt exorta certamina. Atque ita hunni , qui tot cladibus
antea diminuti fuerant, rursum mutuis sese giadiis conciderunt.
In quibus illud mirum e s t ,v t ,d um omne proelium detrimentum
habeat populorum, isti vice versa cadendo proficiant. Sed proin-
de est, quia in disciplinam fidelium positi sunt,sicut populus est
gentis persarum.
29. Virga enim furoris Dei stint, et quoties indignatio eius
aduersus fideles procedit, per eos flagellantur, vt eorum afflictioni-
bus emendati, a seculi cupiditate, et peccato semetipsos coerceant,
et caelestis regni hereditatem possideant. Adeo autem haec gens
horrida e s t .v t quum famem in bello fuerit passa, venam tangat
equi, et sic excludat hausto sanguine famem.
30. Era cdxc. anno primo imperii Marciani Turismundus, filius Anno 452
Theuderedi, prouehitur ad regnum anno vno . Qui dum in ipsis
reoni sui exordiis ferafisVqc noxius hostilia inspiraret, et multa age-
ret insolentius, a Theuderîbo, et Frigdarico fratribus est occisus .
31. Era cDxci. ann. n. imperii Marciani Theudericus post fra- Anno 453
ternam necem in regnum succedens imperauit annis xm. qui pro
eo quod imperatori Auito sumendi imperialis fastigii cum gallis
auxilium praebuisset, ab Aquitania inHispaniam cum ingenti multi-
tudine exercitus, et cum licentia eiusdem Auiti imperatoris ingreditur
anno regni quinto. Cui cum magna copia rex sueuorum Recchiarius
occurrens duodecimo ab Asturicensis vrbis miliario, apud fluuium,
qui Vrbicus appellatur, inito mox certamine, superatus est, caesis sue-
30. Omnia exeroplaria consertiunt
in era 490., et anno primo Marciani :
et id videtur esse positum ex mente
Isidori, vt patet ex eris sequentibus , et
ex I dacii chronico interpolato, cui haec
fupputandi ratio congruit, Ceterumalii
aliam chronologiam sequuntur; ex quorum
sententia Marcianus regnare coe-
pit anno 450,, cui respondet era 488.
Grialius, filius Theuderedis . AREV.
31 . Portucah : al. Portumcalem, vel
Portutaltm, yel Portalem . AREV,