
quaedam alia. Vere dignum, et iustum est etc. vsque ad Sanctus^,
Sanctus, Sanetus . Te igitur, clementissime Pater etc. Papa nostro il-
lo , et omnibus etc. Post Damiani nomen in margine notatur in-
serendum necnon illorum , quorum hodie solemnitatis in conspectu
gloriae tuae celebratur triumphus . Postea bis dedit discipulis suis,
non deditque . E t , vnde et memores sumus | Domine, nos tui ser-
ui etc. gratia repleamur per Christum Dominum nostrum . Nobis quo-
que peccatoribus . Deest Memento defunctorum : quod etiam omit-
titur in nostra Exegesi, quae cum canone missae huius codicis ap-
prime congruit.
rctuscodex. 9- Antiquissimus etiam est codex Vaticanus 1 1 4 6 ., in quo est
Canon missae fere, vt nunc recitatur . Ib i: vna cum famulo tuo Papa
nostro illo etc. Cosmae, et Damiani ( si fuerit natale Sanctorum
dicatur £ sed et diem natalitii Beati illius § vel Beatorum illorum ce-
lebrantes ) . . . Memento etiamtj Domine , et eorum nomitia , qut nos
praecesserunt cum signo fid e i, et dormiunt in somno pads ( Et re-
cjtantur , et postquam recitata fuerint, dicit ) lpsis etc. In fine iu-
brica e st: Haec a coenobio Dionysii v en it. Incipit Expositio missae.
Primum in ordine etc. Intelligo coenobium Parisiense S. Dionysii.
Codicem hunc describam cap. 95. In recensendis aliis mss. codi-
cibus plura huius generis occurrent.
Pontifex Apo- 10. Constat igitur ex mss. antiquis exemplaribus, canonem
atolicus. missae, qui nunc habetur, vetustissimum esse, paucis quibusdam
verbis $ fortasse pro diuersitate ecclesiarum, aut additis , aut mu-
tatis : adeoque hac ex parte non facile reuinceretur, qui Exegesin
Isidori opus esse contenderet. Nihilominus res mihi valde dubia
est: neque puto t Isidori tempore , in Hispania praesertim , Apostohci
nomine Pontificem Romanum veluti per excellentiam fuisse appellation,
vt in Exegesi appellatur ad ea verba ■, Memento 3 Domine,
famulorum ,famularumque tuarum, et omnium circumstantium : per-
git enim auctor : Sacerdos antea orauit pro Apostolico , et episcopo suo .
1 1 . Inueni hanc ipsam expositionem missae in mss. codicibus
J“ 6; 'eXemPh' vaticaniS3 Sed sine auctoris nomine , scilicet in Vaticano 1146.
membr. in fo l., vbi post anonymas alias expositiones missae pag. 20.
est Expositio missae : Dominus •vobiscum . Salutat Sacerdos populum,
et orat, vt Dominus sit cum illo . Desinit: nunciatum sit de mini-
stro, et omnes respondeant, Deo gratias , amen . Nota recens initio
e s t:
e s t : Haec excerpta videntur ex Alcuino 3 vel ex alio auctore . Codex
est seculi x. circiter, in quo multa sunt ad ecclesiasticos ri-
tus pertinentia, suo loco describendus . Eandem missae expositionein
inueni in codice vat . Palatino 485. eiusdem aetatis , vbi
pag. 1 6. terg. est alia expositio . Primum oratio, Dear omnipo-
tens, miserere etc., turn: Primum in ordine missae antiphona ad in-
troitum canitur etc., Pag. 18. terg. Detnde post orationem secretac
dicitur a sacerdote : Dominus vobiscum : sacerdos orat , salutandi
populum pro clero,et plebe etc. Desinit pag. 27. terg. commenda-
uit apostolos. Illico rubrica, Item incipit alia expositio missae , Dominus
vobiscum j salutat sacerdos etc. Desinit et omnes respondeant,
amen . Pinitum est expositio . Iterum incipit expositio de competenti,
Expositio, quae incipit, Dominus vobiscum , salutat etc. est ea ,
quae alicubi Isidoro ascribitur.
12. Isidori nomen inuenio in codice Ottoboniano seculi x. recensetur.
circiter opusculo De ordine missae inscriptum: sed hoc aliud est
ab Exegesi missae , vt ex ipsa rubrica patet: De ordine missae ,
vel orationibus , quae in ea continentur in libro officiorum Isidori
capitulo x v ., scilicet libri 1. Or do autem missae etc. peragit orb is .
Sequitur, Caelestinus vero natione Campanus Pontifex Romae xlv.
constituit, v t antiphona , id est, introitus, et psalmus Dauid ante
sacrificium psalleretur , quod ante non fie bat, nisi tantum epistola
Pauli recitabatur ,e t sanctum euangelium. Ita alia huiusmodi ad-
duntur . Rursus chatur Isidorus, et interseruntur ea , quae romani
Pontifices diuersis temporibus praescripserunt, vt Damasus xxxvnil.
( Pontifex hoc- ordine ) natione Spanus constituit, vt psalmi die,
noctuque canerentur per omnes ecclesias , qui hoc praecepit presbyte-
ris , vel episcopis, aut monasteriis .
13. Plura alia sunt exempla Expositionis missae ab Exegesi, diuersaeExpo-
quae Isidoro ascribitur , diuersa, alia edita , alia inedita, alia • cum sltlones mis~
nomine , alia sine nomine auctoris . In Vaticanis codicibus 1143.
1146. anonyma missae expositio Primum etc. In alio Vaticano r i 2 r.
Alberti Magni super Canonem missae ex libro eius De officio missae
: In corpore naturali etc. In Vat. 4862. Alberti Magni Expo-
sitio missae : Ecce ego declarabo . In codice vaticano 4074. est In-
nocentii Expositio missae, et canonis : Nota causas , quare etc. In
Vat. 4578. pergam. in fol. Remigii Antisiodorensis Expositio mis-
'Eom.lI. G