
missals moza-
rabicum mul-
torum opus .
Sed haec opinio antiquorum suffragio minime fulcitur, qui Breuiarii, aut
Missalis, a S- Isidoro compositi, mentionem non fecerunt . Praeterea, qui
in ea sunt opinione, putant, varietatem Missalium , et Breuiariorum , a
Liturgiae discrepantia seiungi non posse; Patresque Toletanos statuentes ,
vt vnus modus in Missarum solemnitatibus, vnus in Matutinis , Vesperti-
nisque Officiis teneatur, consequenter Missalium, lectionariorum , oratio-
nalium, antiphonariorum , aliorumque librorum litnrgicorum varietatem
ornnem sustulisse • At plane constat, concordiam liturgicam vna cum
varietate libronim liturgicorum consistere posse (1) ; idque Patribus Con-
cilii quarti Toletani experientia notum erat • Hispani enim , quamuis vna ,
eademqne liturgia omnes vterentur, tarnen iisdem Jibris liturgicis vbique
non vtebantur. Imo singulae Prouinciae videntur suos habuisse proprios
lectionarios, et missales libros (2). Hane autem, qualemcumque librorum
liturgicorum discrepantiam concilium Toletanum quartum non abstulit,
sed singulis Prouinciis suas in hac re consuetudines retinere intactas
permisit • Et hinc aliud argumentum desumitur ad probandum , neque
S-Leandrum, neque S-Isidorum auctores esse missalis Mozarabici • FIoc
enim missale non erat commune toti Hispaniae, neque proprium Pro-
uinciae^Baeticae, sed Toletanae, hoc est, Carthaginensis Prouinciae pe-
culiare • Nuila autem erat ratio , cur Metropolitanus Baeticae curam as-
sumeret conscribendi missale , vsibus Prouinciae Toletanae singulariter de-
stinatum . Demum Elipandus , cum missale hoc citaret, eius Auctores non
Leandrum , non Isidorum nominauit, sed praedecessores suos episcopos
Toletanos, Eugenium, Hildefonsum et Iulianum (3) . lisque potius , quam
S. Isidoro tribuenda est Breuiarii, et Missalis Mozarabici compositio-
12- Attamen si nomine auctoris huius missalis is intelligatur , qui
missas, quae in eo continentur , coiiscripserat, nec S. Isidorus, neque
S. Hildefonsus, neque S* lulianus, neque vnus aliquis eius Auctor dicen-
dus est • Quicumque enim Missale Mozarabicum paulo attentius euolue-
rit, inueniet , illud neque vnius Scriptoris, neque vnius aeui opus esse •
Nam praeter styli varietatem , quae in eadem missa nonnunquam depre-
henditur, plures sunt missae , quae ante aetatem S. Isidori compositae
d itu r d emandait» , v s u s o b t in u it , v t
B r eu ia r ium , e t M is s a le M o z a r a b um illi
tribuantur. At huiusmodi canon nullus
vnquam a Concilio quarto Toletano
conditus fuit'.
(1) De hac re n.88. quaedam dicta
sunt.
(2) Hue spectat can. 2 0 ., vel, vt
alii habent, cap. 2. Concilii primi Brac-
carensis , relatus in codicem cano-
num Ecclesiae Gotho - Hispanae lib. 4.
tit. 15. d e non le g e n d is d iu e r s is le c t io -
n ib u s p e r so lem n ium d ie r um M is s a s , e t
V ig i l ia s . Vnde consequitur , diebus non
Solemnibus-, permissum fuisse diuersas
lectiones legere , atque adeo non modo
in diuersis,sed in eadem Prouincia quando-
que extitisse Lectionaria diuersa . Et si-
quidem fas erat habere diuersa Lectionaria
, cur non etiam Missalia, et An-
tiphonaria, etc.
(3) Elipandus, in epistola ad Albi-
num , T e s t im o n ia S a n c to rum P a t r um V e -
n e r a b i lium , T o le to d is s e r itien t ium , in M is sa
r um o ra cu lis e d ita s i c d i c u n t , et Concilium
Francofurdense , verba Elipandi
ex libello eius refert, I t em p r a e d e c e s s o r
e s n o s tr i E u g e n ia s , H ild e fo n su s , l u l ia n
u s T o le ta n a e S e d is A n t i s t i t e s , in s u is
d o gm a tib u s d i x e r u n t , e t c .
fuerunt • Plures etiam sunt, quae post mortem S- Doctoris conscriptae
sunt . Harum vero omnium missarum eundem hominem auctorem esse
nemo dixerit • Sed si nomine auctoris missalis Mozarabici is intelligatur,
qui missale Toletanum emendauerit, aut qui vna , aut altera missa
a se composita1 auxerit, plures huiusmodi auctores inter episcopos Toletanos
inueniuntur • Elipandus Eugenium, Hildefonsum, et Iulianum nominauit,
et lulianus, opera S- Hildefonsi enumerans (1 ) , eorum partem ter-
tiam missarum , hymnorumque , atque sermonum esse ait. Nemo tarnen , vt
mihi quidem videtur , auctor missalis, et breuiarii Mozarabici, meliore
iure, quam S. lulianus nominatur, de quo Felix, et ipse episcopus Tole-
tanus, praedecessoris sui opera recensens, scripsit (2) . Item librum missarum
, de toto circula anni , in quatuor partes diuisum, in quibus aliquas
vetustatis incuria vitiates, et semiplenas emendauit, atque compleuit, item
librum orationum de festiuitatibus anni, quas Toletana Ecclesia per to-
tum circulum anni est soli ta celebrate, partim stylo sui in genii deprom-
ptum , partim correctum , in vnum congessit, atque ecclesiae Dei vsibus
ob amorem reliquit Sanctae Religionis . .
13. Quibus apparet, S. Iulianum libros liturgicos Ecclesiae suae di-S.Iullanus To-
ligenter recognouisse, atque emendasse • Duo enim opera commémorât letanus litur-
Felix , quorum primum erat liber missarum , siue missale , quod in partes giecs libros e-
quatuor diuisit , et in quibusdam missis Amanuensium incuria vitiatum mendauit -
èmendauit , et in aliis missis , quae semiplenae erant , compleuit ,
eas orationes addendo , quae defecerant • Intégras tarnen missas nouas
Iulianum adiecisse, Felix minime tradidit. Aliud vero eius opus liber erat
orationum, de festiuitatibus anni, siue sanctorale breuiarii Toletani, quem
librum non modo emendauit,sed etiam auxit, adiectis orationibus quo-
rumdam Sanctorum, quae deerant (g) . Missale hoc Sancti Iuliani idem
fuisse, atque illud, quod missßle mozarabum postea dictum est, asserere
non audeb . Nam missale mozarabum est perfecte mixtum , siue plena-
rium , qualis, vt puto , non fuit liber missarum S-Iuliani (4) : et praeterea
missas habet nonnullas, post excidium regni Gothorum compositas .
Attamen puto, Mozarabes antiquiores libro missarum S. Iuliani vsos es-
(1) Ad finem operis S. Hildefonsi
de Viris illustribuSj inter opera S.Isidori
editi .
(2) Ibid.
(3) De hoc Volumine , an adhuc
sqpersit in Bibliotheca Ecclesiae Toletanae,
consule Nicolaum Antonium Bib.
vet. Hisp. 1. 5. c. 7. n. 415. pag. 309.
(4) Missalia mixta, siue plenaria, ante
seculum octauum , in vsu fuisse probat
sacramentarium Bobiense , quod eius
generis es t. Eiusmodi Missalia Sacerdo-
tibus priuatim , sine Ministrorum con-
cursu, sacra facientibus, non modo com-
moda , atque vtilia, sed ferme necessaria
erant. Quare , cum apud Gotho-
Hispanos, sacra priuatim facere solitum
fuerit, credibile est Missalia mixta apud
eos in Vsu fuisse . Tarnen non puto,
librum Missarum , a S. Iuliano emenda-
tum, mixtum fuisse, tum quia Felix
hanc qualitatem non praetermisisset ,
turn etiam quia S. lulianus librum Missarum
ad vsum Ecclesiae Toletanae
emendauerat. In splendidioribus veroEc-
clesiis, in quibus erat sacrorum librorum
, et Ministrorum copia, inhonestum
habebatur , et sordidum Missale mixtum
altari admouisse, dum Missa solemniter
canebatur.