
catalogus vti-
lis excriptO'
rum > colla forum
» et corre-
ctoxum
specimen*
historiam controuersiae inter Germonium, et Constantium a Io: Petto
Ludewigio scriptam ; et de falsariis codicum profanorum agere
Piiniutn iuniorem lib. 1 o. epist. 7 1 ., et Galenum De nat. hum. lib.2.
torn. 5., et in comment, lib. 1. pag. 1 6.
4. Quoniam vero in euoluendis codicibus mss., aliisue libris
perlegendis plura nomina eorum obiter annotaui, qui codices olim
aut descripserunt, aut contulerunt, aut emendarunt, illud mihi ve-
niebat in mentem, vtile fortasse esse futurum, si ex indicibus codicum
mss., qui multi iam typis commissi sunt, aliisque monumen-
tis Catalogus eonficeretur Excriptorum , Collatorum , et Correcto-
rum . Certa aetas multorum codicum , quae nunc ignoratur , colli-
gi posset: turn inspecta librariorum , aut correctorum conditione,
aut doctrina, quae ex historiis aliunde constaret, maius codicibus
pretium accederet. Nonnulla praemitti possent ex Christiani Schoett-
genii historia librariorum , et bibliopolarum veteris, et medii aeui,
ex idoneis monumentis collecta torn. 3. Thesaur- antiquit. Ioannis
Poleni, et ex dissertatione Ioannis Andreae Eschenbachii de scribis
veterum romanorum eod. tom. 3. Siquid prodesse possint nomina
librariorum, et correctorum, quae ego,vt dixi, perfunctorie, et aliud
agens partim in his Prolegomenis expressi, partim in schedas re-
tuli,ea in medium proferam .
5. Apud Pezium in Thesauro Anecdotorum praefat. 1. tom. 1.
commemorantur Liutoldus seculo xii. elegans excriptor , lacobus
de Vratislauia seculo xv,, Ioannes de Spiz , Ioannes Feybechk , We-
rinherus seculo xh. , Bernardus, Baldo, Sigipoldus , B. Ellingerus,
Pabon, Froumundus, Ludeuicus, Conradus, Reginbaldus Mohnerus,
Ysingrimus, Helphricus, Nidkerus. Ibid. torn. 3. part. 3. col. 515.
in Chronico Tergeseensi cap. 7. laudatur monachus Werinherus,
al. Vecz.il seculo xi. artificiosus anaglypha in scripturis, et in pictu-
r is , et in ornamentis librorum de auro, et argento subtilis. Quod
arguit, de recenti codicis aetate non esse statim iudicandum , quia
in eo eiusmodi ex aurb, et argento ornamenta apparent, vt non-
nulli faciunt . Extant Schwarzii disputationes tres De ornamentis
librorum . Apud eundem Pezium in praef. ad tom. 1. num. 29. no-
minatur quoque Werinherus, sed in codice , vt ait, sec.xn., et hac
subscriptione : Hum librum Werinherus diaconus , et monachus pa-
tramt. Codex opera Gregorii Turonensis exhibet. Tom.3 .col. 609.
ex Notitiis antiquis monasterii Benedictoburam celebrantur exert-
-tores librorum capellani Kisylae reginae, deinde montahs, Engjltm-
Ü 8 ChadolduSjTracholftis Frisingensis ecclestae episcopus, Rud-
nert us et Racholfus . Commemoratur codex quadraginta homilia-
rnm s'Gre^orii : in quo haec erat subscriptio post hoimliam vige-
shnam': Ora pro scriptore,si habeas deum protectorem, Hengilhart
In fine operis: Expliciunt omeliae bead Gregorii Fapae . Chaldold
presbyter scripsit istas amelias, qui cum reginaKysila -uemt ad mo-
nasterium S. Michaelis archangeli ad Quohchalun . Ad seculum vin.
hi excriptores pertinent.
6 Profertur deinde epitaphium Gothelmi, siue Gotaelmt abba- aUi exenpto-
tis Benedictoburani seculo xx., qui libros patrauit plurimos, multos
scripsit , multos comparand , Moralia lob patrauit per monachum
suum Adolpertum scribi. In catalogo etiam eiusdem monasterii Benedictoburani
seculi xni. indicabatur Augustinus J)e ciuitate Dm,
excriptore Burchardo monacho seculo xu. In notis Pezius indicat Historiam
Longobardorum Pauli Diaconi I excriptore Ludeutco i et
Chuonradi Sermones Dominicales , descriptore Wilkelmo seculo xv.
7 In eodem Thesauro Anecdot. parte 3. tomi 4. laudatur Da-idem argu-
uid monachus , qui, quos legerent, quos meditarentur fratres, scribe- ™ntum •
bat doctorum libros , ex cap. 3. libri 1. Reinen m.onachi De clar.
scriptor. monasterii Leodiensis S. Laurentii. Apud Martenium in
Thesauro nouo Anecdot. tom. 3. col. 507. seq. Gontherus monachus
seculo ix ., scriba peroptimus , très antiphonarios propria manu con-
scripsit, quorum vnum elegantiorem literis aureis illuminatum Bea-
to Bertino contradidit. Descripsit et Computum etc. Viros etiam
praestantes doctrina, et dignitate aliquando ipsos manu sua libros
descripsisse, vt emendatos haberent, constat ex Baluzio ad Capitu-
laria tom. 2. pag. 1160. seqq. Harduinus presbyter, qui obiit an-
no 8 1 1 ., vt ex Chronico Fontanellensi in Spicilegio Dacherii tom.3 .
constat, Plurimos arithmeticae artis disciplina alumnos imbuit, ac
arte scriptoria erudiuit : erat enim in hac arte non mediocriter do-
ctus. Vnde plurima ecclesiae nostrae proprio sudore conscripta reli-
quit volumina, id est,volumen quatuor euangeliorum romana lifera
scripturn etc.
8. Florezius tom. 9. Hisp. sacr. pag. 241. et seqq. agit de loan- ioann«<toco-
ne episcopo Hispalensi, qui ineunte seculo x. scriptuias sacras com- 5