
refulac
nocte\ in lege eius meditabitur. Beat us v ir ,qui non abiit in con-
silio impiorum etc. Finito Psalmo 40. Explicit liber primus. Incipit
liber secundus. Sic liber tertius post psalmum 7 1 . Liber quartus post
psalmum 88. Liber quintus post psalmum 105. Post psalmum 15 1 .
Explicit liber psalmorum. Incipiunt cantici. Canticum 51. Salomo-
nis est In sacratione basilicae . Canticum Tobiae est De restaura-
tione basilicae. Num. 55. Incipiunt cantici in Cotidiano . Canticum
Moysi etc. Vltimum canticum est 77. Canticum Angelorum de na-
tiuitate Christi. Gloria in excelsis deo , et in terra pax hominibus
bonae voluntatis etc. Finiunt cantici . Incipit prologue hymnorum.
Sunt 30. versus male latini 5 mendose exarati, ametri instar hexa-
metrorum,et acrostichi, ex quorum primis syllabis elicitur: Mau-
ricus obtante Veraniano edidyt. Sententia eorum ex iv. Concilio To-
letano can. 1 3 ., et ex S. Isidoro deprompta est. Ita ergo habet.
Miracula primaeua ymnorum modula clara
Angelica promserunt, nascente Domino , ora
Videlicet paucis infusa celitus dona
Resumeret terrestri pastorum acie visa .
In veteri iam quidem ymnorum reculserant * ordo
Cum trium ora iubenum fornacis igne deuicto
Veterique Patri, Filio iam tunc et ipsis adiuncto
Sumserunt ymnum laudium cunctorum vite quod alto
Olimpiadis ambitu quodque terreni circuitus giro
Beato tamen cetui quam cuncto elemento creato
!Toth sacra toth rura ymnisabere arte camena .
Ad nunc quod celebrat per tot pie orbe difusa
Nitens Ecclesia diuino Sacramento locata
‘tandenque et Redemtor sacrum cene tempus adimplens
Eterno sit Patri ymnum concentum Apostolico soluens
Vestigia beata orationis causa conuertens
Exiit in montem quoeuum exorare Parentem
Rector quoque fidei et cunctis per secla Magister
Admonet et Paulus vt psalmis loquamur et ymnis:
Nam ex hoc surrexit sac rat a dogma ymnorum
Ilario Papa Ambrosia ceterisque more istorum
Ad laudem diuinam ymnorum sic condere modos
Nunc laudes Domini nunc martyrum narrare triumphos
Omnemque celibem diriuare vocibus sonos
Et dulces reddere factori omnium melos .
Dei summa gloria laus et letitia constat
In his et trinitas laudatur et Ecclesia fraglat
Dum ymnum dicimus honorem et gloriam damus
Tmnum dum canimus Ecclesia vota monstramus.
‘tandem et omnium finem noxiarum obtamus.
73. Titulus Hymnarii est, Incipiunt ymni de toto circulo anni.
Tmnus de aduentu Domini, et Sanctorum festiuitate ter mixtus, qui
in matutinum dicendus est, quando Aduentu Domini incipitur. Gau-
dete flores martyrum, - Saluete plebes gentium etc. Fortasse legen-
dum Aduentus pro Aduentu. Mendum quoque videtur ter mixtus.
Post hymnos sunt horae : Incipit Aurora, quae ante primam reci-
tatur in diebus feriis per totum annum. Succédant Prima, Tertia,
Sexta , Nona , Completoria : et post Completoria quaedam preces,
miserationes, benedictiones, aspersio aquae benedictae etc. Quae
omnia eodem codice cum hymnis contineri, non obscure colligitur
ex praefatione Eminentiss. Cardinalis Lorenzana ad Breuiarium
Isidorianum pag. 18.
74. Quo tempore hie codex exaratus fuerit, non constat : Mau-
rici, qui scrips«, et Veraniani, qui scribi voluit, nomina aliunde
ignota sunt. Character seculum xi. circiter arguit, neque ab ea ae--
tate versus , hymnario praemissi , abhorrent . Sed dubitari adhuc
potest, an codex ex alio antiquiori gothici imperii descriptus fuerit.
Quod attinet ad psalterium , certa negandi haud occurrit ratio.
Sed hymnarium quidem , et alia , quae accedunt, posterions sunt
temporis . Doctissimus Editor aduertit, in hymno S. Tyrsi deesse
quatuor versus , in breuiario Ximenio admissos , quibus mentio fit
Cixilae, scilicet, templum hoc Domine Cixila condidit - Dignam hie
habeat sortem in aether a - Cum summis ciuibus cantica praecinat,
- Gaudens perpetuis seculis omnibus. Florezius, qui hos versus in an-
tiquissimis mss. Toletanis extare credebat,et aliunde nulla officia
propria in breuiarium gothicum post arabum in Hispaniam aduen-
tum admissa fuisse contend«, multus est tom. 5. pag. 345. in ex-
ponendis his versibus, ne Cixila nominatus intelligatur esse episco-
pus Toletanus, qui vitam S. Iidefonsi seculo vm. scrips«.
75. Fortasse in breuiario Ximenio hi versus recepti sunt ex
R 2
hymnarium
gothicum .
aetas codicis,.