
nerant, e t , vt magis ardeant , inflammescunt, et vetustae conuersatiqnis
tutamen eis subtrahunt.
12. Adiuro vos, filiae lerusalem , si inueneritis dilectum meum , vt
nuncietis e i, quia amore langueo . Merito languet sponsa , quum gladio
verbi Dei percussa , terrenum exuit amictum : et filias lerusalem , id e st,
Deo dignas animas adiuratjVt sui amoris magnitudinem ad Dominum référant
: et pro eius videnda gloria supernum sibi poscant auxilium .
i j. Qualis est dilectus tuus ex dilecto , o pulcherrima mulierum I qualis
est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adiurasti nos l Obsecro te , quia sic
adiurasti me , vt amore, quo te languescere dicis, me quoque per ver-
bum praedicationis facias ardescere : et mihi ostendas, qualis sit dilectus
tuus ex ea parte, qua possit diligi, non timeri : quia perfecta charitas fo-
, ras mittit timorem .
Vox ecclesiae , ^ Dilectus meus candidus, et rubicundus , electus ex milibus. Can-
de Christo. <jj(jus} quja sine peccato ; rubicundus sanguine passionis Christus : qui solus
mediator Dei, et hominum . Caput eius aurum optimum. Caput Chri-
sti Deus, qui solus bonus, et optimus . Comae eius, sicut elatae .palma-
rum , nigrae quasi corn us . Comae cateruae sunt sanctorum , quae Deo
fideli famulatu adhaerent . Elatae , vel electae palmae propter caput Chri-
sti, nigrae ob pressuras .
i$. Oculi eius, quasi columbae super riuulos aquarurn. Oculi eius do-
ctores sunt, per quos ecciesia videt, quae recta sunt : qui bene columbae
propter simplicitatem, et riuulis aquarurn propter charismata diuina com-
parantur . Quae lacte sunt lotae, et resident iuxta fluenta plenissima . Lacté
lotas dicit, id est, gratia diuina, et dulcissima mundatas : et resident
iuxta fluenta plenissima , id est, omnium donorum spiritualium ab-
undantia . Potest in riuulis veteris legis eruditio, et per fluenta plenissima
perfectio euangelicae doctrinae signari : quia sancti praedicatores de
thesauris suis proferunt noua, et vetera .
16. Genae illius, sicut areolae aromatum cost sitae a pigmentariis : labia
eius lilia distillantia myrrham primam . In genis Saluatoris nostri et mo-
desta pietas simul,et seueritas exprimitur . Areolis aromatum virtutes',
et dulcedo , et fama designantur . Consitae a pigmentariis prophetis , et
apostolis : his futurae incarnationis eius arcana , illis facta narrantibus .
Labia eius verba sunt doctrinae eius . Lilia , quia claritatem caelestis re-
gni promittunt. Distillantia myrrham primam , quia per contemptum vo-
luptatum praesentium ad hanc perueniendum esse praedicant .
17. Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Manus, id est,
opera , quia quae verbis docuit, factis impleuit . Tornatiles, quia in se
omnem regulam iustitiae tenent. Vnde dicit : Oportet, me omnem iusti-
tiatn adimplere. Sunt et manus aureae, quia omnia, quae in homine ges-
sit, diuitias gloriae perfecit. Plenae hyacinthis : quia ad spem nos cae-
lestium , atque amorem excitant: quia hyacinthus aurei coloris gemma est.
18. Venter eius eburneus , distinctus sapphiris . Venter dilecti fragili-
tatem humanitatis eius désignât, eburneus decorem castitatis. Sapphires
subli-
SûblimïtaS est eaelestium virtutum . Distinctus sapphiris : quia partim hu-
mana fragilitas esurie, tentatione, fatigatione , morte, partim diuina cel-
situdo miraculis, resurrectione, et ascensione gloriae intelligitur .
19. Crura illius culumnae marmoreae, quae jundatae sunt super bates
aureas. Crurum vocabulo itinera incarnationis Christi insinuantur, quae
columnis marmoreis propter firmitatem , et rectitudinem comparantur .
Fundatae super bases aureas : quia quidquid de eo , vel per eum gestutn
èst, omnia diuinae prouisionis consilio ante tempora seculana disposita sunt.
« 20- Species eius ,v t Libani, electus, vt cedri . Vt Libanus celsitudine ,
et gratia arborum alios montes , sic Dominas Christus omnes sanctos me-
ritorum celsitudine, et gratia virtutum antecellit . Electus , vt cedri . Sicut
alias arbores , quae in Libano nascuntur, cedri superant dignitate sua :
ita Christus omnes , qui in ecciesia ad vitam nascuntur, sua transcendic
gloria .
ai. Guttur illius suauissimam . In gutture interna dulcedo verborum
illius memoratur, quâm qui sapit, non esurit. I t totus desiderabills .
Quid amplius quaeris ! Totus desiderabilis est: quia totus Deus, et totus
homo, in quern desiderant et angeli prospicere. Deus in maiestate Pa-
tris:homo in virginitate matris . In illo creator, in hac saluator.
22. Tails est dilectus meus : et ipse est amicus meus . Quanto deuotiuî
quisque diligit Dominum , tanto familiarius habet amicum Dominum. Et
talem, necesse est, vt intelligas eum, si vis eum amicum habere.' Quo
abiit dilectus tuus, 0 pulcherrinm mulierum l Vox synagogae; pro décoré
enim carminis variantur personae colloquentium. Sed tantum Christi ecciesia,
quia sponsae vocabulo exprimitur , designator pulcherrima mulierum
. Pulchrae sunt singular ecclesiae sanctorum : sed pulcherrima vni-
uersitas totius sanctae ecclesiae per totum orbem . Quo declinauit dilectus
tuus, et quaeremus eùm tecum ! Qui aliquando in terra corporali specie
versatus est, die, quo declinauit ille , vt sequamur ilium tecum Tt
1 1. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum .
Quasi dixisset, iliuc descendit in hortum , id est, ecclesiam suam,vteam
fonte gloriae suae, quasi aream aromatum , irrigaret : vt virtutum floribus
germinaret. Vt pascatur in hortis , el lilia colligat . Ego dilecto meo locum
habitationis praeparo in me, et ipse mihi apud se : qui semper inter
sancta desideria mentium castarum pascitur. Hactenus sanctae ecclesiae
vox est quaerentis, ac laudantis : nunc, quid quaesitus respondeat,
subinfertur .
’ 2. Pulchra es, arnica mea : suauis , et decora , shut lerusalem . Sanctam
ecclesiam suam amicam dicit, quia eius vitae desiderium visioni iam pa-
cis intimae assimilatur . Terribilis, vt castrorum acies ordinata . Id-est,
charitate vnita , et compacta, vt nullus locus hosti per malum discordiae
■ aperiatur : quia solumniodo in vnitate pacis terribiles sumus hosti.
3. Auerte oculos tuos a me, quia ipsi me auolare fecerunt . Id est,
aculis mentis tuae noli quaerere in tuae peregrinationis itinere perfecta
me cognoscere, quia fieri non potest : quia quo intentius agnoscere quae,
Tom.VII. C c
CAP. VI.
Vox ecciesia