
aequat tempora, et temperiem aeris reducit, atque fouens omnia j
repetendos cogit in partus, vt terra germinet,ac resoluta sulcis se-
mina reuiuiscant, atque omnium generum ,quae in terris, vel aquis
sunt, annuis foetibus successio propagetur .
3. Aestas est,quum sol in septemtrionem se subrigit, et spa«
tia diurna producit, noctes vero arctat, et stringit. Itaque quo ma*
gis vsu assiduo aeri huic copulatur, atque miscetur,eo amplius ae-
rem ipsum vaporat,et humore exsiccato terra fatiscit in puluerem»
çt adolescere facit semina , et tamquam succos virides maturescere
cogit poma siluarum. Tune, quia et sol aestiuis flagrat ardoribus,
minores vmbras facit in meridiano : quoniam ex alto hune illuminât
locum . Autumnus e st, dum rursus sol a summô caeli descen-
dens, infringit aestuum magnitudinem, et paulisper relaxato, ac deposito
calore praestat temperiem , sequence tempestate ventorum ,
et turbine procellarum , et vi fulminum, tonitruumque sonantium .
4. Quoniam certis distinctionibus vicissitudines temporum iux-
ta priorum definitiones perstrinximus , nunc qualiter eadem tem<
pora naturalibus circulis sibi inuicem colligantur, expediamus. Ver
quippe constat ex humore, et igné : aestas. ex igné, et siccitate : autumnus
ex siccitate, et frigore : hiems ex frigore , et humore . Vn-
de etiam sunt tempora commotionis temperamenti dicta : cuius
communionis haec est figura ( fig. 2 .) .
5. Quorum temporum haec sunt principia . Ver exoritur octa-
uo calendas martias, permanens dies nonaginta vnum . Aestas inci-
pit nono calendas iunias, dies nonaginta vnum. Autumnus sumit
principium decimo calendas septembris, dies xcm. Hiems inchoat
septimo calendas decembris , dies xc., vnde fiunt anni dies ccclxv,
Haec itaque secundum naturalem temporum differentiam.
6. Ceterum iuxta allegoriam , hiems temporalis intelligitur tri-
5. Quorum temporum haec sunt principia
.Pulgus ternos menses singulis anni
temporibus assignat. Astrologi ex xjodia-
ci signis aestatem , et hiemem a solstitio ,
et bruma : ver , et autumnum ab aequi-
noctiis auspicantur. Medici temperiei ra-
tionem solam ducentes, duplo fere maio-
ra hiemem , et aestatem , quam ver , et
autumnum faciunt, His enim ver aequi-
noctio incipit> aprilis prope finem desinit:
autumnus nondum exacto augusto incipit ,
nouembris initio ferme terminatur. Isidor
0 alia ratio placuit . Nam aequino-
ctiis , solstitioque, et brumae singulos men*
ses praeponens, anni temp or a distinguit 9
quae tarnen ratio Bedae non probata est
lib. de Natur, rerum 2. edit, cap.^o,. GR,
. lb, Octauo cal end. al. septimo cal. A R.
6, Perfidiae* ariditate : al. minus bene
9per fidei ariditatem . AREV.
bulatio , quando tempestates , et turbines seculi incumbunt. Aestas
est fidei persecutio , quando doctrina perfidiae ariditate siccatur.
Ver autem nouitas est fidei, siue pax,quando post hiemis tribula-
tionem tranquillitas ecclesiae redditur , quando mensis nouorum,
id e st, pascha agni celebratur, quando terra floribus, id est , ecclesia
sanctorum coetibus decoratur.
7. Annus itaque ambitu solis, et mensium explicatur. Tempora
mutationum vicibus euoluuntur. Mensis lunae incremento,
senioque conficitur. Hebdomada septenario dierum numero terminatur
. Dies, et nox recursantiurn luminum, ac tenebrarum altérais
vicibus reparantur. Hora motibus quibusdam, et momen-
tis expletur.
C A P V T V I I I .
De solstitio , et aequinoctio .
K 1. v J olstitia duo sun t. Primum hiemale octauo calendas ianua-
r i i , quo sol stat, et crescunt dies. Alterum aestiuum octauo calendas
iulias,quo sol stat,et crescunt noctes. His contraria duo
aequinoctia sun t. Vnum vernale octauo calendas aprilis, quo dies
crescunt: alterum autumnale octauo calendas octobris, quo dies
imminuuntur.
2. Solstitium autem dicitur, quasi solis statio. Aequinoctium
vero, quod tunc dies, et nox in aequitatem horarum duodenarum
reuertantur, coaequatis spatiis suis. Solstitium autem aestiuum ideo
lampas dicitur, eo quod ex eo die lampas solis claritatem maio-
rem accipiat, caloremque nimium aduentu aestatis infundat.
Cap. VIII. n. H Hiemale v i ii. calend.
iul. Nunc x i. calend. tul. GRIAL .
Januar. Nunc ex calendario gregoriano
lb. Vernale vin. calend. april. Nunc
x i. calend. ianuar. GRIAL .
x in . calend. april. Autumnale vero calend.
lb. Quo sol stat. Non quod sol vn•
octobr. GRIAL .
quatn stet , sed quod sistat cur sum « non
Ib. Quo sol s ta t; hoe e s t, stare vi-
vlterius descendens, sed regrediens. Quod
detur, dum descendit, et regreditur . AR.
idem de aestiuo ( quod solum solstitium
2. AM, quod ex eo perfundat diem
appellarunf antiquiores ) intelligendum.
lampas solis claritate maiore, caloremque
Neque vlterius sol ascendit. GRIAL.
nimium aduenientis aestatis accipiat •
lb ^ Alterum aestiuum v i i i , calend.
AREVALVS.