
ac propterea ambigendum non est, quin haec Capitulorum collectio Ha-
dnano adscripta merit, Porro Hadrianus Papa nullam aliam collectionein
suo nomine ornauit nisi earn, quae Carolo Magno ab ipso tradita Hadrians
vocatur, Hinc Leo IV. in epistola ad Episcopos Britanniae eccle-
siasticos canones referens, eos praesertim, per quos et Episcopi indicant,
et Episcopi iudicantur, canones in Hadriana contentos recenset ; de istis
autem Capitulis Hadriano attributis ( quae cum nihil fere aliud exhibeant
quam quae ad Episcoporum iudicia pertinent, maxime commemoranda fue-
rant ) ne verbum quidem . Quaedam praeterea in ipsis Capitulis insunt,
quae Romanus Pontifex nequaquam proposuisset; vt illud c. 6. quo appel-
lationum caussae ad Constantinopolitauam , et non potius ad Apostolicam
Sedem deferendae traduntur; nec non illud c.q9.ex lib. io. CodicisTheo-
dosiani tit. io. n. 2 scu ex Breuiario Aniani sumtum : Delatoris aut lingua
capuletur, aut conuicto caput amputetur: quod quam a lenitate ecclesiasti-
ca sit alienum, nemo est qui non_ videat. Angilramnus quoque Metensis
Episcopus , qui vir mitissimus et pietate praecipitus a coaeuo auctore Paul-
lo Diacono vocatur lib. 4. de gestis Longobardorum c. 6. ab hac sanctio-
ne coliectioni canonum inserenda quam maxime abhorruisset • Illud adde-
mus ad pleniorem imposturae probationem , quod Pontificiun decreta , ex
quibus praesertim ea Capitula dicuntur collecta, non alia fere sunt nisi
decretales apocryphae Isidorianae, in quibus eaedem sententiae, et eadem
identidem verba recitantur , vt ex Antonii Augustini notis in eadem Ca-
. pitula coliigere licet* Quern earum epistolarum et Capitulorum consensu
™ quicumque perpenderit, eumdem turn illarum, turn istoruin archi-
tectum facile perspiciet. Huius argumenti vim plerique hactenus non per-
ceperunt, eo quod crediderint pseudoepistolarum auctorem ex Capitulis,
vti videbantur, sinceris profecisse. At nos e contra Capitula post pseudo-
epistolas condita 3 et vbi cum ipsis pseudoepistolis totidem sententiis aut
verbis conueniuut 3 ex iisdem deriuata manifestissimum facere possumus.
Plura in^ id afferrj queunt . Vnum autem maxime euidens breuitatis gratia
sufficiet. Idem prolixum Synodi Romanae decretum3 quod in Capitulis
legitur c.j., totidem verbis eontinetur etiam in epistola supposititia Fe-
licis I. ad Episcopos Galliae . Hoc vero decretum ex hac epistola tradu-
ctum in Capitula, non autem ex Capitulis in earn epistolam transisse ex
eo liquet, quia Romana Synodus, cui idem decretum in Capitulis tri-
buitur3 alia vere non est nisi supposititia Synodus sub eodem Felice I.
. descripta in eadem epistola , quae ipsius Synodi relationem continet . Id
tom.2. CouciL manifestum fit ex his eiusdem epistolae verbis : Nos vero ( ait Pseudo-Felix )
col. 524. ad supplementun oestrum fratres et Coepiscopos nostros vocauimus amplius
quam septuaginta , cum quibus haec quae subter habentur inserta , regulärster
tractanda decreuimus. V°.stri$ entm epistolis in omnium audientia per-
lectis, quae multas, vt nostis, querimonias et oppressiones in se continebant
vestras, decretisque quae sunt de accusationibus Episcoporum , Sancta Synodus
dixit: Haec sunt quae deinceps propter malorum hominum insidias etc.
Quo decreto relato Pseudo-Felix Synodi habitae relationem concludens ait:
Haec, fratres, ad vestrarn et omnium Coepiscoporum opem in Synodo vnanimiter
sunt decreta, vt si forte aliqui stultorum vos accusare etc. Itaque
haec Romana Synodus eiusque decretum in Capitulis recitatum’ aliunde
peti non potuit quam ex hac Felicis I. pseudoepistola, ex qua tantum in
lucem prodiit . Si vero auctor Capitulorum ex hac pseudoepistola idem
decretum hausit, posteriora ergo sunt ilia Capitula iisdem litteris, et similiter
posteriora sunt ceteris decretalibus apocryphis, ex quibus alia bene
multa loca similiter decerpta fuerunt. Non igitur Hadriano I. immo
nec Angilramno Metensi Episcopo eadem Capitula adscribi possunt, quorum
aetate sicut nondum illae pseudodecretales, ita nec Capitula exinde
deriuata prodierant. Hinc nemo assentiri poterit Stephano Baluzio, qui
in laudata praefatione ad Antonii Augustini libros de emendatione Gratia-
ni ea Capitula Angilramno Metensi tribuens scripsit : Ea ex nouitiis vete-
rum Pontificum epistolis vt plurimum collegit, et Adriano obtulit, vt suae
caussae praesidium quaereret. Eorum artifex ille idem Pseudoisidorus est,
qui ipsas epistolas finxit ; ac proinde -in sola eius collectione inueniun-
tur. Enimuero in codice Vat. 630. omnium vetustissimo inueniuntur quidem
in appendice collectionis Isidorianae , eo quod ea ex documentis apocryphis
in primo collectionis fetu contends expressa, posterioribus Pseu-
doisidori curis condita fuerint, et veluti appendix in prioribus exemplis
accesserint, vt ex adnotandis §. J. patebit. In primo quidem fetu, quem
vsque ad Sanctum Gregorium se perduxisse idem impostor in praefatione
testatur ; haec Capitula Hadriano I. attributa locum habere non poterant ;
ac propterea posterius tantum conficta et addita confirmantur ■
45. Illud autem ad impostoris indolem apertius dignoscendam hoc loco
animaduertendum credimus, nimirum eum in exscribendo ex pseudoepistola
Felicis eo Synodi Romanae decreto, quod paullo ante memoraui-
mus , nonnulla eiusdem decreti verba licentius immutasse. Cum enim in
pseudoepistola legatur, Tempore congruo, idest autumnali, vel aestiuo Concilium
regulariter conuocare debebunt; in Capitulis scripsit c. 5. Tempore
a canonibtts praefixo Nicaenis Concilium canonice conuocare debebunt.
Viderat impostor Nicaenam Synodum allegari non posse in epistola et Synodo
Felicis I. qui Nicaenum Concilium praecessit. Cum vero hoc decretum
ei Synodo tributum hac in particula, quae Concilia congreganda prae-
scribit, reipsa sumserit ex Concilio Nicaeno ; hoc Concilium in Capitulis
adscriptis Hadriano, qui postea floruit, indicare non timuit. Sicduplicem
imposturam prodit, vnam cum Romanae Synodo affixit, quod Nicaenae
conuenit ; alteram cum allatum ex ea Romana pseudosynodo decretum ,
mutatis nonnullis , interpolauit.