
tri Audiffreddo, auctori Catalog! edicionum romanaruui seculi x v.,
ignotum fuerat. In eo opusculo haec sunt de Mozarabibus , qui
’ decimam nationem constituunt : Mozarabes hi olim fuerunt multi
numéro in partibus Africae, et Hispaniae, sed modo sunt pauci : sunt
enim dicti mozarabes, quod modos christianorum de Arabia in mul-
tis tenebant. Isti vtuntur in diuinis officiis lingua latina, et obedlunt
romanae ecclesiae, et praelatis latinorum, et conficiunt in azymo , vt
latini, sed in multis discrepant a latinis ; quod in diuinis officiis ha-
bent horas valde prolixas ; quod quurn dies naturalis diuiditur in
vigintiquatuor horas diei , et metis , tot officia habent, siue horas ,
et psalmos, ac hymnos, ac certas Orationes habent, et nimis prolt-
Xas, quas non dicunt more latinorum : nam illud| quod latini dtcunt
in principio , ipsi dicunt in fine, vel in medio. Sacramentum euchari-
stiae diuidunt aliqui in septem partes , aliqui in decern. Est natio
valde dénota : in matrimonio non coniunguntur nisi personis suae gen*
tis , siue nationis , inter quas femina, amisso primo marito , nunquam
coniungitur alteri, sed permanet in castitate perpétua .
ex scriptoria 83. Alii etiam auctores de Mozarabibus Africae loquuntur , qua-
bus extens k rims eosc{em.ac Mozarabes hispani, seruarent. Iacobus de Vitriaco
in Historia Orientali cap. 81. edition. Duacensis 15 97. De Mosara-
bibus . llli vero christiani , qui in Africa, et Hispania inter occidentales
Saracenos commorantur, MOS ARABES nuncupati , latinam habent
liter am , et latino sermone in scripturis vtuntur, et sanctae romanae
ecclesiae , sicut alii latini, cum omni humilitate , et deuotione
obediunt, ab articulis fidei, vel sacramentis in nullo deuiantes . Constituunt
autem sacramentum altaris de pane azymo , quemadmodum
latini. Sanctum autem eucharistiae formam quidam eorum in septem
partes diuidunt : alii vero in nouem ; quum tamen romana ecclesia ,
et alii eidem subiecti, ipsam eucharistiam in très tantum portiones
partiantur . Huiusmodi autem partitio quum non sit de substantia
sacramenti, non variai-, vel impedit virtutem sacramenti .
petitae. 84. Breuius haec Sanutus lib. 3. part. 8. cap. 4. Sunt et alii christiani
, qui in :Africa, et Hispania inter occidentales saracenos commorantur.,
Mosarabes vocitati,qui latina litera, et sermone in scripturis
vtuntur diuinis, sanctaeque romanae ecclesiae , sicut ceteri latini
, cum omni deuotione, et humilitate obediunt ,ab articulis fidei,
vel sacramentis ecclesiae in nihilo deuiantes : eucharistiam tamen
diuidiuidunt
in partes septem : nonnulli vero in nouem , quod quum ac-
cidat sacramento, veritatem, et virtutem non impedit sacramenti .
85. Ab hispanis ipsis , qui a saracenorum iugo liberi erant exhispanis.
Mozarabes tamquam natio quaedam separata censebantur . Auctor
coaeuus vitae S. Theotonii, Prions monasterii Conimbricensis S.Cru-
c is3 seculo Xu. apud Bolland. 18. februarii cap. 2. part. 2. ita narrat
: Quum ergo Alphpnsus, nobilis Infans Portugalliae, versus remo-
tiorem Hispaniae partem , quae Hispalis dicitur, ducto exercitu , pene
totam saracenorum prouinciam depraedatus fuisset, viri bellato-
res eius inter infinitam praedam, quamdam christianorum gentem,
quos vulgo Muzarabes vocant, inibi sub ditione paganorum de tentas
, sed tamen vtcumque christiani Numinis vsum obseruantes , pa-
riter captiuarunt, atque iure bellantium subiugarunt.
86. Aliud liturgiae gothicae documentum extat in epitome Hi- , notan“^ la
0 . . . . t i - •• missa gothics.
scoriae vniuersalisloannis Laziardi Caelestini vsque ad obitum PiillL,
édita Parisiis in fol., cuius scriptoris Fabricius in bibl. med. me-
minit. Vossius p. 666. obseruat, magnam huius operis partem ad verbum
descriptam ex breuiario historiali, quod Anonymus Gallus anno
circiter 1428. se ex Landulpho Sagace , aliisque contraxisse pro-
fitetur, typis excriptum Pictauis 1479. Laziardus ergo cap. 53. haec
habet : Huius pontificis ( Deusdedit ) tempore duo doctores ecclesiae
de prouincia Hispaniae floruerunt : vnus fu it Braulio Cae sur augusta-
nus, alius fu it Isidorus Hispalensis episcopus, de quo quaedam histo-
riae narrant, ipsum fecisse officium missae in dicta ecclesia Hispa-
lensi, in qua plura dicunt, et legunt diaconi , et sacerdotes ; et sunt
in officio dictae missae duo miranda. Vnum est, quod quum leuatur
eucharistia, diaconus cantat alta voce versus ad populum, dicens ;
Videte , in quern creditis . Quando autem cantatur Pater noster in
missa, quot sunt ibi clausulae, tot sunt responsiones a clero-.vnde
quum cantatur, Pater noster , qui es in caelis, sanctificetur nomen
tuum ,totus chorus respondet, Amen . Quum autem additur, Adueniat
regnum tuum, fiat voluntas tua-,sicut in caelo, et in terra, chorus
similiter respondet, Amen . Sed quum subiungitur, Panem nostrum
quotidianum da nobis hodie, respondet chorus cum modico cantu,
Qui est deus. In omnibus autem sequentibus clausulis respondet chorus,
Amen. Multaque alia sunt in dicto officio aliéna a nostro vsu.
87. De collectionibus duabus rerum liturgicarum, quarum al- Assemanl ,
‘Tom. II. S