
1. în Ezech.
horn.9. n. 2.
I. Cor. 13. 4.
!Ps. 9. 19.
Cap.XLII. De
humilitate •
Taio 3. 28.
al. infirmitatis
nostras virtus.
Tvlatth. xi.2p.
Taio 3. 28.
Cap.XLIII.De
mansuetudine
Taio 3. 30.
Gr. Reg. Past.
p.3. c. 16,
victorum ealcat. Est in dilectione proximi nobis patientia, et benignitas
conseruanda , quia de eadem dilectione n,unc dicitur : Charitas patient
est j benigna est ; patiens, scilicet , vt illata a proximis mala aequanimi-
ter portet ; benigna autem, vt sua bona proximis desiderabiliter impen-
dat . Patientia vera est aliéna mala aequanimiter perpeti ; contra eum quo-
que , qui mala irrogat, nullo dolore morderi. Nam qui sic mala proximi
portât, vt tarnen tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quae-
rat , patientiam non exhibet, sed ostendit . Scriptum est : Numquid in
finem obliuio erit pauperism ! Patientia pauperum non peribit in finem .
Quantumlibet vel in aduersis patientes, vel in prosperis humiles simus»
in hac vita retribui nobis bona praesentia nullo modo requiramus ; natn
per laborem patientiae bona speranda sunt sequentis vitae, vt tunc prae-
mium nostri laboris incipiat , quando omnis iam l.abor funditus cessât.
1. Ad hoc vnigenitus Dei filius formam humilitatis nostrae suscepit,
ad hoc inuisibilis non solum visibilis , sed etiam despectus apparuit, ad
hoc contumeliarum ludibria , irrisionum probra , passionum tormenta to-
lerauit , vt superbum non esse hominem doceret humilis Deus. Quanta
humilitatis virtus est, quantaque sublimis celsitudo , propter quam so-
iam veraciter docendam is , qui sine aestimatione magnus est, vsque ad
passionem factus est paruus !
2. Humilitas magistra est hominum , materque virtutum . Sicut Veritas
ait : Discite a me, quia mittis sum, et humilis corde, et inueniefis requiem
animabus <vestris, quia dum se humiles deiiciunt , ad Dei simili-
tudinem ascendunt . Verae humilitatis testimonia sunt , et iniquitatem
suam quemque cognoscere , et cognitam voce confessionis aperire . Insi-
nuandum est humilibus, quam sit vera excellentia , quam sperando te-
nent : quam sint aeterna , quae appetunt ; vel quam transitoria, quae con-
temnunt.
3. Admonendi sunt simplices, vt studeant numquam falsa dicere,sed
vt nouerint nonnumquam vera reticere . Sicut enim dicentem falsitas lae-
sit semper, ita nonnumquam quibusdam audita vera nocuerunt . Admonendi
sunt simplices, vt sicut fallaciam semper vtiliter vitant, ita veri-
tatem semper vtiliter proférant. Nihil simplici corde felicius , qui quo
innocentiam erga alios exhibet, nihil est, quod pati ab aliis formidet.
Habet enim quasi arcem quamdam fortitudinis simplicitatem suam ^ nec
suspectus est pati, quod se fecisse non meminit.
1. Plerumque mansueti vicinum,et quasi iuxta positum torpore de-
-sidiae patiuntur,ac per nimiam resolutionem lenitatis, vitra quam nec-
esse est , vigorem districtionis emolliunt. Et saepe mansueti dissolutions
torpescunt taedio, quia eorum virtuti vitium latenter adiungitur .
Sed admonendi sunt, vt fugiant, quod iuxta ipsos est, et amplectantur
solicitudinem , quae acuat multae benignitatis incuriam . Nequaquam san-
cto Spiritu plenus est, qui aut in tranquillitate mansuetudinis feruorem
aemulationis deserit, aut rursus in aemulationis ardore virtutem mansuetudinis
amittit.
i . Seien-
1. Sciendum summopere est , quod obedientia aliquando si de suo Cap.XLIV.De
aliquid habeat , nulla est : aliquando autem, si de suo aliquid non habeat, obedientia .
minima. Q^ium huius mundi suscensus praecipitur, quum locus superior ^aio
imperatur, is, qui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem r‘ tAor'
euacuat , si ad haec etiam ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se n' *
sub obedientia dirigit , qui ad percipienda huius vitae commoda, et prospéra
libidini propriae ambitionis seruit. Qijum seculi huius despectus
praecipitur , quum probra adipisci , et contumeliae iubentur , nisi haec
ex semetipso animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit , qui ad
ea , quae in hac vita despecta sunt, inuitus, nolensque descendit .
2. , Aliqhando ad detrimentum obedientia ducitur, quum mentem ad
suscipienda probra huius seculi nequaquam ex parte sua'etiam vota sua
qomitantur . Debet obedientia et in aduersis ex suo aliquid habere, vt
rursus in prosperis tanto sit verior, quanto a praesenti ipsa , quam di-
uinitus percipit, gloria funditus ex mente separatur . Scr.iptum est in libro
Salomonis : Melior est obedientia, quam victimae . Obedientia quippe Ecde. 4.17.
iure victimis praeponitur, quia per victimam aliéna caro, per obedien-
tiam vero voluntas propria mactatur . Tanto igitur Deum quisque plaçât
citius, quanto ante eius oculos repressa arbitrii sui superbia gladio
praecepti se immolât. Ariolandi peccatum inobedientia dicitur, vt quanta
sit obedientiae virtus, demonstretur.
3. Ex aduerso ergo melius ostenditur , quid de eius laude sentiatur :
si enim quasi peccajmm ariolandi est repugnare , et quasi scelus idolo7
latriae nolle acquiescere, sola obedientia est , quae fidei meritum possi-
det, sine qua quisque infidelis conuincitur etiam, si fidelis esse videatur.
Quis nesciat , quod voluntas Filii a Patris voluntate non discrepet l Sed
quam primus homo , quia suam voluntatem tenens , facere noluit, a'pa-
radisi gaudio exiuit. Sed secundus ad redemptionem hominum veniens,
dum voluntatem se Patris , et non suam facere ostendit, permanere nos
intus per obedientiae meritum docuit .
C Verecundas mentes aliquando ad meliorem vitam exhortatio lenis, Cap.XLV. De
et modesta componit, quia plerumque ad eorum conuersionem sufficit, verecundia .
quod eis doctor mala sua saltern leniter ad memoriam reducit . Paulus Taio ?• '
apostolus, egregius scilicet praedicator, culpas verecundantium , quasi com- Gr- Reë-Past-
patiens, reprehendit dicens: Gauisus sum in Domino vehementer ; quoniam P-F.c,7-
tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis ; occupati ™ibpp-4- I0-
entm eratis . Egit itaque doctor egregius, vt verecundantium culpas me-
dicinali benignitate sanaret, dum eorum^negligentias sermo mollior tem-
perando velaret. Sicut verecundia laudahilis est in malo, ita reprehensi- I. in Ezech.
bilis est in bono . Erubescere enim malum est sapientiae , bonutn vero horn.10. n.17.
erubescere fatuitatis . Vnde scriptum est : 'glut me erubuerit, et meos ser- Luc. 9. 26.
mones , hunc filius hominis erubescet, quum •venerit in maiestate sua .
Quidam sapiens ait -. Est confusio adducent peccatum , ■ et est confusio ad- Eccli. 4. 27.
ducens gloriam. Qui enim verecundans erubescit poenitendo mala , quae
fecit, ad vitae libertatem non peruepit : qui vero non erubescit bona là-
Pom.VlL L J