
§• 111*
|%ao fine Pseudoisidorus tot documenta spuria supposuerit • Num his documents
sup posits tits disciplina ecclesiastica immutata sit •
44' Q uo autem spiritu , quo consilio Pseudoisidorus tot documenta
confinxerit,omittendum -non est. Non desunt, qui eum amplificandae,vel
defendendac auctoritatis Romanorum Pontificum studio ductum ad ea
procudenda excitatum fuisse arbitrentur . At falluntur manifeste • Licet
enim in iis Apostolicae Sedis amplitudo et auctoritas pluribus commen-
detur; non tamen hic impostoris scopus fuit, nec eadem Sedes , cuius pri-
uilegia et iura quam plurimis sinceris et vetustis documentis nituntur,
illis apocryphis indigebat,vt Cardinalis Baronius ad annum 865. n. 8.
notauit. Pseudoisidori autem consilium longe aliud fuisse ex ipsa colle-
ctionis praefatione satis dignoscitur ■ Postquam enim indicauit documenta
5 quae suae collectioni erant inserenda, hanc eorum colligendorum ra-
tionem subiicit : g^uatenus ecclesiastic's ordinis disciplina in vnum a nobis
coacta atque digesta et sancti Praesules paternis instituantur regulis ,
et obedientes Ecclesiae ministri , vel populi spiritualibus imbuantur exem-
tlis , et non malorum hominum prauitatibus decipiantur • Multi enim pra-
uitate et cupiditate depress! , ACCV& ANTES SACEKDOTESOPPRES-
SERVNT. Et multis prosequitur in eos acriter inuehens, qui Episcopos ,
accusare audent, vt se per illos excusent , vel eorum bonis ditentur : ac
plura eiusmodi iudiciorum incommoda referens, illud vrget , non posse
cogi Episcopos ad dicendam caussam , si fuerint accusati, et rebus suis
exspoliati , aut gradu deiecti , et a sede pulsi, nisi ^ prius fuerint resti-
tuti : additque. nonnulla de accusatoribus et accusationibus reiiciendis :
quibus omnibus palam significat,se ea po.tissimum mente collectionem
confecisse , vt Episcopis , qui accusabantur, prospiceret • Id quidem in
apocryphis, quae conflauit, documentis multo claims elucet • Eamdem
enim semper de accusatis Episcopis curam ac sollicitudinem praefert ;
cumque Apostolicae Sedis auctoritatem praedicat, eo semper omnia re-
fert , vt Episcopi accusationibus impetiti et condemnati,, si se grauatos
sentiant, ad illam confugiant, quae Synodorum sententias retractare , et
si iustum putauerit, irritas reddere potest • Idem quoque consilium maxime
perspicitur inCapitulis Hadriano tributis, quae ex apocryphis prae-
sertim epistolis decerpta, apocryphorum documentorum velut compendium
et compilatio vocari queunt ■ Pleraque enim illorum Capitulorum eo spe-
ctant , vt ne Episcopi accusari a quibuslibet possint, nec, si accusentur,
accusatoribus facile deferatur, sed ex multis caussis turn accusatores re-
pellere , turn iudices liceat recusare ; vt Synodorum retractentur iudicia,
et alia eiusdem generis in apocryphis similiter ingesta,ex quibus si omnia
ad Episcoporum , qui accusantur , exspoliantur, deponuntur , patroci-
nium, defensionem j atque praesidium conlata et conficta credantur, nemo
iure possit reuincere •
45. Non
4J. Non pauci de Pseudoisidoro seuerius conquer untur, perinde ac si
eius imposturis disciplina vêtus abolita, et noua fuerit introducta, adeo
vt hinc desertos antiquos canones, fractos discipiinae neruos, perturbata
Episcoporum et prouincialium Conciliorum iura, sublatas iudiciorum leges
, aliaque rei ecclesiasticae damna illata fuerint • Haec autem nouae et
immutatae discipiinae reprehensio quam minus aequa sit, quisque facile
intelliget, si duo animaduertat, nimirum pleraque pseudoepistolarum Isi-
dori excerpta esse ex sententiis Sanctorum Patrum,ex sinceris consti-
tutionibus Romanornm Pontificum post Siricium , ex canonibus Concilio-
rum , ac ex Romanis lègibus : quae sane noui iuris , nouaeque discipiinae
non sunt : cetera vero earn disciplinam plerumque exhibere , quae vel
iamdiu inoleuerat, vel iara ante aliquanto induci coeperat- Imposturaau-
tem in eo sita est, quod Pseodoisidorus eas sententias iis auctoribus 1m-
posuerit, quorum non sunt, et posterions aeui disciplinam antiquioribus
Pontificibus alfixerit, quasi prioribus Ecclesiae saeculis aeque viguisset .
Ceteruin quod de nouae discipiinae introductione ingeritur, stultusquidem
plane fuisset impostor, si sperasset suam collectionem acceptum in
ab hominibus quae nouam omnino disciplinam a sui quoque saeculi mo-
ribus et consuetudinibus abhorrentem contineret . Quod si quaecumque
contra consuetudinem ingeruntur, etiamsi bona et vtilia sint, ipsa no-
uitate perturbare soient ; multo magis de iis timendum est, quibus disciplinam
per se optimam et sanctioribus fultam legibus, longoque vsu ab
omnibus receptam quispiam euertere et immutare contenderet. Nulli autem
tumultus, clamores nulli auditi sunt ob inductas decretales apocry-
phas, nisi in ea parte, quae ad Episcoporum caussas et iudicia pertinet :
de quibus aliqua apud Hincmarum leguntur,et in epistolis Nicolai I- At
in his ipsis caussis atque iudiciis quod in pseudoepistolis ac Synodis Isi-
dorianis traditur, non erat omnino nouum • Nonne caussae maiores, quae
circa accusationes Episcoporum versantur, certis antiquorum Pontificum
decretis Apostolicae Sedi reseruatae , sine eius assensu definiri non pote-
rant l Vide inter cetera Leonis epistolas 6. ij- et 14. et Gregorii IV.
epistolam primam ad vniuersos Episcopos . Nonne Episcoporum appellations
ad eamdem sedem antiquis canonibus et consuetudini , ac prima-
tus etiam iuri innixas probauimus in Obseruationibus ad Dissert- v-
Quesnelli part, i- c. J. 6. et 7. I Ne omnes promiscue admittantur ad ac-
cusandum Episcopum, cautum fuerat in canonibus Codicis Africani 128-
129. 1 go. et ig i. nec non etiam canone sexto Concilii Cp. quem ex
Graeco codice Nicolaus I. laudat epistola octaua - Episcopos eiectos et
suis rebus exspoliatos non cogendos ad iudicium , nisi prius in suum gra-
dum restituantur, et omnia eisdem ablata redintegrentur , colligitur ex
Codice Ecclesiae Africanae c. 87. Haec et alia eiusdem generis, quae no-
uae discipiinae a pseudoisidorianis decretalibus inductae tribuuntur, lege-
45. Plurimi recentiores , Zlaccaria, pseudo-Isidoriana veterem disciplinam
Marchettius , aliique hanc causam per- ecclesiasticam perturbatam non fuisse
orarunt , vt ex collectione canonum ostenderent.
Tom. II. C c
NOTAE
AD BALLE-
BINIOS.