
de quo ipse dixit in euangelio : Ego , et Pater vnum sumus .
27. Offerimus praeclarae maiestati ttiae de tuis donis, ac doth hostiam
puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam ; pattern sanctum vitae ae-
ternae , et calicem salutis perpetuae . Domine, omnium memores supradi-
ctarum bonitatum tuarum, offerimus tuae maiestati hostiam puram , hoc
est, de corpore puro, quia purum' est corpus tuum, quod de hoc pane-
fieri credimus. Hostiam sanctam , quia tu sanctificasti corpus tuum, quan-
do hominem in Deum assumpsisti, et nunc sanctifica hunc panem, vt corpus
tuum fiat. Hostiam immaculatam , quia tu sine macula peccati passus
es pro nobis . 23. Panem sanctum vitae aeternae , quia tu panis viuus es, qui de
caelo descendisti , et corpus tuum in hoc pane a te sanctificato nos ac-
cipere voluisti, et per calicem passionis tuae nos sanguinem tuum sume-
re jroluistij tu_sanctifica hanc hostiam, vt nobis corpus tuum, et sanguis
tuus fiat. Supra quae propitio , ac sereno vultu respicere digneris . Hoc,
deprecamur, vt Pater sanctus supra bona a nobis oblata pio , et blando
vultu , et claro dignetur respicere , id est, videre , et accepts habere . Sic-
at accepta habere dignatus es mutter a pueri tui Abel, et sacrificium pa-
triarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summits sacerdos tuus Mel-
chisedech, sanctum sacrificium , immaculatam hostiam. Accepta habuit Do-
minus munera Abel, quia quidquid optimum inuenit, obtulit Domino;
et nos iusta munera, et munda Deo mundo corde offerre debemus. Abraham
proprio filio suo Isaac non pepercit, sed obediens iussioni Domini
offerre eum voluit.
29. Melchisedech primus sacerdos Domino panem , et vinUm obtulit,
Psalm. 109.4. et >deo scriptum est in Psalmo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedech. Quia sicut Melchisedech panem , et vinum , ita et
Christus in passione sua corpus, et sanguinem suurn obtulit Deo patri pro
nobis, et in pane, et vino passionis suae mysterium nos imitari voluit,
quando discipulis suis dans panem, ac calicem, dixit: hoc est corpus meum;
et hie est calix sanguinis mei . Et nos supplicare debemus, vt sicut su-
pradictorum Patrum accepta Deo fuerunt munera, ita fiant et nostra.
30. Supplices te rogamus , omnipotent Deus , ‘tube, haec perferri per ma-
ttus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu diuinae maie-
statis tuae. Humiliter postulamus , vt munera nostra super hoc altare ,
quod videri potest, oblata , Pater caelestis iubeat, per manus sancti angeli
sui perferri in illud altum altare ante diuinam maiestatem suam , quod
eculis nostris videre non possumus, quia corporale non est, sed spiritual
. Et sicut nos diuinam maiestatem Patris inuestigare non possumus.,
ita nec ea , quae in conspectu eius sunt, debemus inuestigare, sed potius
credere ; vt quotquot ex hoc altaris participatione sacrosanctum filii tui
corpus, et sanguinem sumpserimus , omni benedictione caelesti , et gratia
forte, emnet repleamur per Christum dominum nostrum . Orare debemus Patrem cae-
qui ex ipso at- lestem, vt omnis , qui ex ipsius altaris, supra quod nos offerimus Deo Pa-
tari. tri in comraemorationem filii sui Domini nostri Iesu Christi, (corpus)
et sanguinem praedicti filii sumpserimus , omnem benedictionem caele-:
stem accipere mereamur per Christum Dominum nostrum.
21 Nobis quoque peccatoribus , famulis tuis , de multitudme misera-
tionum tuarum sperantibus, partem aliquam ,et societatem donate digneris
cum sanctis apostolis, et martyribus, et omnibus sanctis . Haec omnia sa-
crificia ideo sunt oblata , tam a sacerdote , quam a populo , vt ommpo-
tens Deus peccata nostra non reputet, sed cum sanctis suis nobis por-
tionem tribuat. Intra quorum nos consortium non aestimator menu, sed,
veniae , quae sumus, largitor admitte . Hoc rogamus , vt ipse , qui dixit :
In quacumque die peccator conuersus fuerit, et poenitentiam egent, omnia
peccata eius in obliuione erunt coram me . Non retributionem peccatorum
aestimet, sed ipse (sit ) veniae largitor, vt intra sanctorum societatem nos
mittat per Christum dominum nostrum.
32. Per quern omnia haec dona ille creauit, ipse sanctificet, et bene-
dicat, et prosit nobis, vt per Christum , per quern facta sunt , et in
Christo, in quo facta sunt omnia, et cum quo facta sunt omnia , qui
coaeternus est Patri, semper gratias referamus Patn per omniasecula se-
culorum . Amen . Praeceptis salutaribus moniti , et diuina etc. Christi prae-
ceptis, quae salute sunt plena, quia ipse est salus aeterna, sumus admo-
niti,et iussi, et diuina institutione formati; idem formam , et exemplutn
a Christo Domino nostro accepimus, et ausi sumus orare, sicut ille docuit
discipulos suos: et Patrem nostrum credimus, qui nos creauit, et dicimus.
33. Pater noster ,qui es in caelis : Christus dixit post resurrectionem
suam : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum. Aliter dixit Patrem
suum , aliter Patrem nostrum . Patrem suum , quia proprius filius est Patris
ex substantia Patris ante omnia secula genitus, Patri coaeternus , Pater
noster ideo est, quia nos creauit in tempore, et nos filii sumus ado-
ptiui, et hereditatem caelestem Patris nostri caelestis possidere debe-
xnus, si operibus implemus , quia perceptionem fidei spopondimus . Caelum
a celando dicitur , eo quod celat diuina secreta . Aliter caelum a
celsitudine dicitur , eo quod altius esf rebus terrenis . Nos autem ideo
dicimus , Pater noster , qui es in caelis , vt credere osteridamus in Patrem
caelestem ; et sicut filii praecepta Patris sui implere cupiunt ; ita et nos
ipsius praecepta implere, et ad caelum semper tendere desideremus .
34. Sanctificetur nomen tuum , hoc est , vt nos digni simus nomen
sanctum eius tenere in cordibus nostris , vt sicut sancti angeli, qui in caelo
sunt, sciunt, et intelligunt sanctitatem nominis sui, ita et nos , qui
in terra sumus, ipso adiuuante, mereamur sanctitatem eius cognoscere :
vt sicut iu caelo, ita et in terra sit nomen eius sanctificatum . Adueniat
regnum tuum, hoc est, vt nos regnum, et potentiam eius mereamur cognoscere
, et vt iam propter nostra peccata diabolus non regnet super
nos, sed ipsius regnum adueniat , sicut in euangelio scriptum est : Regnum
Dei intra vos est.
35. Fiat voluntas tua , sicut in caelo, et in terra :hoc est, vt eius voluntatem
sicut illi,qui in caelo sunt, faciunt, ita nos, qui in terra $u