
coniicit iilam eandem orationem esse, quam Redemptus in recen-
sione obitus Isidori expressit , et inseruit, quae or at Ion is pariter ti-
tulo ab aliis indicatnr .
aliairagmenta. 42. Opusculum De baptism! officio , ac de ordine venientium ad
jidem , quod in codice seculi ix. post Missae exegesin Isidoro a-
scribitur , in quo agitur de quatuor gradibus , scilicet Competentium,
Catechumenorum, Baptizatorum , et sacro chrismate inunctorum, nec-
non de Poenitentium ordine, in quo Flentes, Audientes ,- Substrati, et
Consistentes numerantur, Bayerius ait, desumptum videri ex Isidon
libris de officiis, praecipue ex libro 2. cap. 21. et seqq., nisi is
fuerit, addit, singularis libellus de conuersis, quem Isidoro tributt
Barthius Aduersar. lib. 28. cap. 1. Sed prior ilia coniectura omni-
no retinenda : nam libellus de conuersis est fragmentum libri 2.
sententiarum , vt Nic. Antonins iam monuerat num. 186. , vbimen-
dose editum libri 1. sententiarum pro libri 2. Quae adduntur de
poenitentibus, fortasse alterius sunt auctoris.
liber de acUier- 43. In veteri catalogo Escurialensi Bayerius indication repesa
fortuna . r it , Isidorus , de aduersa fortuna : quem titulum nusquam alibi se
legisse meminerat. Ne mihi quidem occurrit , quid sub hoc ti-
tulo lateat, nisi forte cuiquam ita inscribere placuerit quaedam capita
libri 3. Sententiarum, De oppressoribus pauperum , de tribula-
tione iustorum, et similia.
opera ignota 44. Lucas Tudensis in libris aduersus Albigenses aliquando Isiisidori.
dori verba allegat, quorum loca Mariana in margine non indica-
uit,v t alias solet.Lib. i.cap . 7. ex Isidoro profert: Est ignis pur-
gat or i us incendii locus, vbi post mortem fidelium quaedam peccata
leuia puniuntur , aut eorum , qui post detestationem peccati, et con-
fessionem legitimam, condignam poenitentiae satisfactionem plenane
minime peregerunt. Doctrina haec aliis verbis extat cap. 14. De
ordine creaturarum , et consentanea est iis,quae Isidorus tradit in
fine librorum Sententiarum, et De officiis ecclesiasticis : sed verba
petita sunt vel ex aliquo Isidori opere , quod intercidit, vel, quod
magis credo, ex opere Isidoro supposito . Quod idem meum iudi-
cium est de aliis verbis, quae ibidem cap. 8. lib. 1. Lucas tam-
quam ex Isidoro expromit: Indulgentiae dierum , quae a pastoribus
ecclesiae in Sanctorum festiuitatibus, vel alias ob charitatis opera
fiunt, non solum viuis, verum etiam mortuis fdelibus pro sunt, et
gratiam s'tbi indultae solutionis percipiunt, si tales sint, qui viuo-
rum beneficiis a poenarum suppliciis valeant liberari .
45. Codex Vaticanus Vrbinas 585., de quo cap. 104., exhibet catalogus ab-
Isidori chronicon de seculi aetatibus: et pag. 6. catalogum abbatum Gasinen-
Casinensium, qui in inuentario dicitur E , hoc est, eiusdem Isidori, smm '
cuius chronicon praecesserat . Sed praeterquam quod in codice
ipso ms. ^Isidori nomen non praefigitur, catalogus eodem ductu a
S. Benedicto continuatur ad seculum' vsque M Neque vero vlla est
causa, cur putemus, Isidorum,qui nusquam in suis genuinis ope-
ribus aut S. Benedictum, aut monachos Benedictinos nominauit,
catalogum abbatum Casinensium inchoasse,et ad suam aetatem per-
duxisse.
C A P V T L X X X V I I .
An Isidorus partem aliquam in Bibliis gothicis ordinandis,
aut in noua Psalterii editione curanda habuerit %
quanam bibliorum versione vsus%
i.^ P u ta t Burrielius in epistola ad V. C. Petrum de Castro ,Bumelii opi-
quam cap. 40. latinam fe c i,e t in fragmento alterius epistolae adnl° ’
P. Rabagum,quod ibidem praemisi, biblia gothica, quorum exemplar
adhuc in tabulario ecclesiae Toletanae asseruatur, ita a S. Isidoro
fuisse digesta,vt versionem S. Hieronymi recognouerit, singulis
libris prooemium adiecerit, ex quo Prooemiorum liber coa-
luit, Prophetarum gesta descripserit, ex quo liber de ortu,etobi-
tu Patrum permanauit, libris Regum chronologiam regum Iuda ,
et Israel praefixerit, quae Isidoriano chronico respondet, aliaque or-
namenta inseruerit, de quibus loc. cit. fusius dictum . Susplcatur
etiam Burrielius, nouam Psalterii editionem adornasse , earn scilicet
[ ipsam , qua Mozarabes in breuiario suo vtuntur, quaeque diuersa
est ab editione Hieronymiana in bibliis gothicis Toletanis extante.
Haec seculo xni. iam vigebat opinio: nam in Braulionis praenota-
tione eo seculo, aut ante potius interpolata id de Isidoro refertur:
r Bibliothecam compilauit: quartam psalterii translationem edidit .
Biblia sacra bibliothecae nomine hie intelliguntur . Burrielius pecu-
liaiem dissertationem anno 1759. de sacrorum bibliorum versione,