
te etc. Prima sex capita excerpta ex lib. r . , et 2. Etymol. Alia sex
capita seqq. ex libris 3 .4 . 5. Etymologiarum; et quaedam ex Be-
da nominatim. Sic fere procedit compendium Etymologiarum, sed
non seruato ordine librorum. Caput 83. De triumphis : Omns re-
gnum seculi huius bellis quaeritur, ■ victoriis comparatur. Victoria, dicta
, quod v i , id est, virtute adipiscatur etc.
excerpta ex 19. Caput vltimum 84. Descriptio prouinciarum Italicarum:
Isidore . fr'vma igitur Italiae prouincia Venecia est etc. Sequuntur alia excerpta
ex Isidoro de homine, et eius partibus : de aetatibus etc. Alia,
fortasse ex aliis, De vitiis, et virtutibus. Pag. 191 . De septem regtt-
lis legis : Tsidori : Septem esse inter ceteras regulas etc. ex lib. 1. sen-
tentiarum cap. 19.
lib.deofficiis• 20. Codex 5765. Vaticanus membranaceus in fol. paruo, charactere
romano quadrato. Aliquando pro rubrica titulus capitis colore
viridi exprimitur. Interdum margini duae virgulae affiguntur,
quum scilicet verba aliqua aliorum describuntur, vt nunc fieri so-
let : sunt puncta , virgulae , duo puncta . Scribitur oboedientia . Ae-
tas codicis ad seculum vm ., aut nonum reuocari potest. Initio,
vt in aliis iam descriptis codicibus, nota haec, Liber S. Columbanl
de Bobio . Rubrica, Incipit liber secundus Sancti Tsidori : charactere
recentiori, De ministris ecclesiasticis: Quoniam originis causas ojfi-
eiorum, quae in commune ab ecclesia caelebrantur ( sic ) . . . eorum ,
qui diuino cultui ministeria religionis impendunt, ordine persequimur .
Prologus libri 2. de offic. eccles. aliquantulum ab editis diuersus .
Subiungitur tabula capitum 26. eiusdem libri 2 ., quorum vltimum
est De manus impositione, vel confirmation : sed codex deficit ca-
pite 19. de coniugatis ad verba, quum etiam gentiles feminae v ir is
suis seruiant communi lege naturae . Ergo lex naturae.
Etymologise . 2 i . Codex 5813. Vaticanus membranaceus in 8. seculi xm.
circiter . Etymologiae in fine mutilae : vltimum caput e s t: De vasis
repositoriis, lib. 20. Fortasse initio deest aliquod folium cum titu-
lo ,e t tabula capitum . Prima rubrica : Incipit liber 1. De Disciplt-
na, et arte : Disciplina a discendo etc. Quaedam contrahuntur : quae-
dam augentur, et interpolantur, lib. 4. De musica :apud Breulium
De medicina. Eodem libro 4. De Astronomia. Lib. 5. delegibus.
Lib. 6. de Medicina . Liber 7. De chronicae vocabulo etc. Ibi Chro-
nicon breue: anno ml. religiosissimi Principle Siseuatis ( Sisebuti)
iudaei in Spania christiani ejficiuntur. Residuum sextae aetatis tern-
pus Deo soli cognitum . Explicit liber vn. incipit vm. De nouo et ve-
teri testamento etc. , apud Breulium lib. vi. Ibi capite vltimo , Sa-
crificium dictum etc. ; vt Breulius : fit sacramentum . Sacramentum
graeci eucharistiam dicunt, quod dicimus corpus, et sanguinem Christs.
Sunt autem Sacramenta baptismum, corpus, et sanguis Domini , quae
ob id sacramenta etc. Omittuntur alia.
22. Liber 9. De D e o ; ibi caput 5. De Angelis Vriel interpre- describuntur.
tatur ignis Dei , sicut legimus apparuisse ignem in rubo . Throni etc.
Procedit liber 9. vsque ad caput 5. libri 7. Breulii . Incipit liberx.
De philosophis gentium . Philosophi graeca appellation appellantur.
Comprehendit omnia, quae sequuntur in Breulio , etiam librum x.,
siue vocabularium, cum praefatione. Ibi Aerus vir fortis et sapiens.
Aegistus dicitur , quia capite nutritur . Ega enim graece caput di-
citur. Auctor etc. Liber xi. De homine etc. Reliqui libri eo ordine
procedunt, quo apud Breulium . Exemplum interpolationis libri
18. cap. 5 8. non crimine, sed furore . Martialis . Ouidam iuue-
nis Carpophorus nomine temporibus Titi xx. tirsos in spectaculo contra
se simul dimissos interfecit . Item aduersus leonem, pardum ,
et tigrem, aprumque pariter dimicauit. Haec quippe spectacula etc.
23. Codex 5992. Vaticanus membranaceus in fol. paruo se- SententiaeIs5-
culi xv. Initio ascribitur: Ex conuentu SS. Apostolorum vrbis . Sunt dori •
quaedam Aduersaria, seu miscellanea biblica charactere scholastico,
additis aliis diuerso charactere. Pag. 1 66. Tsiderus de summo bono .
Primus titulus erat: Quaedam theologia . Iaitium deletum est, et non
multo post initium libri secundi opus deficit . Sequitur alio charactere:
Intellectus Sententiarum metrice conscriptus: scilicet Petri Lombardi
Sententiae metro alligatae. Codex mihi nullius vsus.
24* Codex 6265. Vaticanus chartac.in4. paruo, seculi xv. Ad- miscellanea:
uersaria, siue miscellanea ex epistolis, et orationibus . Liber Leo-
nardi Aretini in Hypocritas. Elegia in obitu I.eonardi Aretini: Nunc
sanctae musae . Epitaphium : Hoc Aretini Leonardi tecta sepulcro etc.
Carme n sub imagine Leonardi Aretini. Hie, Leonarde, tibi etc. Ano-
nymum opus de vir. illustr. Incipit, Qui per italiam homines excel-
luerunt aetate mea etc. Leonardi Aretini Oratio Heliogabali ad me-
retrices . In fine . Leonardus Aretinus recreandi ingenii causa ludens,
ndensque dictauit. Vnde seniores rogat ,.»<? legant, vrbaniores , ne