
Burrielii sen- 14. Quod autem Burrielius censet , librum Isidori D e o r tu ,
tentiae. et 0bitu Patrum coaluisse ex elogiis prophetarum, quae biblus go-
thicis Isidorus inseruit, mihi earn opinionem mimme placere, dixi
cap.61. Non ita absurdaest altera eiusdem sententia,ex prooerans,
quae Isidorus singulis sacris libris praefixit, librum Prooemiorum
composition, vt cap. 62. ostendi,et ipse Prooemiorum titulus indi-
c a t . Omnino autem tenendum est , Isidorum ipsum tam librum
Prooemiorum J quam alterum De ortu , et obitu Patrum edidisse:
id enim Braulio diserte refert. Probabile est, Isidorum sacra biblia
suo vsui describi curasse•, quam ad sententiam nonnulli trahunt verba
praefationis ad mysticorum expositiones Sacramentorum, Et quia
iam pridem iuxta literam a nobis sermo totus contextus est etc.,
quae melius alii ad literales commentaries referunt, vt cap. 65. de-
monstraur. Probabile itidem est,Isidorum eiusmodi bibliis sibi de-
scriptis quaedam prooemia,et elogia prophetarum inseruisse. Sed
minime constat , biblia gothic a , qualia nunc extant, ita omnino
fuisse ab Isidoro digesta, et ordinata. Et similius vero est , Seruan-
dum ex operibus Isidori plura selegisse, quae bibliis suis insereret.
Multovero minus constat, Isidorum versionem vulgatam, siue Hiero-
nymianam recognouisse. Nam variae lectiones , quae in bibliis go-
thicis obseruantur, ex varietate ipsa exemplarium sine vlla noua re-
co^nitione oriri potuerunt. Mariana cap. 21. dissert, pro editione
Vulvata plura profert ex bibliis gothicis loca, quae aliter in Vul-
pata^lemmtur, sed ita vt a prima interpretis manu scriptura biblio-
rum gothicornm orta esse videatur, Vulgatae contra posteriori tempore
inuecta. Etiamsi vero recognitor aliquis affuerit, certa ratio
non suppetit, cur Isidorum potius, quam alium quemuis recognito-
rem fuisse statuamus.
isidorus an au- 15. De quarta autem editione psalterii , ab Isidoro peracta ,
ctor quartae nQn omnjno Jeest auctoritas : quamuis enim vberior Braulionis prae-
edmoms psal- ,, ^ narratury interpolata sit, vt reuera est, tamen iam seculo
xm. , aut etiam ante ea praenotatio ita aucta circumfereba-
tur'. Iterum audiendus noster Mariana est cap. 19- pro edit. vulg.
Nec praetermittendum est, quod de Isidoro Braulio Caesaraugustanus
in eius vita a it , aut potius Lucas Tudensis in Us, quae de suo ad vi-
tam Isidori a Braulione descripta ipse adiecit non pauca, quartam
psalterii translationem edidisse. Eius editianis in Hispania gothorum
tempore vsus fu i t , vt indicant scripta eius aetatis Isidori, luliani,
aliorum\ retineturque locis omnibus, vbi gothico more sacrificatur ,
ab iis , quos Mozarabes vulgus vocat, quod ea ratione psalterium Go-
thicum nominare licet, siue Hispanicum. Conuenit autem frequenter
cum psalterio Romano, quamuis multis etiam locis discrepet , cuius
rei pauca exempla proferre placet. Psalm. 3. vers. 5. Ego dormiui,
et soporatus sum , et exurrexi : quia Dominus suscepit me . Gothici
legunt, Ego dormiui, et quieui,et resurrexi, quoniam Dominus sus-
citauit me-, at que ita citât eum locum Isidorus Libr. 1. contra lu-
daeos. Ps. 6. v. 10. Conuertantur, et erubescant valde velociter. Gothici
codices habent, Conuertantur , et confundantur valde velociter.
Ps. 7. v. 12. Fortis, et patiens numquid irascitur per singulos
dies?////, Fortis, e t longanimis, et non iram adducens persingulos
dies. Ps. 9. Inimici defecerunt frameae in finem ; gothici, Inimici de**
fecerunt framea in finem . Psal. 1 6. v. xi. Adipe suo concluserunt,
et v. 1 6. Saturati sunt desideriis, vbi nos Saturati sunt filiis, et psalterium
Romanorum , Saturati sunt porcina. Mitto innumeros alios locos
, quibus Gothicum psalterium a Romano discrepat.
16. Haec curiose,et diligenter Mariana, nisi quod in his Ma-Mariana ilia-
rianae opusculis, quippe Coloniae Agrippinae, absente auctoreedi-straturtis,
plura occurrunt menda, vt interdum vix sensus percipiatur.
Extrema verba ita ego legam, vel intelligam : Ps. 16. v. 10. gothici
habent, Adipe suo concluserunt, vbi nos, et psalterium Romanum,
Adipem suum concluserunt ; et v. 14 ., Saturati sunt desideriis, vbi
nos , Saturati sunt filiis, et psalterium Romanorum, Saturati sunt
porcina.In noua editione breuiarii gothici, cura, et expensis Emi-
nentissimi Cardinalis Lorenzanae editi, Psalterium gothicum recu-
sum fuit ex peruetusto codice, in quo erant psalmi, cantica , et hy-
mni. Alicubi tamen a Marianae indicatis lectionibus discrepat : nam
vbi Mariana legit, conuertantur, et confundantur, psalterium gothicum
habet, àuertantur retrorsum, et confundantur : vbi Mariana, Fortis
, et longanimis, et non iram adducens, psalterium gothicum , Fortis
, et patiens numquid irascitur ?
17. Psalterium Romanum , quo scilicet olim ecclesia Romana PsalteriumRo-
vtebatur, et etiamnum basilica vaticana vtitur, editum fuit tom. 2. raanum '■
operum Ven. Cardinalis Thomasii, curante Vezzosio Romae 1747.
post plures alias editiones, de quibus videri potest ipsius Vezzosii