
exempla •
alia exempta
idem argu*
men cum «
comprobatur
Christi in Monastico Anglicano inscribitur, et de mysteriis Salua-
toris apud Sigebertum, -et Mysteria sacrae scripturae apud Trithe-
mium i nisi hoc postremum malis de Allegoriis veteris, et noui testament}
accipere.
T l . Allegoriae certe sunt opus De nominibus legum ■, quod Au-
ctor hispanus Valerii Historiarum Isidoi'o tribuit , scilicet ex initio.
Quaedam notissima nomina leguntur legis etc. Atque ita etiam Brau-
lio ipse Allegorias inscripsit. Fabricius recensens scripta , quae in
editionibus Isidori desiderantur, librum De nominibus legis , et euan-
geliorum, et librum de mysteriis Saluatoris latere putat in Prooe-
miis, in Commentariis allegoricis, et in Allegoriis. Sed liber de nominibus
legis, et euangeliorum extra controuersiam , vt dixi,ad Allegorias
refertur.
15 . Liber De corpore, et sanguine Domini memoratus a Trithemio,
et Pastrengo diuersus non videtur esse a sermone,| de corpore
Domini , de quo cap. 7 2. L ib e r t cosmographia apud Trithe-
mium est idem, ac liber de natura rerum, quamuis Trithemius sub
duobus aliis titulis eundem librum commemoret, De Astronomia;
Domino , et filio charissimo , quod est initium epistolae Isidori ad
Sisebutum, et De computo , et natura rerum. Neque enim opinor,
librum de computo, qui Isidoro ascribitur, esse opus de computo ,
siue loquela per gestum digitorum, quale Beday Rabanus, et alii scri-
pserunt,vt fuse Fabricius persequitur lib. 4. bibl. vet. lat. cap. 6.
num. 12. seq.-, de quo argumento Isidorus breuiter disseruit lib .i.
Etymol. cap. 26.
16. In codice Vrbinate 290. cap. 104. est fragmentum Etymologiarum
lib. 3. cap. 4. hoc titulo : Tsidorus in laude computi.
Apud Fabricium in Bibl. med. Guilelmus de Ramesey, qui obiit
anno 1 18 0 ., scripsit super Bedam. de temporibus, et super Isidorum
de computo, quod accipio de aliquo fragmento aut genuino 3 aut in-
serto in Etymologiis. In codice Florentine S. Crucis,de quo cap.5 5.,
clare liber de natura rerum inscribitur De computo , et mundo .
In codice tamen Vaticano 623.5 describendo cap. 93.5Etymologiis
inseritur opusculum De computo per digitos etc. Liber De officio mis-
sae inter Isidori opera a Trithemio recensitus idem fortasse est,
atque Exegesis missae cap. 84. inter opera dubia collocaui •
17. Liber de proprietate rerum , qui a Sigeberto , et exinde
a Trithemio refertur, non videtur diuersus a libro Differentiarum
rerum, aut etiam a libro de natura rerum .In bibliotheca mss. Mont-
fauconii indicatur Isidorus de diuersis Patrum opusculis, quod est
Commentarium in Gene sin etc.
18. Alia Isidori opera passim allegantur, quae ab edîtis diuer- fragmenta tï-
sa videntur, sed nihil aliud sunt, nisi quaedam fragmenta operum lul° “perum
distinctis titulis insignita . Librum Isidori De nonestate clericorum
distinctum non esse a libro secundo de offic. eccles., dixi cap.31.
num. 2. Opus de distantia, seu consonantia noui, et veteris testament's
quid sit, vide cap. 32. num. 7 ., et caput 64. Trithemius recen-
set librum Isidori De Trinitate. In codice Vaticano 42 5 o. seculi xn.
circiter, de quo cap. 9 7 ., extat opus, quod catalogus indicat, Collecta
ex libris Isidori de Trinitate : sed solum sunt quaedam ex-
cerpta ex lib. 7. Etymol. cap. 4. ascripto ad marginem Isidori nomine.
Incipit : Trinîtas est trium vnitas : dicitur autem Trinitas eo,
quod totum vnum ex quibusdam tribus fiat etc. Sequitur : Beatissi-
mus Hieronymus, vir eruditissimus, multarum linguarum peritus etc. ,
quod desumptuin est ex cap. 1. libri 7. Etymol. Neque tamen haec
ad verbum ex Isidoro sunt excripta,sed quaedam in compendium
redacta, nonnulla alia intermixta.
19. In codice Vaticano 2902., de quo cap. 96., est fragmen? exempla.
turn ex lib. 2. Etym. cap. 28. 29. 30., quod in Inuentario bibliothecae
Vaticanae inscribitur. De Topicis, et definitione Logica. In codice
Palatino 2 16 ., de quo cap. 10 2 ., laudantur Isidori libri De
fiagellis dei -,de desperatione peccantium, de die iudicii, scilicet fragmenta,
siue capita quaedam Sententiarum , et Synonymorum .
20. Epistola Isidori de nominibus haereticorum in nonnullis co- idem argu-
dicibus inuenitur, vt retuli cap. 75. Earn simili titulo refert ç a. mentum.
talogus bibliothecae RegiaeParisiensis cod. 1557. Bandinius tom.i.
codic. latin, biblioth. Medic. Laurent, plut. 20. cod.48., vbi sunt
Sententiae de libro Prognosticorum , vt ex specimine collimtur,
S. Iuliani Toletani,pag. 36. extare ait S. Isidori epistolam de nominibus
haereticorum : Quidam haeretici etc. Notât , hanc epistolam
a Fabricio non memorari. Sed aduertere potuit , epistolae titulo
in hoc codice donari caput 5. libri 8. Etymologiarum :quod in codice
Vaticano 1346. pag. 15. terg. hac rubrica praemissa inseritui; :
Ex libro vim. ( al. vra. ) Etymologiarum Isidori episcopi ad Brau-
K 2 ‘