
ctori conseruo suo et parent's in Domin o fidei salutem • Compellor a mul-
tis etc• Edita est ex codice Vat- 630. a Cardinal! de Aguirre-Vide to-
mum 1. Concil. pag. 4- Merlinus omittit Mercator , et pro fidei habet
fideli. Vulgati Conciliorum pro Mercator substituunt peccator, quod nul-
li nostri codices praeferunt • Mercator quoque legitur in codice Parisien-
s i , quern vidit Harduinus, nec non. apud luonera in decreto ; et solum in
huius margine peccator •
Praefationi subiicitur epistola supposititia Aurelii ad Damasum , cuius
initium est: Gloriam Apostolicae Sedis, nec non apocrypha Damasi re-
sponsio, Scripta sanctitatis tuae etc. quas videsis tom* a* Concil. col. ion*
et 1012- In ms* Vat. 63 1. hae describuntur ante praefationem, sed per-
peram ; nam Hincmarus Remensis in opusculo aduersus Hincmarum Lau-
dunensem c- 24. Damasi responsionem ad Aurelium laudans, quam , ln"
quit, Isidorus suae praefationi supposuit,et collectioni praepasuit.
Postea sequitur Ordo de celebrando Concilio . Hora diet prima etc• vti
tom. 1. Concil. a col- 8. vsque ad col. 12. Hunc quidem ordinem , qui
sumtus est ex Concilio Toletano iv. initio collectionis praemittendum au-
ctor in praefatione receperat.
Dein affertur tabula Conciliorum cum titulis 47. quorum primi 43. illi
sunt, quos in Hispanica exhibuimus c* 4. n- 14. alii autem duo sunt hi:
xlvi. Decreta quorumdam Praesulum Romanorum ad fidei regulam,et discipline!
» ecclesiastical» constitute. xlvii* Synodus Toletana xlviii. Epi-
scoporum . Haec eadem tabula cum iisdem titulis 47. exstat etiam in codice
Casanatensi A 11. nec non in Vat. 1341. continente collectionem
Hispanicam originis Gallicanae ; ac propterea ex alterutro fonte in alte-
rum irrepsit. Certe duo tituli 46. et 47. qui nec cum Hispanicae, nec
cum Isidorianae collectionis corpore concordant , addititii noscuntur .
Error quidem inest in titulo 46. qui non exprim it vllum Concilium ,
sed est ille ipse titulus in Hispanica collectione praefixus parti secundae,
quae decretales Sedis Apostolicae continet.
Subduntur aliae duae epistolae supposititiae , alter a S. Hieronymi ad
Damasum , cuius initium : Gloriam sanctitatis tuae etc. altera Damasi ad
Hieronymum, quae incipit: Gaudet Ecclesia tuo fonte etc. Editae sunt ab
Henschenio , Schelestratio , et aliis : nouissime autem insertae sunt Appen-
dici operurn S. Hieronymi tom. 11. editionis Veronensis pag. 275* Cum
hae inueniantur etiam in quibusdam mss. Pontificalis Romani Damaso in-
scripti,quod Pseudoisidorus adhibuit, num harum suppositio ipsum Pseu-
doisidorum , an alium antiquiorem habeat auctorem , ex quo ipse illas
receperit, definire non licet .
Mox ex collectione Hadriana describuntur quinquaginta canones Apo-
stolorum versionis Dionysianae *
Epistolae pri- Turn sequuntur epistolae priscorum Pontificum a S. Clemente ad Mel-
scorum Ponti-chiadem vsque, omnes supposititiae , et omnes a Pseudoisidoro confictae ,
ficum supposi- duabus tantummodo S. Clementis exceptis, quas tamen ille interpolauit *
titiae. £n ipsarum seriem,quas in editis Conciliorum inuenire licebit.
Epistolae quinque S. Clementis, duae ad lacobum, tertia ad omnes Episcopos,
Presbyteros etc. quarta ad Iulium et Iulianum , quinta ad Hie-
rosolymis habitantes cum Iacobo Episcopo . Duae primae iam a Graeco
aliquo confictae fuerunt, et a Rufino latinitate donatae , in vetustiores
collectiones turn Italicas,tum Gallicanas transierant . Solum epistola_se-
cunda in collectionibus Italicis inscribitur : Praecepta^ S. Petri: quo titulo
illam ex iisdem collectionibus hoe tomo edemus inter documenta Iu-
ris canonici veteris: at in Gallicanis codicibus ab Harduino et Coustan-
tio indicatis inscribitur : Epistola praeceptorum S- Clementis Papae missa
Iacobo Fratri Domini, vel Epistola iS* Clementis Romani ad lacobum de
sacramentis Ecclesiae * Has duas epistolas Pseudoisidorus ex Gallicanis collectionibus
excerpsit, vnde in secunda epistolae inscriptionem retinuit |
Tres vero alias epistolas ipse suppoSuit • Illis autem duabus spuriis episto-
Jis , quas aliunde accepit, nouas imposturas addidit, cum eas prolixis in-
terpolationibus auxit • Has interpolationes quisque dignoscet , si easdem
epistolas ex Isidoriana collectione in Conciliis editas conferat cum illis
multo breuioribus, quae ex versione Rufiniana,et ex antiquioribus collectionibus
hoe ipso tomo proferuntur , prima in cöllectione subiicienda
cap- 64. col. 434. altera inter documenta paullo ante laudata num. 3.
col* 674. ~
S. Anacleti epistolae tres , prima ad omnes Orientales, secunda ad Ept-
scopos Italiae , tertia ad Episcopos omnes •
S. Euaristi duae , vna ad Africanos Episcopos, altera ad Aegyptios .
S. Alexandri I. epistolae tres, prior ad omnes Orthodoxos, aliae duae
ad Episcopos omnes .
S. Xysti I. epistolae duae, prima ad omnes Christianos, altera ad omnes
Episcopos .
S. Thelesphori vna ad omnes Christianos .
S. Hygini epistolae duae, vna ad ómnes Christianos, altera ad Athenienses.
S. Pii I. item duae, prima ad omnes Christianos, ad Italos altera.
S. Anitii ( pro Aniceti ) vfia ad Episcopos Galliae >
S. Soteris duae, prior ad Campaniae, secunda ad Italiae Episcopos.
S. Eleutherii vna ad Galliae prouincias.
S. Victoris I. epistolae duae, vna ad Theophilum Episcopum Alexandri-
num , alia ad Africanos .
S. Zephirini duae , prima ad Siciliae, altera ad Aegypti Episcopos .
S. Callisti I. duae , vna ad Benedictum Episcopum , alia ad Episcopos
Gallos.
S. Vrbani I. vna ad omnes Christianos.
S. Pontiani duae , prior ad Felicem Succribonum , altera ad Christianos
omnes .
S. Anteri vna ad Episcopos prouinciarnm Boeticae et Toletanae.
S. Fabiani tres , prima ad omnes Episcópos, secünda ad Orientales , tertia
ad Hilarium Episcopum.
S. Cornelii duae , vna ad omnes Episcopos , ad Rusticum Episcopum
altera.
S. Lucii I. v na ad Episcopos Galliae et Hispaniae
D d 2
Duae eplst.
S. Clementis
spuriae ab Isicf*
interpolatae.