
notât! sunt. Quod igitur Patres vniuer-
saliter pronunciauerant : P o en iten te s nön
a dm it ta n tu r a d C le rum , interpretantur
de eo poenitente publico, qui sub cili-
cio reconciliari seiet. Huic interpretation’!
conuenit lectio , d e eo p o e n it e n t
e e t c . Ita vt nolint Patres sub eorum
Decreto poenitentes omnes complecti,
sed eos tantum , qui scelera publica,
aut occulta publice confessi fuerint .
Morinvs r d e p o e n it e n t ia Lib. 5. Cap.7.
99. Cap.LVi. S a n c tim o n ia le s su n t . De
Viduis Isidorus agit Lib. 2. O jficio rum .
De velo viduarum sanctimonialium di-
wersa tradidere antiqui Patres, pro tem-
porum varietate . Gelasius Papa in Epistola
ad Episcopos perLucaniam, Cap.15.
doeuit Viduas non esse velandas \ et fu-
sius Cap. 23. propter periculum incon-
tinentiae . Idem in Epaonensi Concilio
sub Gelasio, Cap.21. vbi Viduae conse-
cratae Diaconissae vocantur . In secunda
Synodo Turonica extat Decretum de
Virginum , et Viduarum professione, et
coelibatu , ex Decreto Innocentii Papae
ad Victricium Episcopum Rotomagen-
sem . Idem statuitur Concilio Triburien-
s i, sub Arnulpho Imperatore, Cap. 25,
vbi cauetur : S i V id u a sp o n te v e l am e n ,
q u am u is c& n s e c ra tm n , s ib i im p o s u e r i t , e t
in E c c le s ia in te r v e la ta s o b la t io n em D eo
o b t u l e r i t , v e l i t , n o l i t , sa n c tim o n ia e h a b i-
tum v lt e r iu s ha b e re d e b e r e . Aiiis Decre-
tis cauetur , ne cito velentur Viduae
iuuenes , vt in Turonensi Synodo sub
Carolo Magno Cap. 27. et Concilio Mo-
gunt.il. Cap.26. et Wormaciensi Cap.21.
ibi post probationem conceditur velum.
Ita etiam decretum inuenio ex senten-
tia Nicolai Papae, et habetur Dist. 27.
Cap. Q u o d in te r r o g a s t i ; et 27. Q. 1.
Cap. V id u a . Inde existimo , Viduas sae-
culares Hispaniae etiam nunc prolixum
atque album velum pro capitis tegu-
mento gestare \ quasi professionis vidui-
tatis antiquae indicium . Professio autem
illa Viduarum sanctimonialium x. Conc.
Tolet. Cap. 4. in manu Sacerdotis fieri
iubetur scriptis , signoque , atque sub-
scriptione Notarii ; iubenturque Viduae
pallio purpureo, vel nigro caput conte-
gere . Idem fcre in Conc. Araus. Cap.27.
103. Cap.Lix.P l c r iq u e q u i e x I u d a e i s J
Legum Wisigothorum Lib. 12. Tit. 3.
L. 3. D e I u d a e i s , ita cauetur : C um v e r
i ta s ip sa p e t e r e , e t p u l s a r e n o s d o c e a t ,
p r a em o n e n s , q u o d R eg n um co e lo rum v im
p a t i tu r \ in n u llo e s t d u b iu m , q u o d i l l e
in d u lta e g r a t ia e m unu s a b h o r r e n t , q u i
a d earn p r o c e d e r e a r d e n t i a n im o n on f e -
s t i n a t . P r o in d e s i q u is I u d a e o r um , d e h is
s c i l i c e t , q u i n o n d um s u n t b a p t i z a t i , a u t
s e b a p t iz a r e d i s t u l e r in t , a u t f i l i o s s u o s ,
v e l fam u lo s n u llo m o d o a d S a c e r d o t em
b a p t iz a n d o s r em i s e r i t9 v e l s e , su o sq u e d e
B a p t ism o s u b t r a x e r it , v e l v n iu s a n n i
s p a t iu m , p o s t L e g em h a n c e d it a m , q u is -
p iam illo r um s in e g r a t ia B a p t i sm i tran s i
e n t ; ho rum om n ium tra n sg r e s so r , q u is -
q u is i l le r ep e r tu s f u e r i t , e t c e n tum f la g
e l la d e c a lu a tu s s u s c ip ia t , e t d é b ita m u l-
t e tu r e x i l i i p o e n a . R e s tarnen e iu s a d
P r in c ip is p o te s ta tem p e r t in e a n t ; q u a l i t e r
s i in c o r r ig ib ilem d u r io r eum c u s to d ie r it
v i t a , p e rp é tu a in e i u s , c u i e a s P r in c ip e s
la r g ir i v o lu e r i t , p o t e s ta t e p e rm a n c a n t .
Hac Lege primo compulsi Iudaei , vt
Baptismo obsignarentur , circumcisione
reiecta , quam eis exercere Rescripto An-
tonini Pii permissum antea fuerat ; vt
patet ex Lib. D ig e s to rum 48. Tit. ad Legem
Cornelram , D e S i c a r ii s Lege C ir -
cum c id e r e . Fostea eos Rex Cinthila Regno
siTO prorsus eiecit ; vt constat ex vi,
Concilio Toletano Cap. 3. Sicut Hera-
clius Imperator Hierosolymis ; vt constat
ex Libro Iuris Orientalis , ab Ene-
mundo Bonefidio digesto , Lib. 1. Quorum
exemplum imitati maiorum nostro-
rum memoria Ferdinandus , et Elisa-
betha,vere Catholicr Reges , ab hac co\‘-
luuie Hispaniam purgauere. Egica incle-
mentiori Lege vsus, eos in Regno ma-
nere passus est, seruitute oppressos, re-
busque omnibus exutos , Côncil. xvii.
Tolet. Cap. 8. Mult^ alia Edicta aduer-
sus Iudaeos a Regibus Gotthicis édita
sunt } verum frustra ; semper enirn her-
ba noxia a lei us radices agit.
109. Cap.Lxv. V e lu t in s a c r ile g um .
Leg. 17. Wisigoth. Lib. 12. Tit. 3. ita
praecipitur de haç re : I l l i tarnen | q u i
h a n c e i s p o t e s ta t em su p e r C h r is t ia n os
e x e r c e r e p e rm is e r in t} s i n o b i l i s , q u i h o e
f e c e r i t , p e r s o n a e x t it e r i t , d ecern lib r a s
a u r i fis c o c o a c tu s e x o lu a t \ m in im a e ta -
m en , v i le s q u e p e r s o n a e q u in q u e lib r a j
a u r i f i s c o p e r s o lu e n d a s am i t ta n t . Q u o d
s i n on h a b u e r in t v n d e c om p o n a n t , c e n -
t e n i s d e c a lu a t i f la g e l li s s u b ia c e a n t .
134. Cap.Lxxv.Dr S u in th i la n e .S u in th i -
la praecessit Sisenando, regnaui.tque an-
nos x. Chronicon generale Hispaniae,
et Rodericus . Aliter Isidorus . Loaisa .
I b id . Id certum videtur, Suinthilanem
primis quinque Regni sui annis optime se
gessisse, vt testatur S.Isidorus, testis eorum
, quae tunc gerebantur, in historia
sui temporis . At reliquis aiiis quinque
mores in peius mutauit , et commune
Hispanorum odium subiit, praesertim
propter Theodotam Reginam et Geila-
nem fratrem , inuisos omnibus . Videns
haec Sisenandus , vnus e primoribus
Gotthorum , adiit Dagobertum Chlotarii
Francorum Regis filium , iam turn in
Burgundia, et parte aliqua Franciae re«
gnantem 9 ac datis ipsis decern pondo
auri ( quae deseruierunt expensis in Temple
S.Dionysii perficiendo ) petit ab eo
auxiliares copias aduersus Suinthilanem,
vt ilium e Solio deturbaret, sibique Hispaniae
dominium assereret. Annuit Da-
gobertus , et lectissimas Burgundionum
SLiorum acies Sisenando dedit sub Duci-
bus praecipuis Abundantio, ac Veneran-
do . Vt autem Sisenandus cum eo exer-
citu peruenit Gaesaraugustam , Gotthi
omnes coeperunt Suinthilanem deserere,
et sab aduersarii vexillis militare, donee
tandem in Solio eum collocarunt.
Quanta autem fuerit Suinthilanis mu-
tatio in deterius, quot mala fecerit, si-
mul cum vxore, ac fratre, satis decla-
rant Patres Concilii in hoc capite 75.
quod prae manibus habemus , et exponit
fusius Ambrosius Morales Lib. 12. Gap. 17.
praesertim ex Sigeberto Gemblacensi,
et Paullo Aemilio .
Archiepiscopus Toletanus D. Rodericus
Ximenez de Rada ( nobilissimae
familiae Radarum apud Nanarram, et Caste,
Ham vicinam eximium decus ) et Lucas
Tudensis Episcopu* ( ambo fere
e h t y o v u ) aiunt, Suinthilanem post decern
Regni annos ex infirmitate.naturali
obiisse apud Toletum, relictis fillis Sisenando
, et Cindasuintho , qui postea
regnarunt . Hoc vltimum refellit Morales
, veluti voluntarie omnino dictum «
Verosimilius est, quod addit Rodericus y
Sisenandum tyrannice Regnum vsiirpas-
se ; nimirum , vi auferendo a Suinthila-
ne legitimo Hispaniae Rege , quamuis
non bono, aut iusto . Eamque iniquamt
Regni vsurpationem satis indicare videtur
Caput istud Lxxv. quoad priorem ,
et potiorem sui partem ; vbi tot diris,
et execrationibus percelluntur quotcum-
que de caetero conspirarent aduersus
vitam , aut potestatem Regis . Id autem
praeter rem statueretur ibi, praesertim
tot iteratis iuramentis, nisi Patres To-
letani censerent, Sisenandum paullo antea
inique vsurpasse Regnum , et ins non
habuisse ad compellendum Suinthilanem,
vt illud dimitteret, ac sibi cederet . No-
luerunt tarnen id palam exprobrare Sisenando
iam regnanti cum plausu omnium
Hispanorum, et optimis moribus prae-
dito . Quin et ipsa tyrannidis execra-
tione consuluerunt vitae, et incolumi-
tati, atque imperio Sisenandi, dum ve-
tuerunt tot minis, et sacramentis quam-
libet tyrannidem , aut rebellionem in
ipsum , additis obiurgationibus aduersus
Suinthilanem 9 quasi de hoc timeri posset
rebellio, aut ty rann is aliqua aduersus
Sisenandum , iam pacifice regnan-
tem a tribus annis , quando Concilium
istud congregatum fuit.
Qualitercumque autem ad regnan-
dum ingressus fuerit Sisenandus , seu
iure, siue cum iniuria Suinthilanis ,cer-
te ita prudenter, iuste, ac pie se gessit
postea,.praesertim erga Ecclesiam , et Sa-
cerdotes, vt apud omnes eximiam lau-
dem adeptus fuerit , maxime in ipsa
praefatione huius Concilii . Vide quae
supra num. 1. obseruauimus . Parum
autem post illud celebratum vixisse in-
uenitur , ac summum biennio ; siquidem
eius obitus refertur ad annum Christi
dcxxxV. decimo nono die postquam Iu-
stus Praesul Toletanus ob morum aspe-
ritatem a suis in l^cto suffocatus fuit,
Vt infra dice mus .
Eodem Sisenando régnante 9 et In