
alii similes.
diuersi versus
pro bibliotheca
Isidori.
tera pro veteribus : quod ab Aluaro, et eius aequalibus obseruattmt
passim fu it .Non ergo verba abbatis Speraindeo ad Aluarum Flo-
rezius solicita're debuit , qui sic edidit : Sanctarum scripturarum te-
stimonia producam , et cum doctorum dicta vt qui vero conectam,
quae respondendo conscribam . Annotauit : Lege : Cum doctorum dictis
atque vero . Immo retinendum connexis verbis : cum doctorum dicta,
<ot quiuero, connect am, scilicet connectait!, vt potero , cum doctorum
dictis . Sic in responsione ad secundam partem interrogationis
Aluari: Hanc enim quaestionem dum ex scripturarum dicta personas etc.
io . In versibus autem Aluari Florezius coniicit legendum Se-
ptuaginta duos mittens sub vagina biblos ; in ms. est sub vargina :
rnalim ergo, sub margine . Eodem tom. xi. Hisp. sacr. pag- 5 2 5 • sun^
Versus Cypriani archipresbyteri Cordubènsis ad petitionem Zoili,fil'd
sui , in finem bibliothecae, quam scripserat Saturnino archidiacono .
Zoilus bibliorum excriptor ita loquitur: Laudum vota tibi Zoilus
gratus persoluere nitor, - Christo redemptori etc. Primus versus recto
stabit talo, si demas vocem Zoilus, quae fortasse ex inscriptio-
ne irrepsit, vel vocem gratus. In his versibus biblia dicuntur theca
sine alio additamento : in aliis autem eiusdem Cypriani, qui piae«
cedunt pag. 522. ad petitionem Adulfi pro alio exemplari biblio-
rum, vocantur librorum theca. Quaedam alia huius generis carmina
Jeuere poteris apud Blanchînum tom. 2. Euangeliarii Quadrupl.
pag- 593- sec[-s vbi occurrit bibliotheca eadem quantitate syllabarum,
qua apud Isidorum :
Rex bene dicte, tibi placeat bibliotheca, Carle,
T’estamenta duo quae relegenda gerit.
x i. Neque tamen dici potest , primes omnes illos sex versus
tituli bibliothecae Isidori sacris bibliis fuisse affixos, quum assera-
tur, multa illic esse sacra, multa mundialia : esse rosas, esse spinas,
Existimo igitur, vltimum distichum , Hie geminae^ radiant etc. com-
positum fuisse pro codice aliquo veteris, ac noui testamenti : duo
alia, quae praecedunt, vel pro bibliotheca, id est, loco, quo libii
reponuntur , vel fortasse pro aliquo codice, in quo plura essent
miscellanea sacra, et profana, et quidem carmina : nam v. 2. legi-
tur :Ex his siqua placent carmina , toile , lege : qui tamen in codice
archiuii vaticani desideratur. Codex etiam Matritensis regiae bibliothecae
in primo titulo a ceteris discrepat: nam primum bibliothecae
titulum applicat illis versibus, qui in aliis codicibus de volumi-
ne legum intelliguntur : turn addit: Item alius titulus : Sunt hie plura
sacra etc., vbi omittit duos postremos versus , qui sunt de no-
uo et veteri testamento : Hie geminpe radiant etc. Quod autem an-
tiquissima fuerit opinio, versus, de quibus agimus , ab ipso Isidoro
fuisse compositos, vt suae bibliothecae, hoc est, armario librorum
nffmerentur, ex vetustissimo catalogo bibliothecae Laurissanae , quern
cap. 4 6. recensui , demonstratur, vbi inter, opera Isidori refertur:
Breuiarium eiusdem super diuinae historiae libros, et versusy quiscri- _
pti sunt in armaria sua, ab ipso compositi.
12. In editione noua operum S.Isidori Matritensi pag. 5o. Ap-
pend, adduntur octo versus hexametri, q u i, vt dicitur, extabant rum _
in codice 4. 6. 17. bibliothecae, opinor, regiae post expositionem
B. Isidori in Cantica canticorum : Hunc cecinit, Salomon etc. Vidi
etiam ego hos ipsos versus in codice Vaticano 65o ., de quo cap. 94.,
post expositionem in Cantica, quae Gregorio Magno ascribi solet,
et in alio Casanatensi G. 111.1 ., de quo cap. 10 7 ., ante expositionem
Brunonis Astensis: in Cantica , ex quibus correctiores eos ex-
hibebo . Nunc satis sit monere , post primum. versum illico sequi,
Qui tenet egregias etc.., nullo interiecto vacuo spatio pro alio ver-
su,quod editio Matritensis indicat. Ac recte procedit sensus, etiam
si nullus superaddatur versus . Confer, quae de his versibus dixi
cap. 65., vbi de expositione in Cantica verba fe c i.
13. Alia sunt carmina, quae Isidori nomine circumferuntur. alii versus na-
Montfauconius in Bibl.Mss. laudat codicem 15 12. bibliothecae C o l-mlne Isillon-
bertinae Regiae Parisiensis , in quo sunt poëmata Sedulii, Isidori
Minoris, Eugenii Xoletani. H ic ,v t opinor, est codex indicatus in
catalogo bibliothecae Regiae Parisiensis i093.partim ix ., partim x.,
partim xiv. seculi,in quo praeter Sedulium,et Dracontium sunt
Sancti Isidori episcopi Hispalensis carmina nonnulla. Tamayus Salazar
in Martyrologio Hisp. ad diem 20. martii Isidoro tribuit epi-
taphium S. MartiniD.umiensis, Pannoniis genitus etc., quod Sirmon-
dus edidit post Eugenii Toletani carmina pag. 5 8 ., atque ipsi Martino,
vt videtur, adiudicat. Ac sane Martinus ipse de se loquitur:
Teque , patrone, sequens famulus Martinus eodem - Nomine, non me-
rito, hie in Christi pace quiesco : quod de sanctissimo viro Martino
Isidorus minime dixisset. Bayerius in not. ad bibl. vet. Hisp. lib. 5.