
BALtiones,
quae m Vaticano exemplo proferuntur. Hinc manifestum fit,ali-
quem antiquum Gallicanum studiosum virum , qui collectionem Hispani-
tam ex codice originis Hispanae ita mendoso, vti est Viudebonensis, ex-
scribendam susceperat, erroneas illas lectiones liberiori licentia correxisse
ex ingenio, nouasque illas lectiones ab omnibus aliis codicibus discrepaii-
tes induxîsse - Plura hic possemus afferre Leonina eiusmodi exempla : sed
eum ea suis locis notarimus tomo primo, quae simul indicantur in eius-
dem tomi indice col* i ST 39* verbo Collectio Hispanica ; eo lectores remit-
timus. Qua autem libertate vsus est studiosus ille vir in Leonis episto-
lis, vsura quoque fuisse in ceteris documentis, quae in mss. originis Hi-
spanicae Vindebonensi similibus frequentia menda praeferunt, nihil est du-
bitandum. Id perspicuum fit ex editione Conciliorum Seuerini Binii, in
qua Hispanica Concilia duplici editione producuntur, nimirum ex editione
antea vulgata, et ex editione Garsiae Loaisae . Vulgata editio ex Isi-
doro dimanat, qui e codicibus Gallicanae originis Hispanicam collectionem
in suam deriuauit • Loaisae vero editio ad codices Hispanicae originis exacts
fuit. Insignis lectionnm varietas, quae in vulgata ilia editione perspi-
citur, ad arbitrarias correctiones referenda est veteris eius antiquarii, qui
mendosum Hispanicum exemplum describens, marte suo emendandum cre-
didit . Loaisae vero contigit puriora et emendatiora Hispanica exemplaria
inuenire , ex quibus eius editio iis mendis caret, quae in Vindebonensi
aliisque similibus occurrunt. Exemplum autem, quod adhibuit primus ille
Gallicanus lîbrarîus , qui collectionem Hispanicam emendauit, vel ipsum (a)
Vindebonense fuit, vel aliud simile Vindebonensi, cuius frequentiora sphal-
mata tot arbitreras emendationibus occasîonem dedere . Has vero emen-
dationes liberiores a studioso viro in aliquem codicem ante Isidorianae
collectionis editionem fuisse inductas duo nobis indicio sunt. 1. quia ipsas
receptas inuenimus in collectione Heróualliana , quam Isidoriana anteriorem
videbimus part. 4* c. 7* il. quia ipse Isidores dum Hispanicam col-
lectionera in suam transtulit, documenta eiusdem cum iîsdem emendationibus
descripsit •
2$. Hac porro in re illud anîmaduertere libet, Isidoro Mercatori tribui
corrupisse epigraphen epistolae Vigilii Papae ad Profuturum , quae
apud ipsum et in memoratis Gallicanis exemplis collectionis Hispanicae
Eutherio înscribitur, etsi in praemissa eorumdem codicum tabula ad Profuturum
data dicatur. Verum iectionem Eutherio induxit ille antiquior
librarius, qui erroneas lectiones codicis Hispanicae originis emendauit • In
Vindebonensi enim hic mendosus titulus in corpore legitur : Epistula Vigilii
Papae ad Futurum Episcopum ; et in épigraphe: Dilectissimo fratri Fu-
turo Vigilius . Pro voce autem Futur0, quae insuetum nomen referebat ,
Euturo legere, et Eutherio corrigere facile fuit. Isidores ergo cum 'codicem
exscripserit originis Gallicanae, Profuturi nomen non mutauit, sed
(a ) Hinc sicut in Vindebonensi, ita Concilia Toletana a V, ad sut. ac dein
etiam in laudatis codicibus originis Gai. iterum Bracarense JM sed integrum subii-
licanae Bracarensi I. Concilio vix ince- citur •
pto et statim abrupto assuuntur nouera
Iectionem, quam in eodem codice emendatam inuenit, in suam collectio-
"Tô^Vursum vero post Isidorum in eamdem collectionem Hispanicam
orisinis Gallicanae manus immissae sunt. Nam praeter lectiones ex arbi-
trio emendatas , quas Isidoriana collectione anteriores vidimus , laudati
codides quaedam additamenta receperunt partim sincere, partim apocry-
nha quae ex collectione Isidori sumpta dignoscuntur. Primo ante praefa-
tionem non solum praemittuntur annotationes de Synodis , hbellus pro-
uinciarum, et notitia Galliarum, quae item in Isidoro praecedunt ; sed etiam
Additamenta
in mss. originis
describitur Ordo de celebrando Concilio , quem Isidores suo codici
se inseruisse in praefetione testatur . Dein post tabulam primae partis in-
trusi sunt canones apostolici, quos collectionis Hispanicae auctor in prae-
fatione vti apocryphos reiecit • In codice Vat. 1341* üdem canones indicantur
initio praemissae tabulae, sed sine numéro ( nam numerus capitulo-
rum a Nicaenis canonibus incipit : ) quod eosdem canones in hisce codicibus
addititios confirmât. Additi autem videntur ex mss* Isidori Merca-
toris , qui ipsos canones cum ceteris documentis collectionis Hispanicae
primus coniunxit. In secunda autem parte , quae inchoat a duabus epi-
stolis Damasi, alteri huins Pontificis epistolae ex spuriis Isidori mercibus
intermixtae sunt epistolae très, vna Stephani Archiepiscopi et trium Conciliorum
ad Damasum Papam, alia Damasi ad eumdem Stephanum et ad
Concilia Africae, tertia eiusdem ad Episcopos Numidiae : et hae quidem
epistolae iisdem Damasi genuinis litteris in partes disectis ita sunt intermixtae
, vt in Isidoriana collectione cap. 6. §. distinctius notabimus •
Mirum porro accidit,eum, qui has très epistolas spurias in Damaso ad-
didit, ab aliis pluribus,quae in sequentibus Pontificibus ex eodem Isidori
fonte suppetebant, abstinuisse. Solum in litteris Vigilii ad Profuturum ex
Isidoro adtexuit duo capitula sextum et septimum , quae in puris Hispa-
nicis codicibus desunt .Tandem ex genuinis vnum in fine subiecit praeter
fidem tabulae omniumque codicum originis Hispanicae , Gregorii scilicet
iunioris decretum , seu Concilium Romanum cum xvn. anathema-
tismis et subscriptionibus Episcoporum, quod ex eodem Isidoro sumtum
videtur. His autem paucis partim supposititiis, partim genuinis additamen-
tis exceptis, laudati codices originis Gallicanae earn in ceteris collectionis
Hispanicae auctiorem formam exhibent, quae in ms. Vindebonensi originis
Hispanae nouem Toletana Concilia , et Bracarense anni 67?.
primigeniae collectioni addita recipit. Hinc librarius primi eius exempli,
ex quo memorati quatuor codices originis Gallicanae, id est Vat. 1341.
2 6 . Minime necessarium es t, vt in
vno aliquo pseudo-Isidoro sistamus, tarn-
cjuam auctore omnium monumentorum
apocryphorum j quae in pseudo-Isidoria-
na collectione reperiuntur . Vt gallicanus
aliquis in collectione hispana gallicanae
originis arbitrarias emendationes
adiecit, ita hie, vel alius falsa raonumenta
vel a se conficta, vel aliunde ar-
repta adiungere potuit. Pseudo-Isidorus,
vt ego puto , collectionem hispanam originis
gallicanae iam ita auctam 5 vt nunc
in mss. reperitur , inuenit, quam ipse
amplius augere, interpolare yet praefa-
tione, indicibusque opportunis quodam-
modo digerere studuit.
Gallicanae.
Ex Isid. suna-
pta .
Quaedam apocrypha
.
NOTAE
AD BALLE-
RINIOS .