
pingebantur. Mens ergo condlii erat, ea loca, in quibus fideles con-
gregabantur, sine vlla pictura esse debere, vt ita omnino cauere-
tur,ne simulacra, quae a gentibus colebantur, et adorabantur , in
parietib us ecclesiae, hoc est, loci illius, in quo fideles conuenie-
bant, depingerentur. Ad hanc, vt aiebam , interpretationein referri
possunt verba breuiarii mozarabici : vt misericordia tua de ecclesiae
coetu, simulacra excludat. Quod enim recenti tempore nonnemo pro-
bare voluit, concilium Eliberitanum supposistitium esse, id certe eo
tendit, vt nihil tarn sanctum sit in antiquitate, quod in dubium
reuocari non possit.
text«* cano- 8. Liturgiam romanam ab ecclesiis prouinciae Bracarensis in con-
nicae precis. c;i;0 primo Bracarensi susceptam fuisse, nonnulli existimant. Lesleus
text urn canonicae precis, quem Vigilius Pontifex Romanus ad Profit-
turum Bracarensem Antistitem misit,deinde in i . concilio Bracarensi
receptum, de canone missae, non reliquis liturgiae partibus,
exponit.An liturgia ex Hispania in Galliam,an ex Gallia in Hispa-
niam propagata fuerit, controuersia Celebris est. Id certum Lesleus
statuit, liturgiam veterem e Gallia in Hispaniam propagatam non
fuisse : addit, liturgiam gotho-hispanam, et gallicanam veterem, quae
eadem est, si fides adhibeatur Anonymo Spelmani, in Asia initium
cepisse , vnde in Galliam Irenaei opere deuenerit, et, vt credibile
est, aliquanto citius in Hispaniam ab iis episcopis delata, quös Ro-
mae ordinatos Petrus, et Paulus praedicatum in Hispaniam miserunt.
His ita constitutis, Lesleus quaerit §. 1 6 . , an S. Leander, aut S. Isidoras,
aut S. Iulianus auctor fuerit missalis moz.arabici‘1 ac respon-
det in haec verba.
variae senten- 9- Apuci Hispanos, aliasque gentes passim admissa, atque vulgata
tiae de missali opinio est , quae Missale Mozarabum , hoc est, Gotho-Hispanum , aut
gothicor eiusa S. Leandro , aut a S. Isidore , aut ab vtroque edituin fuisse tenet,
auctornonfuitjit alii quidem in hoc insigni opere primas partes S. Leandro, secundas
S.Leander, S-Isidoro tribuunt, alii contra Leandrnm opus inchoasse, Isidorum per-
fecisse volunt • Sed hae opiniones antiquis ignotae erant, nec enim pro
iis vllus citatur Auctor , qui ante excidium Regni Visigothorum scripse-
rit • Qua vnica ratione argumentationes omnes , et coniecturae recentio-
rum falsi conuincuntur . Quomodo enim , sine antiquorum testimonio ,
innotescere potuit recentioris aeui Scriptoribus, Sanctos Leandrum, et Isidorum
Missalis Gotho-Hispani Auctores extitisse ? S- Isidorus in libro
de viris illustribus (i) opera S. Leandri recenset , quin de Missali men-
(i) Cap. 41.
tionem faciat : In Ecclesiasticis Officiis non panto laborauit studio, in toto
enim Psalteria , duplici editions ,vrationes conscripsit, in Sacrificio quoque,
laudibus, atque psalmis , mttlta dulci sotio composait • Nimirum S.Leander
Orationale scripsit, quod bis edidit, librum quoque Sacrificiorum , Anti-
phonarum scilicet, quae canebantur, durn populus offerebat • Librum
Laudum , quae lecto Euangelio canebantur, et Psalmorum librum,eorum
scilicet i qui in Missa canebantur (1 ), composuit • In his autem nulius
est liber Missalis, quern profecto S- Isidorus non omisisset.
10. Eodem argumento conficitur, S. Isidorum Auctorem non esse Mis-neque S.Isido-
salis Gotho-Hispani , seu Mozarabici ■ Operum eius catalogum texuererus •
S* Braulio Caesaraugustanus Episcopus (2) , qui S. Isidoro annis ferme
decern superstes vixit, et S- Hildefonsus (5) Episcopus Toletanus , qui nullum
eius. commémorant librum liturgicum , praeter duos de Officiis Ec-
lesiasticis « Hi igitur cum Missale a S- Isidoro conscriptum non agnoue-
rint , recentiores , qui post vndecimum seculum vixere, audiendi non
sunt, quando nobis persuadere conantur, Missale Mozarabnm a Sancto
Doctore coinpositum fuisse • Horum e primis fuit Guitmundus Auersa-
nus Episcopus , qui in opere , quod contra Berengarium scripsit, (4) Missale
Mozarabum citans , illud S. Isidoro attribuit • Guitmundus autem anno
octogesimo supra millesimum obiisse traditur • At haec opinio vide-
tur in Hispania seculo vndecimo nata, et in vicinam Galliam, et etiam
in Italiam ab iis propagata , qui ritus Mozàrabicos contra Impugnato-
res auctoritate S. Isidori tueri satagebant • Liturgia enim Gotho-Hispa-
na , qua Mozarabes vtebantur, cum apud Romanam Pontificem accusata
fuisset, Hispani in Italiam Episcopos aliquot miserunt, qui causam rituum
Mozarabicorum agerent ; eorumque normam consecrandi Eucharistiam légitimant
esse demonstratent • Ii anno millesimo sexagesimo in Concilio
Mantuano coram Alexandro II. Pontifice , et Episcopis congregatis libros
suos liturgicos examinandos exhibuere, omnemque causam ita egerunt,
vt à Pontifice , et vniuerso Concilio Liturgia Mozarabica approbata fue-
rit (j) • Exinde in Italia quoque compositio Missalis Mozarabici S. Isidoro
tribui coepta est ■
ii- Nonnulli pntarunt, Concilium Toletanum quartum praecepisse, vt concilium
in omni Visigothorum Regno vnum esset Missale, et vnum Breuiarium , TolJt-I'r- coneorumque
librorum componendi curam Sancto Isidoro mandatam fuisse vC 6y) . gcoicradmm rn plrtauer-~
(1) De S a c r i f i c io » siue O ffer to r i i s , de
L a u d ib u s , et de P sa lm is egit S. Isidorus
off. 1. 1. c. 14. 13. ec 5.
(2) In elogio, operibus S. Isidori
praemisso.
(3) De Viris illustribus cap. 9.
(4 ) Guitmundus lib. 3. d e co rp o r is 9
e t s a n g u in is C h r is t i v e r i ta t e in E u c h a r i-
s t ia , haec habet, In q u o d am M is s a li
H i s p a n o , q u o d d i c v n t d ic ta s s c S a n c tum
I s id o r um > quae verba dicta quidem sunt
de Missali Mozarabico, non tamen as- scripsit.
seueranter dicuntur , sed tanquam opinio
, nullo certo auctore vulgata 9 re-
feruntur .
(5 ) Baronius Annal. ad ann. 1.0 6 4 .
de Aguirre Cone. Hisp. T0.3. apag.174.
(6) Mariana De rebus Hisp. lib. 6 .
cap. 5. inter decreta Concilii iv. Tole-
tani hoc etiam refert. M i s s a le > e t B r e u
ia r ium v n um esto in H i s p a n ia . E iu s r e i
p e r f ic ie n d a e cu ra , q u o n iam I s id o r o e r e -
T 2