
varia iudicia.
PRAEFATIO
BREVLII.
carmina de
conflictu virt.j
et vitior.
alia .
3 6. Vt autem opusculum inter alia Isidori dubia reponamus,
facie non solum Cypriani Suarez, Grialii5 et Cauei iudicium,sed
etiam Breulii, et Cardinalis Bonae . Doctissimus hic Cardinalis, vt
innui, librum de conflictu vitiorum, atque virtutum, in codice Chi-
siano S. Augustino ascriptum , videri dixit esse S. Isidori, inter cuius
opera reperitur . Breulius in praefatione quaedam aflert a Caie-
tano etiam descripta,sed ita vt quod Breulius epistolam vocat, Ca-
ietanus narrationem dicat: haec igitur est Breulii praefätio .
»7. Hunc librum variis auctoribus tributum leghnus • Nam inter
opera Sancti Leonis Papae Lutetiae anno Domini iß 11. impressa legi-
tur, non autem in nouis editionibus . Apud D. Augustinern quoque tomo
nono exta t. Sed neutrius esse', bene iudicarunt Louanienses Teologi:
maxime propter assutam ei quamdam epistolam de Monacho a Daemone
v e x a to ,e t epilogum, commemorantem Sanctum Benedictum, his Doctq-
ribus longe posteriorem - In operibus Sancti Ambrosii Romae anno Christi
i?8<. impressis hic liber ad Simplicianiim directus habetur, sed ad
tomi quinti partem posteriorem cuni aliis libris, de quorum auctoribus
non certo constat, relegatus, et quidem absque epistola, et epilogo prae-
fa tis . Nos autem, optimi viri Sigeberti Gemblacensis testimonium sequuti,
credimus , eum esse Sancti Isidori, ob stilum, modumque dialogi, cum
svnonymis congruentem, et quod, ipsis etiam Hispams re erent us,
multi codices mss-iiomen eius praeferant . Vnde et hunc | i l B ln{er
eius opera, Madrid anno Domini 1599. impressa, ponere non dubitarunt.
38. Carmina quoque de conflictu vitiorum, atque virtutum con-
ditafuerunt. Nam, vtomittam Psychomachiam Prudentii, Trithemius
cap. 947. de scriptor. eccles. refert, Henricum Northeymensem,
qui anno 1494. viuebat, metro , et prosa scripsisse Dimetromachiam
De virtutum, et vitiorum conflictu: ‘tu mea laungeros etc.
39. Wipo , seu Wippo presbyter, Conradi Salici, et Henrici 11I.
imperatoris sacellanus,seculoxi. scripsit partim rhythmo , partim metro
leonino quaedam Prouerbia ad Henricum Coniadi impeiatons
filium, quorum initium est: Incipit inuentum, referens prouerbia centum
. Post multa prouerbia sequitur conflictus vitiorum, et virtutum,
siue compendium libri, de quo agimus, hoc initio : Superbia dtcit:
ln cunctis opibus tibi non aequabitur vllus .Humilitas : Putridus es
vermis, quid, homo moriture, superbis*. Edit! sunt hi versus in col-
lectione amplissima Martenii tomo 9. pag. 10 9 5 ., et Post "J1 .
bliotheca med. Fabricii in fine 1. tomi . Legitur autem apud Fabn-
cium ln cunctis operibus: sed metrum, et sententia poscit opibus .
Editum etiam est Humilis pro Humilitas, vt in sequentibus nomen
vitiorum, et virtutum semper exprimitur-. Hoc poemation, tamquam
epitome libri de conflictu vitiorum, et virtutum, inter appendices
a nobis exhibebitur.
40. Versionem Gallicam libelli De conflictu vidi in biblio- versi° gallica.
theca Casanatensi in 12. sic inscriptam : Le Combat des Chretiens
traduit du latin de S. Isidore Archeueque de Seuille auec la vie du
même Saint. A Paris chez Lambert Roulland, m. dc. lxxvi. Praecedit
praefatio gallica de conflictu christianorum contra daemones : deinde
sequitur liber De conflictu vitiorum, et virtutum, qui a duobus
doctoribus Sorbonicis, versionis censoribus , dicitur excellentissi-
mum opus eloquentis Isidori archiepiscopi Hispalensis, et inter ecclesiae
doctores, ac defensores ingenio cla ri. Succédant quaedam
epistolae Isidori Pelusiotae, siue, vt hic dicitur, de Damiette : turn
Vita S. Isidori Hispalensis , subiecta nota hispanica : La vida de este
Sancto Doctor colejida de lo que de el escriuieron S. Braulio Obispo
de Zaragoza, Vsuardo , y otros auctores, y de los breuiarios antiguos
de Espana en esta manera. Plura narrantur ex sequioris aeui mo-
numentis , aut etiam ex supposititiis chronicis collecta, quae iam
a nobis refiitata sunt : Isidoro tres fuisse sorores Theodosiam, Flo-
rentinam, et Iustinam ; sed postmodum innuitur, Florentinam , et Iu-
stinamvnam, eandemque esse, quae vtroque nomine fuerit appellata.
41* Refeit auctor vitae ex quodam historico hispano, Isidorum quaedam Isl-
puerum ingenio valuisse, sed memoriae vitio laborasse. Addit, Aria- dori vka •
nos necem Isidoro iuueni intentasse : Isidorum monachum effectum:
e monasterio ad episcopatum euectum : Patres Concilii iv. Toletani
negotium Isidoro dedisse componendi libros de officiis ecclesiasti-
cis, vt idem ordo in officiis diuinis apüd hispanos seruaretur. For-
tasse libros liturgicos voluit dicere : nam duos de ecclesiasticis officiis
libros multo ante Concilium iv. Toletanum Isidorus compo-
suerat, fratrique Fulgentio nuncupauerat. Illud vero quam absur-
dum est, quod idem vitae auctor Concilio iv. Toletano,cui Isidorus
praefuit, magnifîcum elogium affingit, quo Concilium vin.
Toletanum Isidori, iamdudum e viuis erepti, laudes celebrauit : No-
stri seculi doctor egregius etc. ?
42. ! Versio gallica incipit : Ce seroit en vain etc. Post prolo- versio libera,
gum : L’ Orgueil, cette passion etc. Caput 25. vltimum est de amo-
16 cae est' » et terreno : desinit : Caduca contemnite, et amate caele