
de duo-
abusistia
, quae sunt Augustini verba, quae in editionibus libelli latini
vulgo non apparent. Subiungitur opens conclusio , quae ita inci-
p it : Quoy que nous ayons omis plusieurs choses, que nous aurions
pu placer en ce lieu etc. Ex quo satis intelligitur , versionein libe-
ram esse,et,extraneis quibusdam intermixtam .
C A P V T L X X X V .
Plura Isidoro in mss. codicibus afficta opuscula , partim ex eius ope-
ribus excerpta, partim dubia, partim ad eius imitationem contexta,
partim aliorum certe auctorum. Liber de duodecim abusiuis. De ge-
nealogiis. De ecclesia . De vita actiua, et contemplatiua . De statu
perfectionis . De quodam Filentulo , qui substantiam suam erogauit
pauperibus.
1 . 1 sidoro librum de ordine creaturarum tribui in codice seculi xn.
bibliothecae Gaddianae tom. 3. cod. latin. bibliothecae Medic. Flo-
rent. plut. 89. cod. 3 1 ., dixi cap. 23. In eodem codice post aha
num. 10. pag. 114. sunt Dicta S. Isidori de duodecim abusiuis . Primus
abusionis gradus est sapiens etc. Desinit : incipiat in future.
Obseruat Bandinius, hoc opus extarein appendicibus opeium S.Augustini'
tom. 6. editionis Maurinorum, et in appendicibus operum
S. Cypriani, curante Baluzio anno 1727.5 et in editione Oxoniensi
versus finem .In codice Palatino 3° 9- indicatur sub Augustini nomine
Liber de duodecim abusionibus seculi, in alio vero Palatino
S. Cypriani de duodecim abusiuis seculi. Index bibliothecae Lauiis-
sanae seculi x. circiter in codice Palatino 1877.5 aliusque Index
bibliothecae Fuldensis in eodem codice eiusdem ferme temporis Au-
gustino tribuunt De duodecim abusiuis seculi lib. 1. In codice Re-
gio-vaticano 261. extat eodem argumento opus Hugonis de Ful-
leio Canonici5 et Prioris S. Laurentii in Gallia tempoie S. Giego-
rii VII. De cl au sire animae 3 de duodecim abusionibus seculi 3 et de
claustro materiali animae: quod editum fuit inter Hugonis de S. Victore
opera, quum re vera sit Hugonis de Folieto, siue Fulleio ,
de quo Labbeus, Fabricius, et a lii. Hugo autem solum agit De duodecim
claustri abusi bus, de praelato negligent!, de discipulo inobe-
dienti etc., ad imitationem libri De duodecim abusiuis seculi.
2. Con-
2. Consenttunt viri docti, librum d® duodecim abusionibus se- <iu'snam au-
culi neque Cypriani esse , neque Augustini. In editione Oxoniensi ctor?
operum Cypriani post opera Bernardi abbatis Bonae vallis pa<x.4tf.
recusum est opusculum ita inscriptum: De duodecim abusionibus seculi
tr act at us perperam Gypriano, et Augustins ascriptus, vbi quae-
dain variae lectiones subiiciuntur, praesertiin Pamelii cura collectae .
Auctorem Pamelius suspicatur esse Ebrarduin , aut Ioannem Cli-
macum . Goldastus in not. ad librum, siue fragmentum S. Isidori
de Praelatis stat pro Ebrardo, et Pamelium reprehendit, quasi non
legerit Ioannis Climaci gradus, cui hos alios ascribere non satis
considerauit. Tacet vero Goldastus, de quo ipse Ebrardo loquatur,
quum multi diuerso tempore Ebrardi, siue Eberhardi floruerint.
Fabricius in Bibi. med. verbo Eberhardus Bethuniensis Goldasti opi-
nionem indicat: sed Eberhardus iste seculo xn. vixit, opus vero de
duodecim abusionibus seculi iam seculo ix. a Iona Aurelianensi Cy-
priano ascribebatur in lib. de instit. reg. cap. 3 ., quod Gratianus,
Iuq , et alii secuti sunt.
3. Natalis Alexander seculo nl. cap. 4. art. 4- ex omnium eru- an hidorus ?
ditorum iudicio Cypriani genuinum foetum esse negat, quod probat,
inquit, stili immensa diuersitas, et scripturae sacrae iuxta versionem
S. Hieronymi citatio . Rursus seculo v. cap. 4. art. 8. librum
de duodecim abusionum gradibus tarn S. Augustini non esse ait
quam S. Cypriani: additque, duos postremos gradus coincidere :
idem namque est, Plebs sine disciplina , et Populus sine lege. Quum
ergo libellus hic neque S. Augustini, neque S. Cypriani sit, et nullum
ostendatur argumentum , cur Ebrardo nescio cui ascribatur,
eritne probabilis aliqua ratio , cur eum ex codice Gaddiano Isidoro
adiudicemus? Nihil equidem video , quod aduersari possit. Quod
enifn putat Natalis Alexander, duos postremos gradus non recte dis-
tingui, non satis id ille mihi persuader: nam primum differentia
est inter plebem, et populum , quia, vt ait Isidorus de different, verb,
mini. 445. Plebs a populo eo distat, quod populus est generalis vni-
uersitas ciuium cum senioribus, plebs autem pars humilis , et abiecta :
atque iterum num. 472. Populus est vniuersus cum senatu, et ciui-
bus romanis, plebs autem vilior numerus.
4- Ita etiäm diuersa abusio e s t , quod plebs sit sine disciplina, non abhorret
et populus sine lege, quia disciplina, vt auctor libri explicat, est
Tom. II. t