
Ballerinîorum
obseruationcs.
Codices cano-
num antiquio-
res apud Hispanos
•
NOTAE
AD BALLE-
RINIOS .
discendi ratio ne, auctore Francisco Florente. x. Antonii Augustin!
de emendatione Gratiani dialogorum libri duo .
9. Ex his omnibus ea, quae propius collectionem Hispanicam
tangunt, et clarius illustrant , petenda a nobis sunt, vt d ix i,e x
Balleriniorum tractatu . Describam igitur nonnulla capita partis se-
cundae , scilicet a capite 4 ., notationesque meas, vbi opportunum
videbitur, subiungam-
De collectione Hispanica.
§• I.
Praecipui auctores, qui de hac collectione egerunt • Quomodo compacta.
De eiutdem codicibus .
, o . / \ liquot perantiquas, nunc autem deperditas collectiones ab ea di-
uersas , quae vocari solet Hispanica , apud Hispanos olim extitisse pate-
bit ex dicendis part. 4* o 4* vbi de abbreuiatione vetustissima canonum y
quae continetur in ms. $9. Capituli Veronensis erit sermo . Idem etiam
comprobant duae Synodi antiquiores collectione Hispanica, in quibus
canonum codices producti, et lecti traduntur • In Bracarensi I. anni 563.
habetur : Relecti ex codice coram Concilio tam generalium Synodorum canones
j quam localium : et in Hispalensi xl. anni 619. c. 2* Prolatis cano-
nibus synodalia decreta perlecta sunt. Nunc vero de collectione Hispanica,
cuius aliquot supersunt mss- exemplaria, dicendum . Haec post Dio-
nysianam est ceteris ordinatior , et locupletior • Primus, qui huius colle-
ctionis breuetn quidcm, sed satis distinctam notitiam praebuit, fuit Antonius
Augustinus Archiepiscopus Tarraconensis in opusculo de quibusdam
‘tieteribus canonum collectoribus cap- 17- Non pauca de eadem prodidit
10. Titulus abbreuiationis canonum
antiquissimae in Veronensi codice est :
In c ip iu n t c a p itu la sa n c to rum om n ium
c o n c i l io r u m , q u a e a b e a t is P a t r ib u s s ta -
tu ta s u n t , s lu e e p is to la rum d e c r e ta lium ,
q u a e a P o n t i f i c ib u s , s iu e a p o s to lic is v i n
s d e c r e ta s u n t , b r e u it e r c o l l e c t a , a t -
q u e c o n s c r ip ta . Quaedam concilia exhi-
bet , quae in collectione veteri hispanica
desiderantur, scilicet concilium Au-
relianense v . , quod postea collection!
hispanae additum fuit, et quatuor syno-
dos ex ms. codice Aemilianensi éditas,
Caesaraugustanam x l., Narbonensem ,
Oscenscm , et Barcinonensem . Inter
synodos, quas abbreuiator profert , re-
centior est Oscensis anni 598. Haec,
aliaque arguunt, abbreniatorem prae
oculis non habuisse collectionem , quae
dicitur primigenia hispanica , et ex an-
tiquioribus libris profecisse. Laudat autem
librum Bracarensem , Compluten-
sem , Agabrenscm . Similis est canonum
abbreuiatio in codice Lucensi, de quo
ex Mansio egi supra cap. 44. tom. 1.
De vrbe A g a b r t n s i , siue, vt in codice
Lucensi legitur , C a b r e n s i , omissa pri-
ma litera , coniecturae Mansii extant
tom. 2. supplem. Concil. praefat. ad
append.
Pe«
Petrus deMarca in OpuscuIis,vbi tamen eius originem et vsum minus cognitos
habuit • Stephanus Baluzius, aliique post ipsum eiusdem collectionis exem-
pla adhibuere : at de iisdem ita pauca indicarunt, vt ex ipsis fere nihit
distinotum elici possit. Cum vero Antonii Augustini opera rarissima,
et a plerisque inobseruata sint ; haec pràeclara collectio minus nota fuit,
antequam,P. Coustantius in praefatione ad tomum 1. Epistolarum Roma-
norum Pontificum de eadem latius dissereret §. x- a num. 152. vsque ad
ij2 . Etsi vero hic accuratam eius descriptionem dedit ; cum tamen plu-
res codices inuenire et conferre nobis licuerit, aliquid amplius , quo haec
collectio plenius illustretur, nos proferre posse confidimus -
11. Haec aeque ac Dionysiana diuisa est in partes duas , quarum al- Diuisioejus-
tera Conciliorum canones, altera Roirranorum Pontificum epistolas exhi-dem . Vnde
bet • In secunda parte collector ex Dionysio profecit :omnes enim,quas collector do-
in ipso epistolas reperit, cum iisdem titulis ex eodem descripsit, ac suae cumenta sutn-
collectioni inseruit. Alias vero pontificias epistolas, quas alibi inuenit ,
suis locis in eamdem Dionysii rationem cum titulis ab se conditis ad-
didit. At quantum ad canones , qui in prima parte continentur , nihil a
Dionysio accepit • Cum enim quantum ad Graecos canones obtineret in Versio Isid'or.
Hispaniis alia antiquior versio , quae ex hac xollectione ab Isidoro Mer- apud Hispanos
catore suscepta , et ex Isidori codicibus édita , Isidoriana vocari solet ; rccepta.
noluit nouam Dionysianam translationem tametsi meliorem et castiga-
tiorem recipei'e , metuens , ne Hispanis antiquae illi versioni assuetis hac
nouitate offensionem pareret. Vsum quidem inolitum veteris eius versio-
nis apud Ecclesias Hispanicas satis probat Concilium Toletanum til- anni
5£9. in quo très eiusdem versionis particulae referuntur . Simili de
caussa dicendus est noluisse canones Africanos, etsi apud Dionysium ac-
curatius descriptos, ex eodein mutuari : quia nimirum ita in Hispanis rc-
gionibus inualescebat alia peculiaris canonum Africanorum collectio , quae
ex Hispaniis in Gallias videtur transisse, et idcirco laudatur in Concilio
Turonensi xl- anni 567. vti probauimus part. 2-c-3. § -2 -n.4- qua ex re
etiam collegimus, errores aliquot, quos in recensione Africanorum canonum
huius collectionis eodem paragraphe diligenter notauimus, non collector]’
Hispanico, sed antiquiori eiusdem Africanae collectionis auctoxi
esse adscribendos • Id autem saltern in Graecis canonibus beneficii praesti-
tit collector Hispanicus, quod in Dionysii methodum decretis singulis ti-
tulos addidit,quos in antiqua versione initio defuisse ex ms. 58- Capituli
Veronensis manifestum est • Neque vero solos canones Conciliorum
Graeciae et Afi'icae , qui tantum legnntur apud Dionysium , Hispanicus
collector protulit;sed Gallicanos et IlispanicoS adiecit. Magna apud Hispanos
fuit Gallicanarum Synodorum auctoritas • Mine vuleatae . . .. 0 erant, a1n ud Cr-i alhcanac S<•y- xpsos exusmodi by nodi, quarum saepe verbis et sententns, etiam vbt eos noti; apUC| Hinon
nominant, canones suos instituant, et saepe etiam non dissimulanter span os quanti
et nominatim earum sibi exemplum et auctoritatem sequendam proponunt, fierent.
vti obseruauit Sirmondus in praefatione ad Concilia Galliae, et indicatis
testimoniis confirmât • His ergo perùulgatis Gallicanarum Synodorum
exemplis Hispanicus collector suum codicem locupletauit . Duos erx-ores
‘tom. 11, X