
Chronicon
Etymologia-
rum .
Correctores
librorum .
calumnia contra
Tellerivjm.
codicis libro 3. sunt peculiaresquaedam figurae geometricae , et 110-
tae musicae, quas D. Franciscus Xauerius Palomares exacte delinea-
u it. Subiungitur in textu explicatio earumdem figurarum, quae ab
editis omnino abest. Codex quoque recentior in multis huiusmodi
additionibus cum veteri consentit.
40. Chronicon Etymologiarum cum duobus aliis codicibus
ecdesiae Toletanae seculi xn. characteris latini collatum fuit a Bur-
rielio , vt puto, qui aduertit, duos codices gothicos,,iam descriptos,
maiori cura, ac diligentia fuisse exaratos. Discrimen vero potissi-
mum versatur in annorum numeris designandis : quo in genere facile
est errores irrepere.
C A P V T C V I I I .
De codicum veterum mss. librariis, collatoribus , et correctoribus .
Nomina eorum in catalogum referre 0 port er e t .
Specimen huius catalogi.
i . In veterum codicibus, qui ad nos deuenerunt,saepe obserua*
re licet non solum manum librarii,qui descripsit, sed etiam alio-
rum,qui opera cum autographis,aut correctioribus exemplaribus
contulerunt , aut ex ingenio errores antiquarii emendarunt. Qua
diligentia S. Hieronymus curauerit,vt versio bibliorum a se per-
acta, et alia sua opera exacte describerentur , et collata cum autographis
emendarentur,patet ex iis , quae protuli cap. 87. num. 4.
Opuscula meet, inquit ad Lucinium Baeticum scribens ,a d describen-
dum hominibus tuis dedi . . . ac frequenter admonui, v t conferrent
diligentius, et emendarent. Addidi alia de adiuratione Hieronymi
nomine ad librarios,vt diligenter codices conférant, etemendent,
quae extat in codice Vrbinate 382., de quo cap. 104. De huiusmodi
adiurationibus , et diris in eos , qui libris aliquid addunt, vel
detrahunt, confer Bibliothecam graecam Fabricii lib. 5- cap .i.p .75.,
Michaelem Lilienthalium Selector, literar. p. 1 . , et Pippingium De
imprecationibus libris ascriptis Lipsiae 17 2 1 .
2. Plura in hanc sententiam disserui in Prolegomenis ad Sedu-
lium cap. 7. , vbi euidentissimis rationibus demonstraui, putidam
calumniam esse, quod Tellcrius,vir aeque pius , ac doctus, codicem
S. Hilarii in archiuio basilicae vaticanae existentem vitiasset,
deletis'in verbo adoptatur literis p t , et subrogata lite ra l; ex quo
nunc leoitur adoratur . Quam controuersiam ea solum nunc ratio-
ne refrico, vt duo admo.neam : primum auctores Diarii literarii Ve-
neti, qui tom. 23. artic. 13. crimen illud Tellerio satis dare impe-
gerant, postea tom. 27. pag. 401. opinionem suam quodammodo
rétractasse, dum asserunt,se nunquam existimasse, commissum id
a Tellerio, aut voluisse,ab aliis ita existimari. Sed calumnia altas
iam radices egerat, aemulorum opera animis etiam doctissimorum
hominum instillata. Verba auctorum Diarii literatorum Italiae loc.
cit. ita se habent : In essa Nouella si dice bensi, essere dal P. Tel-
lier visitato quel codice, il quale si è pei trouato RECENTEMEN-
TE adulterato : ma non si è detto mai, che tal ritoccamento sia sta-
to fatto dallo stesso P. Tellier ; nulla ostando , ehe non potesse essere
stato fatto innanzi la visita f esso . Come dunque cio non è stato
scritto da noi, cost non e stata mai nostra intenzione , ehe altri dalle
nostre parole lo deduca : tale non essendo veramente il nostro sen-
timento. Ostendi iam loc. cit. testibus oculatis in medium produ-
ctis, seculo XVI, in eo codice legi adoratur , non adoptatur ^ adeoque
falsum esse , quod correctio RECENS inuentafuerit, postquam Tel-
lerius codicena inspexit.
2. Altemm, quod monere volebam, id est, Constantium in fine | § editione
editionis suae operum S. Hilarii col. 1399* e'- sylHbum confecisse
mss., necnon editorum codicum, ad quos exacta,et emen-
data sunt Sancti Hilarii opera, vbi col. 1401. ait : Libri de Trini-
tate recogniti sunt ad ms. Vaticanae basilicae, qui nimirum in ar-
chiuo basilicae S. Petri de Vrbe asseruatur, seculo sexto tneunte exa- .
rat us . Huius exemplaris variae lectiones primum Latini Latinii , turn
Petri Ciaconii, ac demum Ioannis Baptistae Bandini recensione an-
notatae ad nos missae fuerunt. Eccur igitur Constantius obseruare,
aut nos monere praetermisit, quid viri illi docti legissent? Latinium,
Bandinumque adoratur legisse loc. cit. demonstraui: neque dubito,
quin hoc ipsum Ciaconius indicauerit : ac fortasse variae illae lectiones,
quas ego manu Mureti ascriptas puto, et in quibus expri-
mitur, tunc led adoratur, prius fuisse adoptatur, nonnemo Petri
Ciaconii esse coniecit. Eruditissimus vir Blasius Nasarre in prologo
ad Polygraphiam Hispanam Christophori Rodriguez aduertit,
H h h 2