
fertur transisse perfîdiam . Hic de baeticae prouinciae litorè cutn
wandalis omnibus, eorumque familiis ad Mauritaniarti , et Africain ,
reliais Hispaniis, transfretauit. Cui Valentinianus Iunior Occiden-
tis imperator non valens obsfttere, pacem mittit , et partem Afri-
cae,quam wandali possiderent, tamquam pacifice dédit, conditio*
nibus ab eo sacramenti acceptis, nequid vitra inuaderet.
75. Ille autem, de cuius amicitia nihil ambigebatur, violata
sacramenti religione, Carthaginem dolo pacis inuadit , omnesque
opes eius , excruciatis diuerso tormentorum genere ciuibus,in ius
proprium vertit . Deinde Siciliam depraedatur, Panormum obse-
dit,arianam pestilentiam per totam Africain intromittit, sacerdotes
ecclesiis pellit, martyres plurimos facit, et iuxta' prophetiam ~Da-
nielis, denuitatis mysteriis, sanctorum ecclesias Christi hostibus tra-
d id it. Nec iam diuini cultus loca , sed suorum esse habitacula iussit.
76. Aduersus quem Theodosius Minor Orientis imperator bel-
lum parauit, quod ad effectum non venir. Hunnis enim Thraciam ,•
Illyricumque vastantibus, exercitus ad wandalos missus , ad défende
ndos thraces, illyrianosque ex Sicilia reuocatur. Maiorianus autem
imperator de Italia Hispanias veniens,quum in carthaginiensi
prouincia aliquantas naues sibi ad transitum aduersus wandalos prae-
parasset, eas de litore carthaginiensi commonif.i wandali per proditores
arripiunt. Sicque Maiorianus a sua dispositione frustratus, Italiam re-
liertitur, atque a Ricchimiro patritio fraude circumuentus occiditur.
77 . Quo comperto, Gisericus non contenais solis Africae va-
stationibus, nauibus aduectus, Romam ingreditur, direptisque per xiv.
dies opibus romanorum , relictam Valentiniani , et filias eius , et
multa milia captiuorum secum tulit . Mox Carthaginem redit: et
per legatos ab imperatore postulata pace , Valentiniani relictam
Constantinopolim remittit : quarum vnam ex fîliabus suis filio suo
Vgnerico iure matrimonii copulauit. Sicque post multarum proaut
Gaisericus , aut quod nunc vsitatins,
Gensericus . Pro possiderent alii posiede-
rant. De Gcnserico quaedam notaui in
proleg. ad Dracont. num‘ 112. pag. 87.
ct seq. AREV.
75. Nihil: al. iam nihil9 quod Florezius
tenuit. AREV.
76. Illyrianosque : ita mss., et editi .
Florezius illyriaanosque . In editions
Grialii in carthaginiensem prouinciam •
Praeferendum cum Labbeo 9 et aliis, its
carthaginiensi prouincia . Pro dispositione
alii intentione, alii dispensations »
AREVALVS.
77. Ginsericus in v , c, pro Gisericus.
PEREZ.
lb. Alii 9 romanorum, relict a Vrbe 9
vxorem Valentiniani • AREV*
G O . T H O R V ' M . 13 3
uinciarum clades, christianorumque spolia , atque neces, moritur
- S r a f c f # ' Gisericum Vgnericus, Giserici filius, regnat Anno 4«*-
annis’ v n * mensibus v. habens in coniugio Valentiniani fill am ,
quam pater eius ex Roma cum matrel captiuam adduxerat, qui et
ipse ariano suscitatus furore, catholicos per totam Afncam atro-
cior patre persequitur , ecclesias to llit, sacerdotes , et cuncti ordi-
nis clericos in exilium mittit . Monachos quoque , atque laicos
quatuor circiter milia exiliis durioribus relegauit, martyres fecit,
confessoribus lingiias abscidit, qui linguis abscissis perfecte vsque
ad finem loquuti sun t.
79. Tunc Laetus neptensis ciuitatis episcopus gloriose marty-
rio coronatur. Qui dum ariani coritagii labe variis poems macu-
lari non potuit, victor repente caelos obtinuit. Vgnericus autem
inter innumerabiles suarum impietatum strages , quas in catholicos
exercuerat, octauo regni anno , vt Arius pater eius, intenonbus
cunctis effusis, miserabiliter vitam finiuit.
80. Era Dxiv. Vgnerico succedit Guntamundus, regnans an-Anno 47«*
nis xn. qui statim ecclesiae pacem reformans, catholicos ab exilio
reuocauit.
8 1. Era d x x v i . Guntamundo mortuo ,Trasemundus regnat an- Anno 488.
nis xxvii. menses iv. Iste ariana insania plenus, catholicos insectatur
, ecclesias claudit, Sardiniam exilio ex omm africana ecclesia cxx.
episcopos mittit, Carthagine moritur. Cuius tempore Fulgentius
ruspensis episcopus in nostro dogtriate claruit. _ _
82. Era DLiii. post Trasemundum Ildericus, Vgnerici films exAnnoîiî*
Valentiniani imperatoris filia natus, regnat ann. vu. menses h i .
Iste sacramento a decessore suo Traseroundo obstrictus, ne ca
tholicis in regno suo aut ecclesias aperiret, aut priuilegia restau-
raret, priusqüam regnaret, ne religionem sacramenti violaret, prae-
78. In editione Grialii era notatur
508.9 iii aliis 501. Florezius astruit eram
506. ex Idacio , aliisque rationibus . Vide
num. 74. cum nota . Pro Giserici
filius alii Gun der ici filius , et infra et
cunctos sacri ordinis clericos . AREV.
79. Labbeas episcopus quem contagii
labes ariani venenis waculare non potuit.
Vgnericus etc. AR.
80. Florezius cum Labbeo adoptat
eram 514« editio Grialii 5l 5* AR.
81. Trasemundus ab aliis vocatur
TransimunAus , vel Transemundus , vel
Trasimundus, vel Trasamundus . AR.
82. In editione Grialii erat notata
era 554. cum varia lectione in nota
era 5 5 3 . , quod praeferimus cum Flo-
rezio ex dictis ad num.78. Grotius men