
• a u c to r anti-
quus' •
VetustiTsimi versus, qui olim in bibliotheca SanctiIsidori Hispalensis
episcopi legebantur. Ex Muratorio ea accepit,et recudit Fabricius
in fine tomi 5. bibliothecae medii aeui . Sed quamuis in Murato-
rio leoissem , eos versus productos esse ex codice vetustissimo, tarnen
ex em p la r ia v e-
tusta .
quisnam auc
to r ?
in Prolegomenis ad Prudentium pag. 207. dubitaueram non-
nihil, an vere codex esset vetustissimus.
%. Deinde alia argumenta nactus, quibus vere antiquissimos eos
versus crederem , in Prolegomenis Iuuenci, et Sedulii hoe innui,
ac nunc demuin aperte confirnao , nullum superesse dubium iam
posse ,quin eiusmodi versus vetustissimum auctorem habeant, e t , vt
credere possumus, ipsum Isidorum , quamuis id non ita perspicuum
s it . Prodierunt iidem versus torn. 9. Hisp. sacr. a Florezio collati
cum editione Muratorii, et ms. codice regiae bibliothecae Matri-
tensis . Inter appendices recentis editionis operum S. Isidori bis ex
eodem codice bibliothecae regiae excusi sunt , primum pag. 47.
subiectis variis lectionibus, atque etiam mendis codicis, et nonnul-
lis discrepantiis ex editione Tamayi; rursus pag. 67.5 vt a Florezio
editi fuerunt, notis Florezü hispanicis siibiuncds, qitae deinde in fine
in sermonem male latinum conuersae sunt . Inscriptio in cödke
bibliothecae regiae haec e st: Incjpit titulus bibliothecae, a Domno
Isidoro editus. Notat Florezius, Mutatorium permittee| hos versus
Isidoro ascribi: titulum vero ms. codicis aperte id stattiere.
3. De vetustate, quod dieeham, horum versuum nenio ambi-
vere debet, quum praeter codices bibliothecae Mediolanensis, et Ma-
tritensis in aliis etiam vetustissimis a me reperti fuerint. An autem
Isidorus auctor sit, non perinde certum • Sine certo auctons nomine
vnum versum ex his Iulianus Toletanus in opere nondum vul-
gato De arte grammatica laudat num. 3 5 5- llleOrigenis ego doctor
verissimus olim; qui in nonnullis editis perperam legitur, llle ergo
Origenes doctor verissimus olim. Alium , non expresso auctore,
Notkerus Balbulus excerpsit De vir. illustr. cap. 5. Shut ante nos
dictum est, Si Augustinus adest, sufficit ipse ti b i . In codice bibliothecae
Reginae Suecorum 421. pag. 31. expressa est haec inscriptio.
Elogia quorumdam Patrum, incerto auctore . Sunt elogia Hilarii, Am-
brosii, Augustini, Hieronymi ex versibus bibliothecae Isidori.
• 4. Neque id multum mouere posset, nisi alii quoque essent codices,
in quibus alius ab Isidoro auctor indicaretur. Codex membranaceus
Reginae 571. pag. 6. terg. profert elogium S. Augustini
hoc titulo : Versus Hieronymi ad beatum Augustinum : Mentitur etc.
Et illico elogium S. Hieronymi, veluti ab Augustino compositum :
Augustinus ad Hieronymum : TV Bethleem célébrât etc. Difficile autem
id viris doctis persuaded potent : nam et hi versus sequiori
latinitatis aeuo exarati videntur, et inter auctores,qui laudantur,
Augustino, et Hieronymo nonnulli sunt recentiores, vt Sedulius,
Gregorius Magnus, Leander. Grauiorem difficultatem creare potest
codex 1. Archiuii Vaticani secttli x. circiter,in quo sunt Etymo-
logiae Isidori, et post epistolam dedicatoriam Isidori ad Braulio-
nem , En tibi, shut pollicitus sum etc., sequitur : Incipit liber Tsidori
Etymologiarum. Prologus • Sunt hie plura sacra etc. Hi sunt piimi
sex versus, vti apud Muratorium. Succedunt Patrum elogia hoc
ordine, Hilarii, Ambrosii, Augustini, Hieronymi, Ioannis Chryso-
stomi, Cypriani, Prudentii, Auiti, Iuuenci, Sedulii, Eusebii, Oro-
sii, et Grevorii. Turn pro Leandri titulo exhibetur Isidorus, et di-
stichum : Non satis antiquis doctoribus impar haberis , - Isidore autistes
. Hoc tua dicta docent.
5. Controuersia nonnulla esse potest, an istiusmodi versus in. ‘
codicibus ipsis exarati fuerint, an statuis, vel imaginibus auctorum 1
suppositi, quae pluteis, opera eorum continentibus , imponi sole-
bant : de quo ritu plura affert Claudius Clemens in opere de Mu-
sei , siue bibliothecae instructione cap. 3. lib. 1. sect. 8. Hue refera
potest, quo d in titulo , Cosmas, Damianus , Hippocrates, Galenas
, pro distic ho dicitur : Quos claros orbe célébrât medicina ma-
gistros , - Hos praesens pictos signât imago viros . Sed , vt ego puto,
sermo in hoc disticho potius est de imagine auctorum, quae initio
codicum appingi consueuerat, vt multisexemplis ostendam cap.icy.
num. 32. et seqq. Rusticus in epistola ad Eucherium Lugdunen-
sem, a Sirmondo ad Sidonium tom. 1. operum édita , sermonem
habet de quadam bibliotheca , in qua inter variorum oratorhm ,
et poetarum imagines , epigrammatis ornatas, Virgilio quidam versus
erant subiecti : Virgilium vatem etc. Originem collocandi auctorum
imagines in bibliothecis a Pollione repetit noster Isidorus lib. 5.
cap. 5. Etymol. Nonnulli versus armariis ipsis librorum inscribebant,
vt arguitur ex carm. 3. Ënnodii Ticinensis, De epigrammatis per
armaria domni Fausti factis : Consona diuersis Jinxisti carmina li-
A 2
n vei*sus lf-
is in s c r ip t i?