
Iniiocahir a
poeta cum fra- J S
tribus.
60
6î
70
75
80
84
Doctor multitudinis ,
j^vis ad plenum promere posset vel praescribere
De gestorum titulis !
Lingua non sufficeret, dexter a deficeret,
In scribendis singulis .
Exor emus igitur hune, de cuius creditur
Sanctitate firmiter ;
Hcstis ab insidiis vt nos et a vitiis
Defendat perenniter.
O depressor criminum, tua nobis Dominum
Prece reconcilies :
In spe nos confoueas, noxia submoucas,
Sordes cunctas expies ;
§%uem tecum excolimus, fratris tui poscimus
Leandri suffragia,
Preces nostras audiat, audiens suscipiat,
Aeterna memoria :
Doctoris Pulgentü horum fratrum socii,
Recordari volumus ;
Quern per vitae meritum, salutis solicitum
Esse nostrae, quaesumus.
Virginem. egregiam Florentinern sociam,
Cum fratribus petimus,
Vt adiutrix veniat, et offensas leniat,
In quas nos cecidimus ;
Et leniri Dominus velit nihilominus,
Amen Clerus concinat.
lnteruentu Virginis, labe mundet criminis ,
§uos peccatum inquinat.
Pro nobis tam Celebris Virgo , pulsis tenebris .
Vitiorum, aduocet.
Vt qui regit omnia miranda potentia,
Nos in caelis collocet • Amen .
mors sancta ,
40. Obiit Beatus Confessor (a) sub die nonarum Aprilis , tempori-
bus Cbristianissimi (b) Cintillani Hispaniae Regis , et Heraclii (c) Im-
peratoris Romanorum, illius videlicet Heraclii, qui Crucem Dominicam ,
quam impius Rex Cosdroe asportauerat loco suo, Hierosolymis restituit
atque exaltauit. Testamentum nullum concludit ; quia licet facultatibus
abundans in Christo, tarnen cum pauper spiritu esset, Omnia, quae pos-
40. Pro testamentum nullum concludit
praestaret legere testamentum nullum
condidit. De commento duamno lucer-
narum fere perpetim ardentium confer
Isidoriana cap. 25. EDITOR.
(a) Imo pridie Nonarum. BOLL.
(b) Cintila , seu Cintilanus regnauit
annos tres , menses octo, ab anno 636.
vsque 640. BOLLANDIANI.
(c) Heraclias impernuit ab anno 610.
vsque ad annum 641. BOLLAND.
sidebat, priusquam de mundo migraret, distribuit pauperibus et egenis.
Sed hoc quoque veram cunctorum erga Patrem notauit dilectionem,
quod duas lucernas fere perpetim ardentes, et pene inextinguibiles, quae
ab eodem naturali arte factae feruntur, vnam ad caput, et vnam ad pedes
, in locis abditis posuerunt, vnde corpus sanctissimum quasi continuo
lumine frueretur.
41. Interea , fratres carissimi, dignum est,vt hunc sanctissimum Do-
ctorem laudibus , et praeconiis veneretur omnis ecclesia ; sed maxime
Hispaniarum, quae specialius prae ceteris saluberrima eius refulsit do-
ctrina . Quis enim extollat virum in infantia omni laude venerandum ,
in pueritia omnium veneratione laudandum, in adolescentia tot virtutf-
bus plenum , in iuuentute tanta bonitate conspicunm , in Episcopatu tot
miraculis clarissimum, in senectute tam laudabili praedicatione perfun-
ctum, in senio tam imitabili exitu perornatum , atque in fine tam miri-
fico transitu glorificatum ! Quis hunc non praedicet aeterni Regis con-
spectibus acceptissimum, qui vita , et moribus praesulatus officium, virtu-
tibus famam, signis gratiam , profectibus disciplinam , scientiam laudibus ,
dies incrementis, et finem tanta gloria decorauit ? Nimirum cum adhuc
vir beatissimus corporeae molis taedio grauaretur, et sitiens ad fbntem
viuum spiritus, nil in caelo, nil in terra praeter ipsum desideraret ; quan-
tus in oculis diuinae Maiestatis fuerit, quam Deo carus , quam Angelis
acceptus, quam amabilis hominibus, quam miraculis clarus , quam virtu-
tibus splendidus , quam signis magnificus, quam glorifica laude dignus ,
quanta meritorum apud Deum largitate munificus, quanta apud homines
munerum magnificentia conspicuus, in exanimi corporis rediuiua omni-
busque stupenda seculis virtutum gratia orbis expertus est vniuersus .
Quantum enim, qualemque transeuntium genitrix altrixque terra nihil
tarnen terrenum, nihil caducum sapientem , Isidorum produxerit, fouerit,
tenuerit, imo vt expressius loquar , mente et operatione iugiter in caelis
inhaerentem detinuerit, ipsum testatur caelum, sensit terra, aer exclamat,
aquarum probat vtilitas, sanitates produnt, dum äd diuiai nutus imperia
Isidori semper placata meritis, et precibus prompta , pie petentium
votis et obsequiis fanent, et commoditatibus obsequuntur ad eruditionem
ecclesiae, et laudem Iesu Christi Domini nostri, qui viuit et regnat in
secula seculorum. Amen.
lucernae ad
sepulchrum .
Anacephalaeo-
sis virtutum .