
2 s 2 A P P E N D I X VIM.
minus sit cum spiritu sacerdotis . Dum dicit sacerdos Qremus : rogat o-
mnes orare , vt oratio eius a Domino exaudiatur . Et quando dicit : Per
Dominum nostrum lesum Christum filium tuum : ad Dominum patrem orat
sacerdos, vt per suum filium , qui noster Dominus est aequaliter, sicut
pater, oratio perficiatur : quum dicit : §>ui tecum viuit, et regnat Deus
in vnitate Spiritus sancti , vult, populum credere, et intelligere, quod filius
cum patre sine initio , ac sine fine viuit, et regnat, et Deus est, sicut
pater Deus est; et vna potestas est Spiritus sancti cum Patre, etFilio,
atque vna substantia, atque in omnibus vnitas deitatis.
2. Per omnia secula seculorum. Idem Filius cum Patre in vnitate Spir
i t s sancti sicut ante omnia secula in deitate fuit, et vixit, ita et in
praesenti seculo, et in futuro,vbi iusti cum angeiis sanctis permanebunt,
et iniusti cum diabolo cruciabuntur, credatur aequaliter viuere cum Patre
, et Spiritu sancto, et nullo fine concludi . Amen confirmatio oratio-
nis est a populo, et in nostra lingua intelligi potest, quasi omnes dicant;
tit ita Jiat, sicut sacerdos orauit: sed propria eius interpretatio est: Ve-
re, siue fideliter .
J. Sursum corda : admonet sacerdos populum , vt sursum , id est, supra
semetipsum ad Dominum omnipotentem corda leuent, et fideliter orent"7
qucd desursum eis veniat auxilium a Domino caelesti, a quo ( omnia )
creata sunt . Habemus ad Dominum : responsio populi, quod sicut sacerdos
iussit eos sursum corda tenere, sic retinere profitentur. Gratias aga-
mus Domino Deo nostro •. sacerdos gratias agit Deo iuxta professionem populi,
quia confessas est, ad Dominum se esse intentum. Dignum,et iu-
stum erfipopulus cum sacerdote simul gratias agit Deo, quem iusta,et
digna oratione Dc-o gratias referre, quia ab ipso omnia bona suscepimus
in nomine Domini . Amen.
4. Vere dignum, et iustum est, aequnm, et salutare . Confirmât sacerdos
professionem populi, et dicit, quod vere dignum , et iustum est Deo
gratias pro omnibus referre : et quod aequum est, hoc est rectum, siue
aequale ; ac salutare, hoc e st,salute plenum , vt «'»gratias referamus , qui
nobis salutem dédit aeternam . Nos tibi semper , et vbique gratias agere .
Conuersus sacerdos ad Dominum post professionem populi, quasi ad prae-
sentem loquitur , quia in praesentia Domini semper sumus , et ipse videt
cogitationes nostras, et dicit sacerdos, tarn de se, quam de populo gratias
agere . Domine, quia dominator est omnium , et sub eius dominà-
tione omnia sunt. Suncte , quia sanctus est , et per quem omnia sanctar
sunt, quia omnia sancta, et bona creasti. Pater graece dicitur pater., latine
genitor, quia ipsegenuit filium sine vlla coinquinatione , seu corruptione .
5. Pater latine a patrando dicitur , hoc est, a perpetrando, quod est\
a perficiendo , vel adiuuando, quia ipse fecit omnia , quae facta sunt. Et
adiuuat omnia, quae adiuuata sunt, et voluit nos filios suos fieri ado-
ptiuos per sanctificationem, qua ille sanctificauit nos. Omnipotent\ quo-
niam omnia potest, itjeo omnipotens dicitur, et non est impossible apud
Deum omne verbum. Àeter.ne Deus; hoc est. inter aeternum, et perpe-
E X P O S I T I O M I S S A E.
mum et temporale . Aeternum est , quod initium non habet, nec finem
habebit sed semper fuit, et est, et erit. Perpetuum est, quod esse coe-
pit, et finem non habebit. Temporale est, quod initium habuit , et hnem
habebit • . . ^ ■.
6. Et ideo hic dicitur \Aeterne Deus, quia nec coepit esse , nec desinit
esse, sed semper est . Deus a diligendo dicitur, quia omma dih-
eit et gubernat , et creauit . Et aliter Deus a diumitate dictus est, quia
diuinus est, et omnia scit , et omnia diuidit, prout vult . _
„. per Christum dominum nostrum. Christus graece, latine vnctus as-
citur. Hic Christus ante omnia initia a Patre innenarrabiliter genitus
est quod placuit ei : Spiritus sanctus venit in Mariam Virginem , et vn-
xit’ vnctione diuina eius vterum , et conceptus est de Spiritu sancto, et
natus ex Maria Virgine . . „ KM
8. Nam et in veteri testamento sacerdotes , et reges vngebantur , et ideo
Christs dicebantur, quia vncti erant vnctione temporali . lste Christus, per
quem Patri gratias agimus , aeternaliter Christus est, et cum Patre aetei nus
dictus est : et per ipsum redempti sumus , per quem Patri gratias agimus;
etlpse dominus Deus noster est, quia dominatur nobis . Per quem ma-
iestatem tuam laudant angeli . Per ipsum Christum , per quem gratias agimus
patri, maiestatem patris laudant angeli, quia ipse aequahs est patri
in diuinitate . Maiestas , quia maior est potestas Del, quam hominum .
Dei maiestatem per Christum laudant angeli, quia Christus stmul _cum
patre creauit angelot.
9. Angélus enim graece, latine nuncius interpretatur . Angélus nomen
est officii, non naturae , quae annunciat , sed naturaliter spiritus sunt.
Adorant Dominations. Maiestatem Dei patris per filium laudant, et adorant
Dominationes . Dominationes ordo est angelorum . Decem fuerunt
ordines angelorum. Decimus ordo cecidit, et versus est per superbiam
in diabolum . Nouem autem permanserunt in sanctitate sua . Haec sunt
nomina eorum , Angeli , Archangeli, Virtutes , Principatus , Potestates ,
Throni , Dominationes , Cherubim, Seraphim . Istorum, duorum nomina
non sunt latina . Cherubim plenitudo scientiae interpretatur . Seraphim
incendium dicitur. Cetera nomina supradictorum ordinum sunt^ latina ,
nisi Angelorum , et Archangelorum . Angeli nuncii , Archangeli excelsi
nuncii denominantur .
jo. Gregorius autem papa romanus in homilia sua super euangeJi-
cam lectionem : Erant oppropinquantes ad lesum publicani , et peccatores,
vt audirent ilium , plenissime de his ordinibus exposuit . Nos vero ad
prppositum redeamus. Tremunt Potestates . De supradictis ordinibus dicitur
: non ideo dicit, quod supradicti ordines corporales sint,sed nostro
more dicit ; quia nos tremere , ac timere ante dominos nostros solemus.
Sed ideo dicit, tremere , vt nos intelligamus, omnia caelestia , et terre-
stria , et infernalia ante conspectum diuinae maiestatis tremere, ac timere.
11. Caeli, caelorumque virtutes . Ipsi caeli visioni diuinae obediunt,
quia se ostendere serenos, vel nebulosos non habent potestatem • Cae