
a tempore discipulorum S. Iacobi, aut drei ter, vt late probat D. Marchio
Mondexarensh cap. xxiv. ; vbi tarnen fatetur, definire se non posse in in-
diuiduo formam , quam habuerit ista Missa in suis principiis, deficienti-
bus monumentis istorum seculorum , quae illud euincant • Atque haec
quidem valde conformia sunt sententiae circa obscuritatem liturgiae Hi-
spanicae primis seculis, a me superius propositae > Argumentum , quod
supra depromitur ex Elipando , parum, aut nihil probat: nam reponi
potest, quod ita locutus sit, vt inaiorem , apponendo nomen S. Isidori ,
illis verbis auctoritatem sibi conciliaret, sciebat enim* nonien illud Al-
cuino, ad quern scribebat, debere esse venerabile prae reliquis Patribus
Toleti cum illo congregatis : et tarnen in eadem ilia epistola paullo ante
sic praemiserat Elipandus : herum testimonia sanctorum Pat rum vene-
rabilium Toleto deseruientium in Missarum oraculis edita sic dicunt etc.
quid dlcen- 21. Hie itaque Missas tribuit Patribus Toletanis, illic S. Isidoro ali-
dum ad va-quid tribuit, quod canebatur in vigilia Paschae, non eodem modo locu-
xias obiectio-tus . Sed fac, Sanctum vere ista verba tunc cantanda _ praescnpsisse : an
ncs. jnde extundes, nouam liturgiam ab illo compositam fuisse ? Ad Guitmundum
superius obiectum respondeo, vix aliquid confici inde posse contra
sententiam Cardinalis Bonae : nam per to' dicunt, intelligitur quidem ,
quod tunc temporis fama fuerit,quod Missale aliquod S- Isidorus dictas-
set;sed ne id, quod tunc dicebatur, reipsa antea contigerit, videntur sua-
dere argumenta in contrarium proposita. Adde, quod Guitmundus nimium
remotus fuerit a temporibus S. Isidori, quam vt per suum dicunt (idem
certam facere possit - Vide laudatum comitem Mondexarensem fol. 13°.
verso; vbi obseruat, hactenus non esse repertum testimonium , inuasioni
Maurorum in Hispaniam praeuium, quo persuad'eri secure possit communis
ista opinio , quae credit, S. Isidorum Officii auctorem extitisse; quam
sententiam et ipse reiicit fob 138. Iam vero quia argumentum e Missa
S- Martini Turonensis depromptum maxime incommodat opimoni contra-
riae, addi hie possent nonnulla de tempore, quo Missa ista composita
fuerit, vti et de aliis quibusdam circumstantiis ; sed cum alibi sese sit
oblaturus de illis-rebus dicendi locus, lectorem eo remitto ; dum lnter-
ea temporis quaedam specimina delibo ex S. Isidoro , vnde planum fiat,
qualis hoc seculo septimo viguerit Ordo sacrorum mysteriorum, saltern
quod ad eorum orationes spectat ; et confirmetur sententia , quae nouam
liturgiae pro Hispania confectionem isti Sancto abiudicat •
Orationes in sacrificio Missae tempore S. Isidori; nonnulla circa
liturgiam sacram esc variis Hispaniae conciliis eruta .
S.Isidorus ora- 22- Sanctus Isidorus De Officiis ecclesiasticis lib- i- cap. KM agit de
tiones Missae Missa, et orationibus, ac definit, quot , quales , et § quern in finem illae
tunc adhibitae fuerint- Prima , inquit, oratio ammonittonis est erga popu-
lum,vt esccitetur ad impetrandum Deurn - Secunda inuocationis adest, vt
dementer suscipiat preces fidelium, oblationemque eorum • Tertia autem ef-
funditur pro offerentibus, siue pro defunctis fidelibus , vt per idem saert-
ficium veniam consequantur . Quarta post haec infertur pro osculo pacts ,
vt charitate omnes reconciliati i/tuicent , digit i Sacramento corporis, et
sanguinis Christi consocientur . Quia non recipit dissensionem cuiusquam
Christi indiuisibile corpus • Quinta infertur illatio in sanctificatione obla-
tionis ; in qua etiam ad Dei laudem terrestrium creatura , virtutumque cae-
lestium vniuersitas prouocatur, et Q SAN N A in excelsis cantatur : quod
Saluatore de genere Dauid nascente, salus mundi vsque ad excelsa per-
uenerit . Forro exhinc sexta succedit confirmatio Sacramenti : vt oblatio, quae
Domino offertur , sanctificata per Spiritum sanctum, carport Christi, etsan-
gu'tni confirmetur • Harum vltima est oratio, quam Dominus noster orare disci-
pulos suos instituit, dicens: PATER NOSTER , QVl ES IN COELIS •
23, In cuius orationis petitiones postquam breuiter esset commenta-
tus S- Isidorus, mox ita concludit •. Hae sunt itaque septem Sacrific'd
orationes, commendatae Apostolica, euangelicaque doctrina: cuius numeri
ratio■ instituta videtur vel propter septenariam sanctae Ecclesiae vniuersi-
tatem , vel propter septiformem gratiae spiritum, cuius dono ea, quae offe-
runtur, sanctificantur . De symbolo Nicaeno sanctusidem Hispalensis Prae-
sul tractat cap. 16. : Symbolum , inquit , quod tempore Sacrificii populo
praedicatur, sanctorum Patrum trecentorum decern , et octo collatione apud
synodum Nicaenam est editum; cuius verae fidei regula tantis doctrinae
mysteriis praecellit, vt de omni parte fideli loquatur , nullaque pene sit.
haeresis, cut per singula verba, vel sententias non respondeat . Omnes enim
errorum impietates , perfidiaeque blasphemias calcat, et per hoc vniuersis
ecclesiis pari confessione a populo proclamatur •
24. Capite 17- agit De Benedictionibus in populo; sei nihil inde ex-
cerpo ; quia solam continet analogiam benedictionis , a Moyse datae in
antiqua lege . Diuersum esse Mixtarabici Missalis, inquit Nicolaus Antonius
pag. 269., quod idem vulgo cum Isidoriano creditur, Ordinem ab eo,
quern libro 1. De eccles- Ojfic.cap.xv. Isidorus seruari tempore suo apud
vniuersum- orbem prodidit. Quod cum lacobus Pamelius ,indicatis Us, in
quihus differrent, partibus in Latinis suis liturgiis tom. i- pag. 642., turn
Ioannes Grialius in notis ad istud Isidori testimonium , annotauerunt. At
de Missa Mozarabica suo loco recurret sermo. Sed nunc tempus monet,
vt controuersiae satis, superque hie agitatae finis imponatur,et dispicia-
tur , quidnam per decursum huius seculi vn. in re liturgica gestum fuerit-
23. In concilio Toletano v. quod celebratum notatur apud Aguirrium
anno Christi 636., canone 1. decernitur , vt a die Iduum Decembrium
Litaniae triduo vsque annua successione peragantur -.quod si dies Dominica
intercesserit, in sequenti hebdomada celebrentur • In concilio Toletano
vi., quod coactum notatur apud Aguirrium pag. 312- anno Christi 638.
can* 2. sancitur, vt hi dies Eitaniarum , qui in synodo praemissa sunt in-
stituti, eodem in tempore, quo iussi sunt excoli, annuo recursu, omni observations
habeantur celeberrimi - Ne vero ordinem his, et sequentibus hu-
lus seculi temporibus continuatum interrumpam , prosequar ipsa concilia,
postque_ ilia recensebo viros, hoc aeuo de rebus liturgicis bene meritos ■
In concilio igitur Toletano vn. anni 646-, vti Signatur apud Aguirrium
pag. 323. can-2. Censemus, inquiunt Patres, eonuenire,vt cum a sacer-
dotibus Missarum tempore sancta mysteria■ consecrantur, si aegritudinis aci
O 2
suo tempore
vsitatas commémorât
;
hodlernus
tarnen Missae
Mozarabicae
ordo. diuersus
est,
Varia alia con-
geruntur