
sécréta mis sac
quid sic.
Hoc tempore Zanellus presbyter , legatus Pontificius , Hispanists
adiens, omnem ordinem ecclesiastici officii, et regulam consecrationis
corporis, et sanguinis domini nostri lesu Christi perspicaciter perscru-
tatus requisiuit: canonesque , et libros sacramentorum perlegit: quae
cuncta catholica fide munita inueniens exultauit , et domno papaelo-
anni^et omni conuentui romanae ecclesiae, vt inuenerat, retulit. Au-
diens hoc domnus Papa, et omnis romana ecclesia, gratias deo retu-
lerunt, et hoc solum placuit addere , vt more apostolicae ecclesiae
celebrarent SECRET A MISSAE .
verba conse-
crationis litur-
giae gothicae,
57. Haec secreta missae Baronius, Pinius, Florezius, aliique de
verbis consecrationis exponunt, vnum, vt opinor, ducem Ambro-
sium Moralesium secuti. Fundamentum huius expositionis videtur
esse, quod in missali mozarabico Ximenio haec forma consecrationis
exhibetur: Hoc est corpus meum , quod pro vobis tradetur .
- Hie est calix noui testamenti in meo sanguine , qui pro vobis ,
et pro mult is effundetur in remissionem peccatorum. Ad marginem
vero ita notatur : Formet lstet consecrationis ponitur •> ne antiquitas
ignoretur : sed hodie seruetur ecclesiae traditio . Vide infra . Scilicet
infra apponitur forma consecrationis iisdem verbis , quibus nunc
romana ecclesia vtitur. At possumusne certo asserere, hanc muta-
tionem iam ab anno 92^. factam '• Constatne aliquo veteium te-
stimonio , verba consecrationis apud hispanos , aut alios secreta
missae appellata? Ita quidem solent vocari aut ea omnia , quaesub-
missa voce in missa dicuntur, aut canon totus missae, aut ex vsu
recentiori orationes, quae praefationem praecedunt , et vulgo se-
cretae,et olim secretellae nuncupabantur: sed consecrationis formant
nemo, vt arbitror, secretorum missae vocabulo designauit .
Multo id minus ineunte seculo x. acciderit: nam, vt Cardinalis
Bona probat rer. liturg. lib. 2. cap. 13 ., olim verba consecrationis
elata voce etiam in ecclesia occidentali pronunciabantur: cuius con-
suetudinis, adhuc vigentis seculo ix. exeunte , Florus Magister me-
minit.Non etgo facile intelligere possumus , quid in laudato instrument
© secreta missae significent, nisi exemplaria mss., quae il-
lud tempus praecesserint, cum recentioribus confeiamus.
58. Pinius in suo exemplari missalis offerentium , in quo est
canon missae mozarabicae, solum reperit verba , quibus ecclesia
’ romana vtitur . Roblesius haec animaduertit. Quamuis verum s it,
notaisse sacerdotes Muzarabes sese addicere verbis, quae apud euan-
oelistas habentur, et cum Us consecrare , quia sunt propria officii
eothici verba, quamuis aliqua ex parte ab iis , quibus vtitur ecclesia
romana, différant, tamen ad idem recidunt, eundemque sensum
habent. Verum hodierna die attexitur margini ' missalis charta ag-
glutinata , in qua verba officii romani, quibus nunc muzarabes semper
vti solent, continentur . Haec recentissimum vsum indicant ,
non leo-em auctoritate apostolica seculo x. constitutam .
50. Hoc seculo x. anno circiter 930. composita fuit missa “ l“ » s -Pela'
S. Pelaoii, qui martyrium Cordubae passus est,dum Saraceni do-
minabantur , a Sandoualio episcopo Tudensi in libro De antiquit,
ciuitatis , et ecclesiae Tudensis ex ecclesiae suae vetusto codice
édita, et a Lesleo in append, ad missal. Mozar. notis illustrata .
60. Saluus abbas Albeldensis, qui anno 962. decessit, officia Saluus Albel-
mozarabica a multis dicitur amplificasse. Florezius tom. 3. Hisp. sacr. ensls '
disputât contra Cennium,qui Saluo isti maximam partem liturgiae
mozarabicae adiudicabat. Profecto quum tot antea viri illustres in
hoc eodem opere versati fuerint,cur ea,quae nunc extant, Saluo
potius, quam antiquis illis patribus tribuemus ? Laudat quidem Salmon
auctor antiquus eius vitae his verbis : Cuius oratio nempe in
hymnis, orationibus , versibus, ac missis , quas illustri ipse sermone
composait, plurimam cordis compunctionem, et magnam suauiloquen-
tiam legentibus, audientibusque tribuit. Quae verba clare innuunt,
officia a Saluo non tantum composita fuisse, sed ad vsum quoque
ecclesiasticum deducta . Hue enim legentium, audientiumque com-
punctio spectat. Sed neque multa ea esse liquet, et fortasse in non-
nullis tantum ecclesiis ea fuerunt admissa , rem promouente episcopo
aliquo eius amico , aut discipulo . Nam extrema Vitae verba
haec sunt : Ad cuius pedes discipulus Velasco episcopus quiescit in
pace. Exemplum Salui,et Vincentii Cordubensis, cuius paulo ante
memini, satis probat, hispanos etiam sub Arabum iugo constitutos
licitum sibi existimasse, noua officia, aut nouas officii alicuius partes,
seruato ritu veteri, addere .
6 1. Varias officii mozarabici vicissitudines seculo xi. fuse Pinius seculum xi.
persequitur. Monasterio Riuipullensi priuilegium quoddam in re li-
turgica concessum fuit. Concilium Coiacense in dioecesi Ouetensi
anno 1050. celebratum plura praescripsit, quibus liturgici officii
Q 2