
Quid quod in epistolis, quae affiguntur priscis trium priorum saeculorum
Pontificibus, plura sacrae Scripturae testimonia ieguntur ex versione S- Hier-
onymi,quae posterius édita fuit ? Quid quod pleraeque consulates notae
iisdem epistolis appensae vel Consules referunt, qui in fastis consularibus
numquam fuerunt, vel si inueniuntur in fastis, cum Pontificis epistolae
auctoris aetate nequaquam concordant ! Adde magistratuum conficta nomina
, archiflaminum, prhnorum fiaminum etc. et voces Primatuum, Ar-
chiepiscoporum, Apocrysariorum, quae ab aetate ac vsu veterum illorum
Pontificum omnino aliéna quisque vel leuiter in antiqua historia et disciplina
ecclesiastica versatus facile intelliget • Adde quod nullum prisco-
rum morum indicium, plurima autem posterions disciplinae in iisdem lit-
teris continentur . Alia non pauca argumenta alii vberius notarunt, quae
referre nec vacat, nec opus est.
38. Duo tantum omittenda non credimus, quae licet seorsim aliquam
responsionem possint recipere, simul tarnen iuncta euidentem imposturae
demonstrationem prae se ferunt • Primo aliae ex his epistolis datae tradun-
tur ad omnes Episcopos, aliae ad orthodoxos omnes, ad omnes Ecclesias,
ad Episcopos Italiae, Galliae, Hispaniae, Africae, Germaniâe etc. Plura
ergo earum exemplaria per orbem disseminata esse debuerunt . Qui autem
fieri potuit, vt e tot epistolis toto orbe diuulgatis ne vna quidem ante
nonum saeculum a quopiam inuenta et laudata fuerit ! Secundo eaedem
epistolae posteriorum quarti, quinti, sexti, septimi, et octaui etiam saecu-
li auctorum non sententias solum , sed voces , et intégras identidem pe-
riodos satis prolixas et multas exscriptas exhibent, vti accurate post Blon-
dellum P. Philippus Labbeus in margine earumdem epistolarum notauit.
Primo argumento responderi potest, eas epistolas vs que ad nonum saeculum
Iatuisse,et idcirco a nîmine fuisse laudatas • Secundo autem non
nemo respondit, eos posteriores auctores,qui indicatas sententias iisdem
verbis praeferunt, eas ex ipsis epistolis ad verbum exscripsisse . Neutra
vero responsio probabilis est : immo altera cum altera pugnat • Si enim
epistolae statim post earum ortum vsque ad nonum saeculum ita deli-
tuissent, vt nemo idcirco eas allegare potuerit; posterioribus ergo scripto-
ribus non patuerunt, vt ex iisdem possent periodos exscribere • Quod si
ex ipsis periodi integrae a pluribus multo et temporis et locorum inter-
uallo dissitis fuerunt excerptae ; in tenebris ergo diutius fuisse sepultae
dici nequeunt • Alterutrum malis , semper impostura conuincitur , ac ex
ipso responsionum confiictu magis multo elucescit • Si enim plures anti-
qui scriptores ex ipsis epistolis sumsissent sententias, verba , atque periodos
; notae igitur fuissent, et frequenti vsu tritae, rebusque pluribus vti-
les, ita vt laudari possent a multis, et ab iis praesertim , qui ex ipsis
profecissent : inter quos sane summi Pontifices, et Synodi, et Patres, qui
eadem verba, et easdem periodos praeferunt, ita has vetustissimorum Pontificum
epistolas allegassent, vti alias aliorum,quae genuinae sunt, lau-
dasse inueniuntur • Si vero inter tarn multos nono saeculo anteriores viros
et sanctissimos, et doctrina célébrés , qui easdem sententias iisdem verbis
in suis operibus afferunt, ne vnus quidepi inuentus est, qui illarum
mentionem fecerit, quia ex ipsis re ipsa nihil snmserunt ; sententiae ergo
et periodi pares, quae in epistolis quoque inueniuntur, ex iisdem pro-
culdubio Scriptoribus deriuatae fuerunt ab epistolarum artifice ; quod spu-
riam earum originem clare demonstrat • Hiric etiam a nullo alio auctore
ante nonum saeculum fuerunt laudatae , non quia latuerunt, aut earum
allegandarum'materies et occasio non esset; sed quia nondurn natus erat,
qui easdem confingeret : alias sicut illas post hoc tempus, quo suppositae
et vulgatae fuerunt, passim laudatas, et in collectiones etiam non pauca
ex iisdem traducta reperimus;ita id ipsum antiquis etiam temporibus factum
deprehenderemus, si a priscis illis Pontificibus, quibus affictae sunt,
vere scriptae et editae fuissent*
§- I lit
Alia documenta sincera, eidem collection} inserta, quibus e fontibus hausta
fuerint. Quanti intersit hos f ontes detegere ad ea discernenia , quae Pseu-
doisidorus' conjinxit. Quaedam sincera documenta ab eodem interpolata.
Duae •vltimae Synodi Symmacho attributae , et Capitula Hadriano 1. assena,
quae gsnuina a multis creduntur, ab eodem Pseudoisidoro suppo-
sita demonstrantur.
39. eque vero ex solis documentis spuriis abs se consarcinatis Pseudo-
lsidorus suam coilectionem condidit . Plura scilicet sincerissima , et aliunde
nota monùmenta falsis intermiscuit. Fontes autem , e quibus haec sincera
documenta deriuauit, detegendi sunt ; id enim non modicum iuuerit
ad ea ipsa secernenda, quae ille e suo cerebro commentus est. Praecipuus Collect. Hisp.
fons est collectio Hispanica, quam totam suae collectioni inseruit. Cum- traducta in Isi-
que vulgata esset opinio S. Isidorum Hispalensem fuisse auctorem colie- dor.
ctionis Hispanicae, hinc Isidori nomen , quod omnibus venerationi erat,
libenter arripuit, et praefationi inscripsit. illam vero coilectionem Hispa-
nicam sumsit, non quae primitus prodiit, ac vitra Toletanam iv. Syno-
dum non progrediebatur, sed illam paullo auctiorem , quae riouem To-
letanas Synodos , et Bracarensem anni 675. receperat. Neque iis huius col-
lectionis exemplaribus vsus est, quae Hispanicam originem habent, sed
illis quae sunt o'riginis Gallicanae , vti pluribus statuemus num. 48. Alter
fons est collectio Hadriana, ex qua a Pseudoisidoro excerpta fuerunt non-
nulla, quae in Hispana collectione desunt. Fons tertius est vêtus collectio
a Quesnello édita , et a nobis hoc tomo récusa. Non pauca enim documenta
, quae sunt in Isidoriana collectione, nec Ieguntur in Hadriana,
nec in Flispanica, ex eo fonte eodem quandoque ordine deriuata fuere .
Alia pauca auctor delibauit ex Historia Tripartita, aliisque ex fontibus,
quos in catalogo inferius suo cuiusque loco indicabimus .
40. Adeo vero vtile est hos fontes cognouisse, vt quaecumque in his
non inuenientur, ea a Pseudoisidoro supposita certissime dicenda sint.
Quod si quae documenta per se genuina in illis fontibus breuiora sint,
apud Pseudoisidorum vero auctiora ; quidquid additamenti accessit, quod
Bb 2