
«
forte,
non tu-
tabor .
forte ,
tu res’*
•
Pessimorum peccatorum
Saucius sura vulnere ,
Difficile tântis malis
Esse saluus arbitrer .
Arctor vndique pressures,
Comprimor angustiis,
IJD Fluctuât mens in moerore,
Cor natat in lacrymis,
Nec vlla timoré mujto
Requies est animi.
Arui , polique, marisque
Non turbabor sinibus,
Quin et haec ignis ardore
Resoluta defluent
Vbi me miser abscondam !
Quo ante te fugiam ?
i j j Ab jmmensitate tua
Mundi gyrus clauditur ?
Caelum , terramque tu reptes,
Et sine te nihil est,
Qui placatum te non habet,
Iratum quo fugiet?
Agitur mens aegra passim,
Diuersa considerans,
Nec elucet euadendi
Vspiam effugium ,
160 Sed abs te, Domine, fuga ,
Et ad te reuersio.
Arma sumens poenitentis
Saccum , et cilicium , •
Pulso pietatis aures
Viscera clementiae ,
Verba fletus, et doloris
Ingerens cum lacrymis .
Audi preces, et placare,
Mens quas aegra parturit,
165 Consideransque dolores
Impende malagmata ,
Quia tüa sum factura ,
Tuaque plasmatio .
Adhibe , precor, medelam ,
Pessimis vulneribus,
Proftuentia praestringens
Vitiorum vlcera ,
Corrupts redintegrando
Sanitate perpeti.
170 Aufer me de lüto faecis
Peccatorum omnium :
Emundare non contemnas,
Antequam discutias :
Et non ero tunc iminundus ,
Si me nunc piaueris .
Accipis et peccatores,
Sed quos nunc iustificas,
Respicis multos , vt Petrum,
Si deflentes poenitent ,
175 Sicque lapsos ad inferna,
Reuehis ad aethera .
Apüd te redemptio est,
Et misericordia: \
Quant nisi propitiatus
Parcere decreueris,
Vae mihi! quod malos omnes
Praecedam ad victimam .
Ac per hoc opto misellus ,
Ne fuissem genitus :
180 Quia et lux ipsa praesens
lam mihi tenebrae sunt,
Aeternae damnationis forte
Pauendo perniciem . paueo
Boni nihil habiturus,
Quod malis obiiciam ,
Poenarum metu quassata
Tremit conscientia ,
Dum formidat infinita
Subire discrimina .
185- Bone Deus , periturö
Nunc subueni, exoro ,
Nunc et ab ira perenni ,
Et a morte libera,
V t, qtiem iustitia punit,
Tu salues dementia .
Benigne Pater, ignosce,
Quod agnoscens fateor,
Pronuncio malum meum ,
Non vindex operio,
190 Excipe professionem,
Et da indulgentiam .
Bonitatis pietatem
Multis non merentibus,
Gratis peccata dimittens
Indulsisti veniam :
Non defraudes vni, quod tu
Dedisti quamplurimis,
Blanditus confessione
Placaris humilium ,
19J Ad igaosceridum citius
Flentis voce flecteris,
Poenitentis assuetus
Considéré lacrymis .
Breuis non est manus tua,
Vt praestare nequeas,.
Multus es ad ignoscendum,
Hinc indulge , clamito,
200 Miserere, ne disperdas :
Parce, ne interimas.
Biplici, quaeso , flagello
Noli me percutere ,
Suspende paululum iram ,
Habe patientiam ,
Quia multum ego miser,
Sed tu plus misericors .
Conuersus ad pietatem,
Restitue gratiam ,
20$ Vitam cum peccato simul
Ne velis extinguere,
Serua benedictionem
Receptandae veniae .
Carnem pro peccato suo,
Quantum placet, attere ,
Plagas enim temporales
Libenter excipiam ,
Precor tantum , ne perennes
Indignatus inféras.
21 o Doloribus- hic afflige ,
Moeroribus affice ,
Per flagella modo purga,
Ne in future punias,
Carnis poena , quae deliquit ,
Redimatur anima .
Decerne clementer pie
Perditum requirere,
Mira qui benignitate
Abiectos recolligis ,
it 15 Et auersos reconuertis -,
Oberrantes corrigis.
Errasse me dudum plango,
Pollutus, et prodigus
Meretricio amore,
Bona perdens patria,
Hinc ad te vilis, egenus,
Et percussus remeo .
Ego me indignum loco
Filiornm clamito,
220 Quod paternitatis tuae
Renuens admonita ,
Vagus per quaequam detluxi,
Cucurri per auia .
Feci malum miser ego
In insipientia,
Prouocaui te ad iram
Duris facinoribus ,
Qiiibus digne consternatus,
Magno luctu conteror .
225 Fletibus tarnen reuertor
Confitendo poenitens,
Aufer indignationem
Culpae factus immemor,
Et paterna pietate
Sume, precor, erroneum .
Punire si tarnen adbuc
Plagis me diiudicas,
Fer .me sicut , quos diligis ,
Castiga , et argue ,
230 Sed clementer, vt cmendes,
Non vt interficias .
Graues vt culpae merentur,
Non ita daeseuias,
Tempera seueritatem ,
Desine percutere,
Vsque ne plaga contritüs
Desperem, et peream .
Hoc interdum te deposco,
Ne tentationib us,
Quibus subinde peruertor,
Violenter obruar,
Victus ne’ miser sucCumbam
Da, precor , auxilium .
Heu ! dire me tandem,precor,
Ne permittas decipi, .
y y 2
forte y
err u-
Ium .