
praefatio . Ven. Thomasius in praefatione ad Psalterium iuxta duplicem
editionem, quam ROMANAM , et GALLICAM dicunt, haec fere
tradit : vtramque hanc editionem esse iuxta ixx. interpretes :
vtramque a S. Hieronymo correctam : Romanam editionem, quae for-
tasse ad veterem illam versionem, quae Itala dicitur, pertinet, vsur-
patam olim Romae , in Italia, Gallia , Hispania etc. ; primos ab ea
recessisse Gallos, qui alteram Hieronymi editionem, obelis, asteri-
scis , additionibusque ex Theodotione desumptis distinctam, praetu-
lerunt: quae inde ad alios transiit, et communis euasit. Romana edi-
tio permansit apud Mozarabes, et Romae, donee, iubente S. Pio V . ,
romanum breuiarium ad communem omnium ecclesiarum vsum re-
stitutum fuit, quod etiam Romae receptum est, excepta basilica va-
ticana, quae ob venerandae antiquitatis auctoritatem Romanam editionem
Psalterii retinuit.
1 8. Et haec antiquior psalterii editio est, quam plerique vete-
rum suis expositionibus illustrandam susceperunt: quo Bruno Asten-
sis in praef. ad Psalmos respexit: Quum adhuc adolescentulus essem,
exposui psalterium secundum aliam translationem , quae videlicet
translatio pluribus in locis tantum differt ab hac translatione, qua
romana ecclesia vtitur, vt nullo modo secundum illius expositionem
haec translatio intelligi possit. Et ilia quidem mult os habet expo si-
tores -, hanc autem, si aliquis exposuerit, nescio . Bruno Brunus, eru-
ditus editor, lib. i.Prolegom. cap. 2. censet, S. Brunonem veterem
editionem, quam etiamnum basilica vaticana adhibet, suo commen-
tario illustrasse: sed quamuis S. Brunonis verba id innuere videan-
tur,res ipsa obstat,quum psalmi ab eo exponantur, vti in nostris
bibliis leguntur. Puto, scripsisse S. Brunonem, secundum aliam translationem
, qua romana ecclesia vtitur , quae videlicet translatio etc.
19. Consentiunt plerique , eandem editionem psalterii esse,
quae in basilica vaticana, et in officio Mozarabico adhibetur: quae
quum a S. Hieronymo correcta fuerit, nulla est causa , cur Isidorum
quartae editionis auctorem credamus.Nam etsi quaedam variae le-
ctiones inter exemplaria vaticana, et mozarabica obseruantur, ta-
xrten haec varietas diuersam editionem inducere nequit: alioquin
tot fere editiones deberent admitti, quot varia sunt pro regionum,
et temporum varietate exemplaria . Card. Bona lib.2. Rer. liturg. c .4.
num. 5-,postquam versionem psalterii, qua basilica vaticana vtitur,
explicuit, Eadem, inquit,versione vtuntur hodie vetusto more Ambrosian!
, licet alicubi discrepet a romana. In breuiario quoque veten
Hispariico secundum regulam S. Isidori, quod Mozarabicum dicitur,
extat idem psalterium etc. Confer dissertationem Antonii Mar-
tinetti de Psalterio Romano editam Romae anno 1745.
20. Quamuis autem in officio gothico,quod nunc extat,psal- ^uae psalterii
terium Romanum, siue prima editio Hieronymi conseruetur, tamen ®ditiones “
olim vtraque editio, prima, et secunda,Romana, et quae nunc di- lspanu'
citur Gallica, apud gothos inter officia diuina in vsu videtur fuisse:
siquidem Isidorus cap. 4 1. de vir. illustr. Leandrum fratrem hac
laude ornat: In ecclesiasticis officiis idem nonparuo laborauit studio :
in toto enim psalterio duplici editione orationes coiiscripsit. Duas ergo
psalterii editiones, quarum in officiis ecclesiasticis vsus esset,Isidorus
ag-noscebat. Quasnam alias, nisi primam, et secundam Hieronymi?
Nam tertiam Hieronymi versionem ad fidem hebraicam nullam
ecclesiam recepisse, testis est Aiariana cap. 19. dissert, pro editione
vulgata.
21. Quod I veterem ecclesiam gothicam excipere veHs, quia orationes ex
in bibliis gothicis Toletanis psalmi ex hac tertia Hieronymi editio- PsaIteria •
ne exprimuntui, adhuc constare semper debebit, in ecclesia gothi-
ca non semper psalterium romanum inter officia ecclesiastica vi-
guisse, vt ex orationibus S. Leandri pro duplici psalterii editione
euincitur. Et Sigebertus quidem cap. 83. De vir. illustr. de Einardo
sic habet. Hie imitatus Bedam , qui abbreuiauit hebraicum psalterium,
excerpendo de illo omnes versus, verba orationis habentes ,
abbreuiauit et ipse gallicanum psalterium, quo nos Galli vtimur ,
excerpens de illo omnes versus, verba orationis continentes. At Ven.
Thomasius in praefat. ad Psalterium iuxta duplicem editionem, Ve-
rius, inquit,forte dixisset Sigebertus, Bedam ex romana antiqua editione
hoc opusculum compilasse, quam turn temporis vsurpatam au-
tumamus in Britannia.
22. Solemnis fuit vsus apud antiquós,vt psalmis orationes fe- olim vsitatae.
re ex psalmorum , qui praecesserant, verbis subiungerent, vt obser-
uat idem Ven. Thomasius in praefat. ad psalterium iuxta duplicem
editionem, vbi minus bene locum Isidori de Leandro expressit, In
t°to psalterio duplici oratione editiones conscripsit: scribendum, vt
ante posui, duplici editione orationes conscripsit. Varius autem hie