
re c en s en tu r .
Mannellîanum
Boccaccii e-
xcuoplar.
cho ait: Inter excellences, quos diuersis temporibus D. Gallus habuit
scriptores, claruit Folchardus, cuius manum in peruetusto psalmorum
codtcc ornatissimam hodie conspicimus ,e t miramur . Et cap. 28. de
Syntrammo monacho , quern omnium scribarum excellentissimum
putauit Eckerardus; Plurima scrip s it, et correct is time; praecipua've-
ro elegantia Euangelia.
28.^ Laudat quoque Pezius in dissert, isagog. tom. 2.Ioannem
de.Spira,siue Wiscler de Fresheim, qui natus fuit anno 138 3.,
et perpolite , atque eleganter scribebat. Plures Hildebergae codices
ab eo exarati sunt. Inter alios hie recensetur: Magistri Gerhardi
Brant , professor is Hildebergensis anno 1404. Determinate quaestio-
nts,ytrum shut inter complexions corporis humani est aliqua com-
plexio aliis complexionibus melior, et aptior ad speculandum , it a sit
aliqua regio aptior ad philosophandum . Aduertit Pezius, in monastery
Mellicensi certas boras excriptioni librorum tributas fuisse;
qua in arte Ioannis huius de Spira, loannis de Weylhaim, Ioannis
de Carniola, Antonii de Catalonia, Martini de Senging, Wolfgan-
gi Frischmanni de Ermerstoff, Christophori L.ieb de Ysni , aliorum-
que plurium industria incredibilis extitit.
29. Denique adliertam, non semper fidem esse praestandam
exemplaribus, quae egregii alicuius correctoris nomine, et auctori-
tate commendantur . In Diario ecclesiastico romano anni 179 5.
num. 6. annunciatur opus Canonici Dionysii De’ blandimenti fu-
nebri etc., ex quo refertur, Decameronem Boccaccii diligentissime,
vt vulgo creditur , anno 13 84. ex ipso autographo fuisse descri-
ptum a Francisco de Amaretto Mannelli. Exemplar igitur Mannel-
lianum magno in pretio,et honore Florentiae habebatur^et anno
denique 17 6 1 . excusum fuit . Nihilominus demonstratur, textum
Mannellianum erroribus scatere partitn ex ignorantia, et incuria ex-
criptoris, partim quia h4annellius aliquando putans , autoffraphum
mutilum,aut imperfectum esse, quaedam verba de sua penu adiecit.
Plura in hanc eandem sententiam addi possent 1 sed haec satis esse
debent, vt intelligatur, magna diligentia opus esse , vt genuina lectio
seligatur, etiam quum vetera, et correcta exemplaria prae ma-
nibus habentur.
C A P V T C I X . V L T I M V M .
Methodus in praesenti operum S. Isidori editione obseruanda.
M m iam caP‘ 48* num. i . , et 2.,quemnam ordinem in Or^operum
Isidori operibus distribuendis, et collocandis tenere decreueram.
Scilicetprimum locum dabo iis, quae vniuersalia sunt, etad omnes
quodammodo facultates pertinent. His suo ordine succèdent bibli-
ca, theologica, physica, historica, ita tamen vt in vnoquoque généré
pariter praemittantur, quae latius in eo patent. Et ad genuina
quidem Isidori opera quod attinet, ea ita fere disponentur, vt
iam de singulis a cap. 48. , et seqq. mentio habita e s t . Fragmenta
quaedam genuinorum operum , quae in nonnullis mss. reperiuntur,
ipsis operibus pro appendicibus subiicientur.
2. Alia opera Isidori dubia post legitimorum editionem melio-op^g«™1“ ’
r i, quo fieri possit, ordine excudentur . Sed illud ante lectores monitos
velim, quaedam opera inter genuina esse reponenda, de qui-
bus nonnulii dubitant, an veri sint foetus Isidori, vel quia contraria
opinio longe est probabilior, vel quia in editione regia Matri-
tensi ea pro legitimis recepta sunt, cuius auctoritati plurimum tri-
buendum esse, nemo iuerit inficias. Simili ratione nonnulla alia opera
inter appendices a nobis reponentur, quae spuria, et suppositi-
tia esse, plerique viri critici contendunt, vel quia eorum, qui contra
sentiunt, aliqua ratio habenda est, vel quia iam eiusmodi opera
in aliis Isidori editionibus inserta sunt, vel denique quia alibi non
reperiuntur, quum Isidori tantum nomen praeferant.
3. De annotationibus in Isidorum id habeo,quod a d u e r t a m . adIsul0'
Grialianae editionis notas perpetuo textui Isidoriano subiiciam : meas
itidem adiungam , quas etiam in eis operibus , quae a Grialio igno-
rata, aut praeterita fuerunt , desiderari non patiar. Aliorum nota-
tiones post sifigulorum operum finem plerumque exhibebo . Id enim
et ab aliis factum video, et placere multis debet, qui antiquorum
scriptorum,qui illustrantur, contextum crebris,et longioribus sub-
iectis obseruationibus veluti obrutum videre non amant.
4. Haec eadem ratio me impellit, vt varias lectiones, quae etiamsi rariae lectio-
tnultae reiiciantur , multae nihilominus remanere debent, seorsum nes ‘