
aetas bibliorum
Toletano«rum
nis bibliorum, quae in bibliis gothicis Toletanis conspicitur : nara
ilia Biblia, in Baetica exarata, non aliunde videntur desumpta ,
nisi ex exemplaribus, quae Lucinius sibi describi curauit. Obiter
aduertam, contemnendas esse leues suspiciones, quibus Molken-
burhus suadere conatur, has duas epistolas, vti plura alia opera
Hieronymi, quae omnes pro genuinis suscipiunt, esse supposititia.
Vide eius dissertât, critic. 18. pag. 58. 59.
ex subscription
ne exposita.
6. Quo tempore, et quo in loco ea biblia gothica descripta
'
fuerint, ex eodem exemplari toletano colligitur, quod membrana-
ceum est in fol. maiori tribus columnis exaratum crasso volumine.
Difficillimum lectu est ob literarum inter se maximam similitude
nem , compendia dictionum , connexionem verborum , raram perio-
dorum distinctionem, nullam ferme orthographiae , nec punctorum
rationem. Florezius tom. 7 . Hisp. sacr. p a g . 9 3 . profert subscriptio-
nem , ita versiculis distinctam : In nomine Domini Saluatoris - No-
stri lesu Christi auctor - Possessorque huius libri, - In quo -vêtus,
nouumque - Omne sacrum testamentum - Continetùr, Seruandus - Dime
memoriae fu i t . - Qui enim -vero natus - Eruditusque in beata
. Spalensis sedepostea- Cathedram Bastigitanae - Meruit tenere. - A quo
incly to -viro, con-Cessus est hic codex - Iohanni sodali intimoque-Suo,
qui etiam post- Quam in hanc eximiorem - Sedem Spalensis^ nutri-
tus - Et a patruo suo beatae - Memoriae Stephana sapien-Eissimo, luculentissimoque
- .........onensis episcopo eruditus - Ac sacerdotii ordine
dedi-Catus ad Carthaginem-Sedem missus est episcopus - Et item
inde translatus-Cordubae magnae regiaeque - Sedis praesul electus ■
- Ex qua sede egregie - Incolomis corpore, - Ac mente decreuit - Hunc
codicem compte - Perfectum Domino deo - O f erre in suprafat a-Spalensis
sede penes - Memoriam sanctae semperqtte - Virginis Manae
- Decimo Nalendas lanuarias - Era millesima xxvi.
7. Io. Baptista Perez ad marginem codicis scripsit, Porte Asti-
gitanae pro verbo illo Bastigitanae. Salazarius de Mendoza retinet
Bastaçitanae, et intelligit sedem Bastitanam oppidi, quod nunc
Baza" dicitur : ac colligit, Séruandum Bastitanum episcopum fuisse
era 1026., siue anno 988. Sed, vt notât Florezius , hoc anno biblia
a loan ne donata fuerunt, et ex temporuin ratio ne argui potest,
Seruandum obiisse anno circiter 980. Putat Florezius , Astigitanam
sedem ma°is, quam Bastitanam verbo illo Bastigitanae indicari. O
® 1 seruat
seruat praeterea, male Salazarium ex hac subscriptione coll agisse ,
eo tempore Felicem archiepiscopum Toletanum fuisse, etStephanum
Fîispalensem, quum Felicis nulla mentio occurrat, Stephanus vero
dicatur. . . onensis episcopus, hoc est, Asidonensis (oppidi nunc di-
cti Medina Sidonia . )
8. Existimabat Florezius, ineditum hoc esse monumentum, Palqmariicol-
-quum scribebat, anno scilicet 17 3 1 -, aut sequenti : sed iam ab an-Utio'
no 1740. Romae a Blanchino vulgatum fuerat in Vindiciis Caiio-
nicis sacrarum scripturarum, vbi inserit praefatiouem Christophori
Palomares ad varias lectiones eiusdem exemplaris gothici Toletani
collectas, vt correctioni bibliorum , quam Xystus Pontifex Maximus
parabat, vsui esse possent. Praefatur Toleti 15. Kal. nouem-
bris 1588. Palomarius in hac praefatione subscriptionem bibliorum
gothicorum protulit , et aliquantulum quidem auctiorem , quam
Florezius, fortasse quia magis integra tunc erat. Leuis quaedam est
discrepantia in verbis Quum enim vero pro Qui enim vero, et ma-
gnaeqne pro magnae, et et mente pro ac mente. Iliad vero discrimen
notandum, quod vbi Florezius legit luculentissimoque . . . onensis
episcopo , ex quo rursus tom, 10. pag. 61. Stephanum Asidonensem
episcopum sine vllo alio documento constituit, Palomarius habet
luculentissimoque Spalensis episcopo : quo Salazarii opinio a Flore-
zio reiecta spectat. I i , qui exemplar ipsum diligenter inspicient ,
iudicare poterunt, vtra lectio praeferenda : si tamen iam fortasse
literae non euanuerunt. Eram etiam Palomarius mutât, et aliasub-
ücit • era millessima sexta cum tali ditione, -vt nullus cleric-orum
hunc codicem . . . . aut mutare a. ( forte audeat ) e suprafata sede •
Et siquis, quod absit, fecerit, sit a deo , et angelis suis condemnatus..
9. Palomarius testatur , exemplar Toletanum ad alia exemplaria Seruandas au-
collatum , emendatumque esse, atque emendatorem fuisse Ioannem, ctor 3 Posses*
donatorem codicis , arguit ex verbis compte perfectum : quae ego d sT 6
malim de exteriori codicis ornatu intelligere. Hie enim erat mos,
vt codices praesertim , qui ecclesiae alicui dedicarentur, pretioso ,
aut pulchro essent tegumento compti, et ornati. Ignotum esse ait
Palomarius, qua aetate scriptus fuerit codex. Sed quum Seruandus
auctor, possessorque libri dicatur, cur negabimus, Seruandum aut
codicis excriptorem fuisse, aut saltern curasse sibi describi, ac fortasse
etiam nonnullam partem in iis, quae bibliis aliunde immxxta
Tom. II. M