
examen cuius*
dam veteris
membranae .
o r ig o iu r is go-
thici y
222 I S I D O R I A N A
condiderunt. Alii exhibent sexcentesimo trigesimo octauo : alii an ni
notant abesse dicnnt : quidam etiam legunt qui leges gothkas in
Hispania condiderunt,
7. Contendit Florezius, membranam sequiori aeuo ab aliquo
scriptam, qui gothici imperii statum ignoraret : neque alium fuisse
episcopum Barcinonensem, et martyrem nomine Seuerum, nisi eum,
qui, Diocletiano imperatore, martyrii coronam adeptus fuit. Sed cer-
te auctor narrationis, quum 70. episcopos commemoret, innuere
videtur concilium iv. Toletanum, cui Isidorus praefuit, et 62. epi-
scopi praeter septem episcoporum vicarios subscribunt: quod arguit,
in ea tune opinione hispanos fuisse versatos, quod in eo concilio
lex gothica fuerit stabilita. Sed quum acta concilii de legibus go-
thicis omnino taceant, nihil certum asserere possumus . Aliunde ante
id temporis gothos legibus suis vsos, exploratum est. Isidorus in
Gothor. Histor. era 504. de Eurico : Sub hoc rege gothi legum statuta
habere coeperunt : nam antea tantum moribus, et consuetudine
tenebantur. Rursus era 606. de Leouigildo : In legibus quoque ea ,
quae ab Eurico incondite constituta videbaittur, correxit, plurimas
leges praetermissas adiieiens, plerasque superfluas auferens .
8. Duo adhuc quaerenda sunt, primum, an ante Euriçum nul-
lae omnino fuerint gothorum scriptae leges, alterum , an etiamsi
Euricus primus leges in vnum corpus collegerit, aliique eandem
collectionem auxerint, ac formauerint, nihilominus Sisenandus no-
uum quoddam legum systema confecerit, quod Isidoro auctori magna
ex parte ascribi possit. Quum in academia regia Matritensi
Historiae propositum fuisset ingens opus perficiendum hoc titulo,
Diccionario critico vniuersal de Espana , Antonio Fernandez Priego,
Aduocato in curia Matritensi, commissum negotium fuit inquiren-
di in leges hispanas. Ex his initiis natum fuit opus : Historia del
derecho real de Espana, en que se comprehende la noticia de algunas
de las primitiuas ley es , y antiquissimas costumbres de los Espanoles :
las del Fuero antiguo de los Godos, y las que se establecieron despues,
que comenzo la restauracion de esta monarquia hasta los tiempos del
rey D. Alonso cl Sabio, en que se instituyeron el Fuero Real, y las
siete Pariidas. Madrid 1738. por Antonio Sanz in 4. Pollicetur alteram
partemde legibus Ordinationis, Styli, Tauri, Nouae Recopi-
lationis,et Sanctionum Pragmaticarum.
o n r y 1 a l i i .
9. Eruditi ephemeridum literariarum auctores, qui eo tempore ante Euriçum
Matriti recentium scriptorum opera ad examen reuocabant, torn.5. regem.
Fernandezii opiniones exponunt, et nonnunquam reiieiunt. Ex laudatfs
Isidori verbis Fernandezius collegerat , Euricum primum
omnium gothis' leges dedisse . Ast Ephemeridistae cum Sirmondo in
Sidonii epist. 1. libri 2. coniiciunt, ante Euricum leges aliquas go-
thicas fuisse, quamuis eas cum aliis in vnum corpus primus Euricus
redegerit . Proferunt haec verba ex codice veteri ms. vulgato in
collectione Scriptorum Galliae torn. r. pag. 8x8. Primum in gothis
Attanaricus regnauit annis xiv. etc* Sub isto legem gothi , et literas
habere coeperunt.
10. Negauerat Fernandezius, nouam legum gothicarum colle- sisenandi col-
ctionem a Sisenando factam . Contra Diaristae ad codices mss. Escu- ^ect*° ■
rialenses prouocant, quorum hi sunt tituli : Fuero Juzgo ordenado
por Sisenando Godo rey de Espana, y los obispos de ella , charactere
antiquo, et charta primitiua. Alius Fuero llamado Juzgo ordenado por
Sisenando .Alius, Fuero del comunal 0 Juzgo, compuesto , y ordenado
por Sisenando, y los obispos de Espana en Toledo, el quai mando
copiar D. Alonso el Sabio . Hablase en el de los denuestos,y. las pe-
nas , que en ellos se imponen : son en esta forma etc. Hi tres codices
co nsentiunt, systema legum a Sisenando digestum , quorum etiam
duo concilium illud iv. Toletanum, cui praefuit Isidorus, innuere .
videntur : nam in eo concilio librum, seu Forum Iudicum ordi-
natum multi credunt.
x i . Ceterum etsi tnum horum codicum auctoritas non temere antiquitas co-
contemnenda e st, tarnen non omnino certum argumentum inde dicum.
confîci potest : siquidem longe post gothicum imperium eos exara-
tos esse constat, atque eo certe tempore, quo iam opinio inualue-
rat, Isidorum Hispaniarum legislatorem fuisse. Neque vero coniici
potest, eiusmodi codices ex antiquioribus, qui ad gothica tempora
accederent, esse descriptos. Nam quum hispanico sermone leges sint
expositae, exemplar primum eiusmodi codicum S. Ferdinandi aeta-
tem praecedere non potest. Merito enim Pellizerius irridetur, qui
collectionem legum gothicarum, quae ab Eurico rege coepta est
torman, eo sermone, quo nunc legitur, conscriptam censebat, indeque
antiquitatem idiomatis hispani arguebat, quo ille hispanos
a prima origine vsos arbitrabatur. Erat igitur latine scriptus codex