
Iulianus Tole-
tanus .
quibus aucto-
ribus vsus
in sua grammatica
I
COMMICVM, sed COMMATVM , quia de multis libris obscurae
sententiae ibi sunt positae . Explicit tractatus primus : scilicet Sancti
Iuliani Toletani.
47. Pag. seq. 77. De barbarismo : Barbarismus est vna pars ora-
tionis vitiosa in commune sermone , id est, in soluta oratione . Pag.8 >.
citatur Augustinus in libris de doctrina Christiana . De figuris re-
thoricis fusius agitur, quam apud Isidorum . Desinit in explicatione
parabolae : Item in Euangelio Christus de Herode dixit : Vulpi i l l i .
Haec etiam pertinent ad opus Iuliani. Illico pag. 87. rubrica : Item
Iuliani Episcopi Toletani de litera : Partes grammaticae artis quot
sunt? forte deest, duo . Prima pars est etc. Hoc est initium primi
tractatus Iulianaei operis. Paulo post initium profert versus Euge-
nii Toletani, tacito nomine, de inuentoribus literarum . Moysesprimus
etc. Gulfila prompsit get arum, quas videmus , •ultimas . Deinde
eadem pagina terg. exemplum sumit ex Dracontio non nomina-
to : Nouerit v t vultur, qua sit regione cadauer .
48. Pag. 88. ex Etymol. lib. 9. cap. 1. tacito nomine : Graeca
lingua inter ceteras gentium etc. Latinas autem linguas quatuor etc.
Ibi terg. plures versus ex Dittochaeo Prudentii non nominati . Ibi
ex Sedulio non nominato : Christus erat partis, Christus petra etc.
Non semel repetit : 0 mortalis homo , mortis reminiscere casus, qui
versus est Eugenii Toletani lib. r. carm. 2. Pag. 89. terg. rubrica :
Incipit de syllaba . Çuid est syüaba ? comprehensio literarum .
49. Pag. 90. Da , vbi au: Auroram iam quarta dies praemise-
rat vndis : ( ex Dracontio ) . Da, •ubi eu: Eugeni miselle plora, languor
instat improbus : ( ex Eugenio lib. i . carm. 13. ) Pag. 91 .De
nomine, de flnialibus syllabis. A terminatur etc., ita aliae rubricae
de aliis partibus orationis, et de me tris .Desinit fol. 98. terg. gerens
arma, ruitque laetus . Plura sunt ex Eugenio, vt versus Vae mihi etc.
ex lib. I . carm. xi. Sequitur pag. 99. rubrica : Incipit Ars Taluini
( forte Alcuini . ) Partes orationis grammaticae sunt vm. In princi-
pio voluminis videtur scriptum Tacuini, et correctum Taluini, sen
Tatuini : in veteri catalogo scribitur Tatuint. Auctor christianus e s t.
Citât Donatum . Pag. 101. terg. Alia gent is , •ut graecus ,hispanus :
qui auctores fuerunt prouinciarum Graeciae , et Hispaniae . Desinit in
titulo : Communia : Inter communia nomina etc. , prout voluerint ,
data est, Deo gratias.
50. Pag. 126. terg. Ars Iuliani Tolotani (sic) Episcopi .Partes Ars eiusdem .
orationis quot sunt%octo . Quae Gnomen, pronomen , verbum etc. Initium
hoc est tractatus 2. Iuliani. Ib. pag. 1 29. Est septimus casus,
si dico : Doctior Esidorus, quam Antonius . Pag. 134. Quare dicitur
minus, quam finitum : Eo quod de cognita , et absente persona loquor :
v t puta . Scis Domnum Eruigittm ? Ipse est princeps Spaniae ( supra
Hispaniae) . Saepe Esidori nomen in exemplum adducitur, et non
semel Eruigii regis , vt num. 326. Domni Eruigii Regis .'Pag. 150.
ter®. Ac de re tacitus angit, ac corde requirit ; hie Dracontii versus
ex correctione Eugenii in codice Azagrensi ita profertur: Hac
de re tacitus angit , et corde requirit . Exemplaria Eugenio anti-
quiora alio modo habebant, vt dixi ad Dracontium lib. i .v . 3J7-r
Ibi, Ast hominem non terra parit, non pontus ab vndis, ( Dracontii
) . Desinit, partis istius pertinent, qui est finis tractatus .2.. Iuliani.
5 1 . Pag- 1 5 7 . ru b r ic a : Incipit ars Asperi De octo partibus ora- Asper. S. Bo-
tionis ï Partes orationis sunt octo etc. D e s in i t , Augustoduno , et his mfacius,
similia. P a g . 162. Ars Domni Bonifacii Episcopi , et Martyris-.Partes
orationis primus Aristoteles etc. D e s in it , et altrinsecus . S u n t
p a ra d igm a ta c o n iu g a t io n um . Q u a e d am le g i n e q u e u n t .
52. Post secundum Iuliani opus pag. 152. est hymnus , qui hymnus excri-
vix legi potest, literis euanescentibus , e quibus id colligo : Vita Ptus>
Sanctorum deus Angelorum , - Vita cunctorum pariter piorum ,
- Christe , qui mortis moriens ministrum - Exuperasti . - Tu tuo le•
ctos famulos trophaeo - Nunc in his serua placidus diebus, - In quibus
sanctum celebratur omne - Pascha per aeuum . - Pascha qui victor
rediens ab imo, - Atque cum multis aliis resurgens , - Ipse susce-
ptam super alta carnem - Astra leuasti - Nunc in excelsis Dominus
refulgens, - Et supra caelos deus eleuatur. - Inde venturus homo
iudicantis - Denuo iudex. - Corda tu sursum modo nostra tolle ,
- Quo Patri dexter residens in alto , - Ne residentes facias in ima
- Praecipitari, - Hoc Pater tecum hoc idem sacratus - Praestet amborum
, pie Christe , flatus , - Cum quibus regnat deus vnus
omni - Iugiter aeuo . Fortasse le g e n d um : Hoc Pater tecum , hoc et
idem sacratus . P ro residentes le g e rem renitentes, e t regnas p ro regnat.
53. Maurini in editione operum S. Augustini primi opusculi Maurinorui»
inscripti, Artes S. Augustini, non meminerunt. Alterum , Regula se“tent,a •
Augustini etc., supposititium iudicarunt, et ad appendices tom. 1.