
n o I S I D O R I A N A
consttetudine sacerdotum foedissima, qui oblatis Deo per se Sacrifiais non
communicant ; nam , sicut dicit textus canonis, in uno die, si plurima per
se Deo off'erant sacrificiel, in omnibus se oblationibus a communicando suspendant',
et in sola tantum extremi sacrifiai oblatione, communionis sanctae
gratiam summit. Rem illustrant notae apud Aguirrium pag. 692.
Toletanum 17 3 1 ■ Alterum , quod modo dicebam , erat concilium Toletanum xvn.,
agit de Missis anno 694. celebratum : cuius canon iv*, prout ex titulo eius constat, est
defunctorum De sacris ministeriis, vel ornamentis ecclesiarum . Canonis v. titulus sic se
non celebran- habet : De his, qui Missam defunctorum pro viuis audent maleuole cele-
dis pro viuis; hr are . Titulo autem canonis vi. agitur De diebus Litaniarum per totos duo-
quid^ de Lita- j ec;m men$es celebrandis . Canones ipsos profert Aguirrius a pag. 7SS’ i
lectorem , cuius interest eos inspicere , illuc mitto . Nunc , quos hue dis-
tulimus , viros, elucubrationibus liturgicis hoc seculo septimo claros,
r, commemoremus ; quibus lux aliqua noua accedet ad ea , quae hactenus ex
conciliis hoc aeuo habitis colligere conatus sum • Nam praeter notitias,
oblata aliunde opportunitate, circa huiusmodi viros paragrapho superiore
subministratas, supersunt aliae nonnullae in hoc genere, quas praetermit-
tere non licet.
liturgia quo 32. Ex his, quae Pinius hactenus. collegit, disseruitque, argui
sensu sit 1st- p0test} liturgiam veterem hispanicam a concilii iv. toletani tempore
in nouum quemdam splendorem redactam , multis capitibus con-
stitutis , quae per vniuersam Hispaniam obseruarentur . Quum ergo
canones liturgici concilii iv. Toletani Isidoro tribuantur, et quum
multa alia Isidorus de officiis ecclesiasticis scripserit, post id tem-
poris non sine idonea ratione liturgia hispanica Isidoriana dici
potuit, hoc est, iuxta canones, doctrinamque Isidori ordinata, quam-
uis multa ex antiquis retinuerit, ( id enim canones ipsi Concilii iv.
Toletani praecipiebant, ) et multa etiam a posteris addita, et il-
lustrata fuerint.Quamuis enim Concilium iv. Toletanum iusserit,
vnum debere esse sacrorum modum, at que ordinem , tamen id ita
Patres intellexisse videntur , vt retento eodem ordine in praecipuis
quibusdum capitibus, licere episcopis adhuc existimauerint nouas
missas, preces, hymnos, aliaque huiusmodi addere , et in quibus-
dam aliis non magni momenti a ceteris discrepare.
alii post isido- 3 3. Inde ortam credo earn liturgiae diuersitatem, quam cano-
hl™traruntam nes se<luent*um synodorum , a Pinio relati, abolere allaborarunt :
ustrarun . corruptelas in sacro officio peragendo alicubi permanasse ;
quas alii canones proscribunt. Sed certe constat, etiam post Isido«
rum viros illustres in amplificanda, et illustranda liturgia Hispanica
vtiliter operam suam hnpendisse, Conantium Palentinum , qui ad
C A P V T L X X X V I I I . h i
annum 639. vixit, Eugentum Iuniorem, antistitem Toletanum, Ilde-
fonsum,et Iulianum itidem Toletanos praesules.Ab his,aliisque
Patribus gothicis liturgia hispanica, quae Isidoriana quoque dicta
est,nomen gothicae accepit.Sed illud- quaerendum mihi videtur,
an in breuiario, et missali gothico quaedam sint partes ab Isidoro
compositae, vt plures esse a Leandro, ab Ildefonso , et a Iulia-
no singillatim scimus.
34. Haud temere coniicere possumus, plura esse in officio gothico
, quorum auctor fuerit S. Isidorus: sed non ita in promptu
est id ostendere. De eo Isidori labore veteres tacuerunt , qui in
multis, ac grauissimis eiüs operibus enarrandis occupati , leuiora
haec’persequi contempserunt, quod missas,aut orationesquasdam,
aut hymnos, aut eiusmodi alia oflficiis gothicis inserta composuerit.
At recentiores contra nimium sunt liberales : quum enim certum
sit, multos alios Patres in liturgia gothica non exiguam partem
habuisse , quidquid in missali, aut breuiario gothico legunt,Isi-
dorum auctorem laudant, nomine officii Isidoriani decepti. Non-
nulli tamen quaedam ex officio gothico peculiari ratione Isidoro
ascribere videntur . Tamayus in Martyrologio Hisp. ,qu i non 0-
mnia, in officio gothico contenta, Isidoro attribuit, orationem S.Vin-
centii martyris eius officii a S. Isidoro compositam refert.
35. In officiis propriis Sanctorum Hispanorum ad diem 17.
iulii tert. lect. nocturni secundi sic traditur: Ruffina quoque ad
alia certamina sanctissimae sorori superstes, praesidis iussu, in are-
nam producta, vt S. Isidorus refert ,ferociss'imo leoni obiecta est.
Quod non aliunde desumptum videtur,nisi ex capitulo breuiarii
gothici. Simile est, quod in festo SS. Seruandi,et Germani refer-
tur ad diem 23. Octobris tert. lect. noct. sec. Germani corpus, v t
refert S. Isidorus, Gadibus sepultum ,postea Emeritam transportatum
e s t: scilicet ex gothico officio. Hymnos quosdam breuiarii gothici
in Officiis propriis Sanct. Hisp. Isidoro ascribi,dixi cap. 81. ,
quum tamen alii eiusdem officii gothici hymni sine auctoris nomine
expromantur . Quid ergo hoc discrimen est ? Haec quidem
monumenta recentia sunt, ac quum diuersi fuerint officiorum pro-
priorum Hispaniae auctores , quod alius Isidoro affinxit, quia in
liturgia Isidoriana reperit, alius, mat-uriori consilio rem expendens,
anonymum protulit .
multa sunt In
officio gothico
, ab Isidoro
non composita
•
quaedarfi ipsi
ascripta.