
Laudunensis, Bellouacensis , et Nouiomensis proficiscuntur, duo prae ocu-
lis habuit exemplaria, vnum collectionis Hispanicae Hberius emendatae,
ex quo ipsara perinde emendatam descripsit, alterum Isidori, ex quo il-
Omlttitur vna Ja additamenta decerpsit. Quod si e tribus epistolis S. Gregorii Magni ad
epist. S. Gre- Leandrum , quae in praemissa tabula indicantur, duas tantum exhibent lau-
g°rii. dati codices originis Gallicanae ( secundam enim ignorant ; ) id vel saltui
tribuendum est primi eius librarii, ex quo eiusmodi codices prodeunt ,
vel certe ille librarius codicem Hispanicae originis adhibuit, in quo similis
saltus amanuensis oscitantia inciderat • Hie autem defectus codicum
Gallicanae originis memoria retinendus est ob ea, quae de Isidoro dicturi
su mus cap. 6-
27. Vnum vero hie animaduertendum credimus. Si omnes codices collectionis
Hispanicae originis Gallicanae eiusdem ration is essent, ac Vati-
canus 1341. et alii très recensiti et allegati a P. Coustantio , ita vt prae-
ter emendationes liberiores indicata. quoque additamenta ex Isidoro ex-
cerpta omnes exhibèrent, nec vnum hisce additamentis expertem , solis-
que emendationibus liberioribus distinctum liceret reperire ( quod illis
inquirendum relinquimus, qui in Galliis plura eiusmodi exemplaria ihue-
nire et conferre queunt ; ) tunc vehemens suspicio ingereretur, ipsum for-
tassis Isidorum Mercatorem , quern Gallicanum fuisse videbimus , eorum-
dem exemplarium Gallicanae originis fuisse auctorem , qui scilicet codicem
Hispanae originis exscribens, suo arbitrio emendauit simul , et indicatis
tumsinceris, turn supposititiis additionibus auxit, antequam digereret suam
collectionem pluribus imposturis refertam , cui ipsam Hispanieam colle-
ctionem abs se se iam emendatam inseruit. Qua tamen in re caute deliberandum
erit ; si praesertim quaedam collectiones Isidoriana anteriores ,
vti est Heroualliana , ex codicibus Hispanicis Gallicanae originis aliquot
quidem emendationes arbitrarias , nihil autem ex recensitis additamentis
receperint.
§• VIDe
his, qui ess codicibus collectionis Hispanicae documenta ediderunt,
vel emendarunt, ac praesertim de loanne Baptista Perezio •
28. Jl rima editio documentorum collectionis Hispanicae est ilia Merli-
ni, quae cum ex Isidori codice prodeat, eadem documenta ab Isidoro re-
cepta exhibet cum lectionibus codicum originis Gallicanae, quibus Isido-
rus vsus est • Hinc lectiones huius editionis , quae in vulgatis Conciliorum
repetita fuit, suspectae esse debent, eo quod liberiores emendationes n.24.
indicatas contineant. Ad distinguendas ac restituendas germanas lectiones
collectionis Hispanicae , opus esset conferre codices, qui Hispanieam ori-
NOTAE 27- Geleberrimus iste codex Lucen-
AD BALLE- s's ’ bibliothecam Escurialensem de-
RINIOS la tus , combastus fuisse creditur anno
1671. Permanent variae ex eo lectiones,
quod attinet ad concilia Hispaniae, a Ferezio
collectae in bibliotheca vaticana,
et accurata eiusdem codicis descriptio
cum indice a loanne Vazquez del Mar-
mol confecta . Vide Florezium tom. 4.
Hisp, sacr. pag. 152. .
ginem
einem praeferunt. Primus , qui hac in re perutilem operam posuit, est
Ioannes Baptista Perezius . Gregorius XIII- cum in editionem ac emenda-DeIo.Eapt.Fe-
tionem librorum Gratiani vetera exemplaria canonum et decretalium de- 5 0
scribenda vel conferenda vndique conquireret, intelligens in Hispania prae- -
stantissimos huius generis codices inueniri, Gaspari Quirogae tunc Epi-
scopo ConcKensi , postea Archiepiscopo Toletano et Cardinali id negotii
dédit, vt eosdem codices quantum ad Concilia praecipue Hispanica
cum vulgatis conferendos, et inedita ex iisdem transcribenda curaret. Is
vero hanc curam commisit viro doctissimo familiari suo Ioanni Baptistae
Perezio, qui postea fuit Canonicus et a bibliotheca Ecclesiae Toletanae,
ac dein Episcopus Segobricensis . Hie autem ob temporis angustias vno
ms. Lucensi vsus, qui omnium antiquissimus et locupletissimus videbatur,
et interdum duobus aliis , quingenta loca insignia in laudatis Conciliis
emendauit, ac sex ineditas Synodos , et fragmenta item in aliis multa descripsit
, nec non abbreuiationem sett indicem canonum collectionis Hispanicae,
de quo dicemus part. 4. c. j.Haec omnia anno a<^ P°n(;tficem
missa fitere scripta in libro , qui est inter mss. Vaticana num. 4887.
Ex hoc ms. Quirogae epistolam ad Gregorium XIII., Perezii praefationem,
et aliam peculiarem eiusdem Perezii notationem, quae rebus pluribus vtiles
futurae sunt, in calce huius capitis subiiciemus .' Cum hoc primurn
opus Romano Antistiti placuisset, et Perezius ob hunc egregium laborem
munificentissime remuneratus, ad alia,quae, pollicitus fuerat, impendenda
fuisset impulsus ; anno sequenti 1576' alias Synodos Hispanas nondum impressas
ex codice potissimum S. Aemiliani transcripsit, et chronologiam
Conciliorum Hispaniae a Cardinali de Aguirre postea typis impressam exactissime
digessit in altero libro, ex quo alia turn Quirogae epistolaad Pontificem
, turn Perezii praefatio ad lectorem editae inuenientur post Ste*
phani Baluzii praefationem ad Afouam Conciliorum editionem, ac exinde
in Apparatu I. ad Concilia Labbeana editionis Yenetae c°h 4®- et 49.’ Aliud
horum duorum librorum exemplum idem Perezius miserat etiam ad Antonium
Augustinum tunc Episcopum Ilerdensem, et electum Tarraconensem
, vti discimus ex duabus eiusdem Augustini epistolis ad ipsum Perezium,
quae a Cardinali de Aguirre editae sunt tomo 4. Conciliorum Hi- Jr *■ Concl1.
spaniae pag. 630. et 651. Romanae editionis anni 1692. Hi libri deinde lsP’ PaS- I3-
transierunt in bibliothecam nobilissimi Gasparis Mendozae Ibannez Marchionis
Mondexarensis et Tendillae Comitis, qui eosdem postea communicauit
Stephano Baluzio, dein vero dono dedit laudato Cardinali de Aguirre.
29. His praeclaris Perezii laboribus vsi sunt Romani correctores Gratiani,
cum plura loca auctoritate codicis Lucensis emendarunt. Cardina-
lis Baronius et ex eo Binius Narbonensem Synodum anni 589. ediderunt, De Garsia
vti in secundo Perezii tomo ex S. Aemiliani codice descripta fuerat • An- Doaisa .
29. Obrepsit viris eruditissimis Bal-
leriniis, quod Garsiam Loaisam O r d in is
P r a e d ic a to r um falso appellauerint. Loaisam
ex libris Perezii non profecisse,
illud maxime euincit, quod multas va-
Tom.ll.
rias lectiones a Perezio notatas, minime NOTAE
quidem contemnendas, aut etiam neces- AD BALLE-
sario in contextum immittendas, omni- RINIOS .
no ignorasse videtur.
A a