
adhibitis variis
magistris :
eximiam cu-
ram gerit mo-
nachorum et
sanctimonia-
lium :
%
i.Cor. 9. 27.
Matth. 5. ‘19.
varia condit
monasteria,
sonaliter, pluribus emergentibus curl's, pro vt optabat, poterat eis conti-
nitare doctrinam , vbicumque in lege Dei sedulos , et ad bella spiritalis cer-
taminis aptos speculabatur magistros ; multis honoribus attollendo humi-
liter precabatur, vt sui Optati laboris non iinmemores , in scholaribus do-
cendis continuarent operam efficaeem . Non enim sibi videbatur nefarias
haereses a vinea Domini radicitus posse euelli, nisi Clerici et quique re-
ligiosi, fama sanctitatis et instantia praèdicationis , populis insistèrent.
Fomes namque et occasio totius mali et haeresis , morum lapsus Cleri-
corum et religiosorum , et segnis contemptus scientiae Scripturarum exti-
tit • Super religiosos quoque monachos, eremitas, atque secundum Patrum
régulas seculo renuntiantes summo opere inuigilabat, ne quis eorum inopia
mergeretur, aut verbi Dei inedia deperiret , et necessitate compulsi, per
diuersa quaeritando, lapides Sauctuarii dispergerentur ; et color auri opti-
mus, scilicet propositum sanctorum virorum, mutaretur , et peruagatione
mediante sanctae conuersationis, obliuiscerentur ; concupiscentiis illecti
et abstracti, secularibus curis implicarentur ; et regularibus fraenis laxa-
tis , se diaboli subderent seruituti. Sicut mater vnicum amans filium , ita
omnibus caritate annexus , pandebat vnicuique eorum beneuolentiae si-
num • Sicut gallina congregat pullos suos sub alis , ita' protegebat eos
a facie malorum : ne aduersis pulsi incursibus, vel egestatis pressi angu-
stiis, paterno sublato praesidio, extra quam norma poscit , affligerentur .
Sicut aquila prouocat ad volandum pullos suos, ita ad caelestia deside-
ria piis monitis animabat ; ipse prius çaelestibus operibus inhaerendo super
eos volitans , illius sanctissimi Apostoli Pauli exemplar secutus, ne
forte , cum sine exaggeratione operum aliis praedicaret, iudicro deprehen-
sns Euangeiico , dicens et non faciens, reprobus efficeretur • Quis namque
sanctarum congregationum frater , molestia animi vel corporis presses,
infirmabatur, ipso non ad sanitatis remedia succurrente ! Quis inimici ten-
tationibus scandalizatus vrebatur, illo non studio pastorali aquam sanctae
praèdicationis desuper effundente ? Portabat onera subditorum, dignum du-
cens ipse solus in solicitudinibus seculi tribulari, vt sancti viri perturba-
tione submota , habentes victum et vestitum , soli Deo studerent placere ;
credens se eorum intercessionibus , si quid ei deerat, promereri. Quam-
uis, etiam suae et aliorum consulendo saluti, muliertim pro posse vita-
ret praesentiam ; quascumque tamen moniales vel religiosas in Dei laudi-
bus cerneret permanentes , mira vénerabatur affectione ; et ne temporalium
spiritualiumue sibi deesset copia , assiduis largitionibus prouidebat • Per
Hispaniae igitur regionem plurima, nee non et pulchra aedificauit monasteria:
in -quibus vtriusque sexus religiosorum turmas, ad laudem et glo-
riam diuini nominis congregauit. Tradidit etiam eis (a) Regulam , quam
ipse secundum Apostolorum instituta ediderat, quam pro loci- varietate
(a) Regula S. Isidori e x t a t in te r Oper
o r d ia R e g u la r u m , e t Sm a ra g d u s m o n a •
a e in s , e t s e o r s im p a r t e 2. C o d ic is r e -
c h u s , in com m cn ta r io a d R eg u lam S .B e -
g u la r um a L u c a H o ls t e n io e d i t i . C i ta n t
n e d i c t i . BOLLAND1ANI.
eam B e n e d ic tu s A n a n ie n s i s A b b a s , in Conc
et Dei seruorum viribus decentissime temperauit ; docens vnumquemque et lis regulam
stare in gradu et gratia qua vocatus est ; et in officio quo in seculo fun- scnbit.
gebätur ( dummodo sit honestum ) in monasterio quoque , secundum
Praepositi sui imperium, si necesse fuerit, humiliter deseruire • ^
19. Inde non contentus ( prodesse ) vni soli prouinciae, qui omnium
fidelium vtilitati se natum credebat ; per ciuitates et regiones egressus,
in sacris tubis noui et veteris Testamenti clangendo, ad caelestia deside- alios Christiana
animabat electos ; vel contra mundi rectores tenebrarum harum , ad spi- nos perorbem
ritalia ( bella ) hortabatur. Vbique tuba personät Euangelii , vbique an- muat:
nuntiatur Christus, -vbique Sanctae Trinitatis laudes resonant ; et non est,
qui se abscondat a calore eius ; quoniam in omnem terrain Confessoris
sonus exiuit • Nam quos praesentia sui corporis illustrare non valebat,
missis epistolis et nuntiis roborabat. Quidquid indecorum, quidquid in-
compositum , quidquid deforme, sed maxime legi Dei contrarium habuis-
set obuium , non parcebat oculus ,eius : et ne crescendo augmentaretur,
solicitus , quam celerrime principiis obsistendo , delere de populo Cbri-
stiano et exstirpare nitebatur i' Sed et Apostolicas sanctiones , atque de- •
creta Sanctorum Patrum, sanctaeque Romanae Ecclesiae praecipue institu-
tiones , ih cunctis Hispaniarum Ecclesiis instituebat . Tradebat caelestia
et humana iam strenuus legislator; leges dabat , modestiae et honestati
conuenientes, praebens se ignem vrentem,in consumendo nemora criminum
; et aquam frigidissimam, in frigidando ardores tentationum. Deni-
que quae ciuitas, ,quae solitudo , quae (a) marka , quae huius Doctoris non
senserit beneficia ? Peragrans itaque Dei seruus , fidelium mentes verbi Dei
pabulo reficiendo , pauperes Christi in eleemosynis recreando, haeretico-
rum dogmata solicite persequendo, in vniuersis Hispaniarum Prouinciis;
ad inclytam peruenit Românam Vrbem, summo Pontifice id humiliter postulante
; qui quanto honore et reuerentia a Romano Antistite et Cardi- Romam pro-
nalibus fuerit receptus , non est nostrae disserere valetudinis ; sed ex offi- fectus huma-
ciis et dilectionis obtemperantiis erga eum exbibitis perfacile lector conii- ” ,ssime excl_
cere potest. Onere namque totius curiae sibi imposito , omnes se ei quasi f 1 ur'
patri pio , salua Apostolica excellentia , offerebant benigne, vt etiam, si li-
beret, genere nobilissimi, moribus fambsi, dignitate praecipui, famulorum
vices supplerent, et humilitate qua poterant ministrarent ; dignum ducen-
tës prudentissimi viri, vt quia pro fide Catholica et Ecclesiae Romanae
honore ipsum , despectis tormentis Princjpum, morti exposuerat, et multis
Scripturarum sententiis matrem Ecclesiarum omnium comprobauerat ;
ab eisdem Romanis condigno veneraretur honore • Plaçait etiam cunctis,
vt Ecclesiae Praelati ad sanctam ([b) Synodum conuenirent, vt siquid inho-
19. Quod Isidorus aliquando Romam
a c c ip itu r p a s s im in A c t i s Sa n c to rum . Consu
Ÿenerit, pi-aeter scriptoris huius vitae au-
le d ic ta 6 . F e b r . a d V itam m e t r ic am
ctoritatem coniecturis quibusdam argui
S .A m a n d ip e r M ilo n em c a p . i . l i t t .b .B O L L .
potest , de quibus consule Isidoriana
cap. 23. EDITOR .
(a) Marka s eu Marcha p r o l im i t e p r o u
in c ia e , a u t in te g r a lim ita n e a p r o u in c ia
(b) F u is s e a nno 601. R o tn a e d u o conc
i l ia h a b ita t r a d it in S y n o p s i su a Con-
c ilio r um L d b b a e u s , q u o rum a l iu d p r o mo-
n a c h is c o n s t itu tum e d id i t , a l iu d a d u e r -