
et în noiiam
formam reda-
ctum.
collectîo litur-
giae gothicae
vtilissima esset.
tiae paupertatem , et sui întellectus imbecillitatcm , dluino auxillo
inuocato, eoque praefulgenti, hanc normarn, prout sequitur, condere
laborauit , et de litera gothica hune codicem transtulit , et transpor-
1 9 ' Hinc discimus, clericum, qui breuiarium mozarabicum la-
finis characteribus exarauit, ordinemque recitandi praemisit, offi-
cium ea forma exhibuisse, quam tune mozarabes adhibebant, sed
aliam tamen antiquiorem in vetustis libris extantem agnouisse. Col-
ligitur etiam, eurn clericum non iussu Cardinalis Ximenii, sed pri-
uato consilio e characteribus gothicis breuiarium ad characteres
latinos transtulisse 3 vt commodo mozarabuin sacerdotum consule-
îe t . Ac fortasse huiusmodi exemplar Ortizio,qui missale, et breuiarium
typis excudenda curauit, normarn quamdam praebuit, vt
collatis membranis antiquis opus exactius redderet.
80. Quoniam vero constat, in officio mozarabico, quale nunc
habemus, veterem ordinem non plene seruari, multa ex mss. antiquis
praetermissa , alia addita , vtilissimum esset, quod Burrielius
optabat, collectionem omnium, quotquot extant, codicum vetu-
stioris liturgiae gothicae notis illustratam exhibere : siquidem, vt ad-
uertit, praeter octo illos codices, quos Caminus descripsit, très alii
sunt in ecclesia Toletana, ac quaedam aliorum fragmenta, alii exi-
stunt in monasterio Caradignae, siue de Cardena, e quibus Berganza
non nulla selegit,et excerpsit. Alios in aliis monasteriis seruari
quis dubitet ? Hue etiam pertinere putat Burrielius, quidquid sub
gallicani ritus veteris titulo hactenus editum fuit : nam Orationale
gothico-hispanum a Blanchino vulgatum certissime nostrum est
Montfauconius in Biblioth. Mss. e bibliotheca Coisliniana San-Ger-
manensi indicat codicem 1297. Breuiarium S. Isidori Hispalensis ,
quod Mozarabicum dicitur. Florezius torn. 1 o. exhibet inter appendices
hymnum gothicum S. Crispini, magis correctum , quam in
breuiario mozarabico, quia, vt ait pag. 8 5 ., a P. Martino de Roa
collatus fuit cum mss. codicibus Cordubensibus. Et Cordubae qui-
dem adhuc aliqua huiusmodi officii mozarabici monumenta asser-
uari persuasum habeo. Vtinam quatuor illi codices, qui in Conci-
lio Mantuano exhibiti, ac probati sunt, alicubi inueniripossent. Hi
libri ita in veteri instrumento recensentur, Vnum fu it ordinum ma-
ioris Albaidensis coenobii , vbi contihetur baptismum, et sepultura,
alium librum orationum de monasterio Iraze, et librum miss ale fu it
de Sancta Gemma, et librum antiphonarum de Iraze.
81. Conferenda praeterea erunt quaeuis alia etiam externa mo-eîus hlustrs-
numenta, quibus mozarabicum officium aliquomodo illustrari possit.
Quaedam ego hic proferam apud auctores,qui de Isidoriana liturgia
agunt, non obuia. Primum petitur ex historia monasterii S. Ioan-
nis Reomaensis, a Petro Rouerio Soc. Iesu illustrata, vbi pag. 17 7 .
quaedam visio narratur , ex qua colligitur, iam ab anno 1018. non-
nullum vsum viguisse in Hispania celebrandi festum SS. Trinitatis
dominica prima post Pentecosten , quod vniuersa ecclesia postmo- .•
dum probauit. Addit Rouerius pag. 587. Çuae res sanctorum Hispa~
niae sacerdotum , qui illud tanto ante mirifice probarunt, indicium
vehementer commendat. Visio haec erat : Subito repletus est totius eius-
dem ecclesiae ambitus viris scilicet vestibus albis indutis, ac purpureis
stolis insigniter etc. Erat autem dominica dies octaua penteco-
stes etc. Coepit interea qui praeerat episcopus, super altare S. Mau-
ritii martyris missarum solemnia , eiusdem Trinitatis antiphonam in-
tonans , celebrare . Interim vero percunctatus est supradictus frater
( Vulferius monachus,cui visio repraesentabatur ) qu i, aut vnde
es sent, pro quaue causa illuc deuenissent, cui satis leniter taie dede-
runt responsum. Professionem, inquiunt, christianitatis gestamus, sed
ob tutelam patriae, catholicaeque plebis defensionem gladius nos in
bello saracenorum separauit ab humanorum corporum habitatione etc.
Praeterea is , qui missarum explebat officium, finita oratione dominica,
pacem omnibus dans , misit vnum, qui ipsi fratri pads osculum
daret. Ceterum in missali, et breuiario Mozarabum missa SS. Trinitatis
locum non habuit,vt notât Lesleus pag. 5 54 ., neque ritus
dandi osculum pacis post orationem dominicain proprius est Mozarabum
, qui ante consecrationem munerum pacem faciebant, vt
idem Lesleus docet .pag. 540.
82. Alterum. Abbas S. Leodegarii anno circiter 1787. edidit notîtîae moza-
folium quoddam inscriptum, Particularités litteraries sur la litur- rabum 5
gie Mozarabe etc. Scilicet ex Burrielii epistolis iam editis, quod ipse
ignorabat, altera ad P. Franciscum Rabagum, altera ad D. Petrum
de Castro. In fine autem quaedam ipse addit ex opusculo latino,
Diuisiones decem nationum totius christianitatis Romae per Ioannem
Besicken, et Sigismundum Mayer 1 4 9 4 . ïunii 16. in 8 ., quod Pa