
20
prae-
I S I D O R I A N A
ea editione duos, quos alii distinguunt, libros sub vno titulo com-
plectuntur : et Norma viuendi ex ipso Synonymorum opere excer-
pta est, non ita disposita,vt distinctus eiusdem operis liber censeri
possit. Putabat Bignaeus, se primum hoe opusculum edere : sed longe
ante prodierat »
3. In volumine vaticano Editorum 6963. in 4. plura sunt
opuscula simul compacta, et quae eodem circiter tempore impressa
typis videntur. Primum est Francisci Mataratii Perusim De components
versibus hexametro, et pentametro opusculum : Venetns 1468.
Deinde Iacobi Publiai De arte oratoria . Item ars memoriae cum f l euris
. Sequitur traditio morum , venustatem complectens : Moribus ,
et vita quisquis vult esse facetus, - Intente v ’ideatque legat prae-
sentia laetus. Subiicitur interpretatio germanica. Hoe exordium, nisi
fallor, alicubi appositum poemati leonino , quod Faceto tribuitur,
ansam praestitit fingendi poetam Facetum nuncupatum : quia scilicet
a nonnullis poema ipsum Facetus dicitur ab vltimo verbo pn-
mi versus : Succedit Tractatulus Synonymorum Isidon de vitae prae-
sentis regimine non tam iucundus, quam vtilis . Capitulum I. De norma
viuendi. Age , f i l i , vt oportet etc. Desinit, ne bonum, quod ac-
cepisti, despieias . Sunt capita 1 6. totidem, atque in editione Bignaea-
na : sed in hac aliter sunt diuisa , et desunt tituli * Caput xi. in ve-
teri editione est de doctrinatione. Haec antiqua editio iisdem character^
us, et simili charta est, atque alia, quae in eodem volumine
sequuntur, scilicet Historia de spiritu quodam comurato per Prio-
rem Fratrum Praedicatorum, ( anno 1423. in ciuitate Allecti ) et Lucius
Floras, quern in fine impressisse dicitur Conradus Gallicus in
oppido Liptzensi 1487. Eodem volumine compacta est curiosa.£/>t-
stola de miseria curatorum , sim, plebanorum . Incipit : Secutum est
semper etc. amantissime Dames etc. Recensentur diaboli, qui pa-
rochos vexare soient : Primus diabolus inter omnes est ipse collator etc.
‘fertius diabolus est Coca tua domina etc. , quae nisi ab omnibus esset
despecta meretrix,nullatenus domus tuaefuis set facta dispensatnx etc.
obser- 4. Breulius ex Bignaeana editione sumpsit opusculum De norma
viuendi, cui hoc breue monitum praemisit: Isidorus de norma
viuendi. Haec norma viuendi ex lsidori Synonymis , H hbro de con-
temptu mundi hinc inde maiore ex parte excerpta, potius quemdam
(onsarcinatorem habet auctorem, quam Isidorum. Neque emm credt-
C A P V T L X X X I I . 2 x
bile est, tantum virum crambem bis coctam nobis opponere vnquam
statuisse. Vbi fortasse legendum erit apponere. Sed , vt dixi, non
ita efficax est haec ratio,vt quibusdam fortasse videtur.Etsi enim
verum est, normam viuendi excerptam esse ex Synonymis, vt con-
sentiunt Cellierius, Bellarminus, Dupinius, Caueus, Placcius, et alii,
tâmen dubitari adhuc potest, an ab ipso Isidoro excerpta fuerit.
Earn extare in bibliotheca Escurialensi lit. m. plut. 3. n. 3. testatur
Bayerius. Omissa nihilominus fuit in vtraque Matritensi .editione.
Diuersum quoddam exemplar ego edam ex codice Borgiano , de
quo cap. 107. num. 3 n
5. Plura eodem, aut simili titulo sunt opuscula, quae aliis au-Formulae ho-
Ctoribus ascribuntur. In codice vaticano Palatino 327. est S. Ber-nestae VItae '
nardi formula honestae vitae : Pet is a me ,frater . Ibidem alia ano-
nyma : Dilectionem tuam ; quae rursus recurrit in codice Palatino
399. In codice vero Palatino 386. extat S. Augustini tractatus
breuis De honestate vitae religiosae, Pet'is a me , frater. In codice
Regio-vaticano 444. S. Bernardi formula honeste viuendi : Siquis.
In codice vaticano Ottoboniano 5 6. Sermo S. Bernardi, De moribus
, et honestate vitae. Petisti a me. In codice Chisiano Sententia-
rum lsidori est etiam Bernardi formula honestae vitae : sed notatum
est, auctorem esse Bernardum Siluestrum, cuius pariter est episto-
la de re fainiliari bene administranda inter opera S. Bernardi. Ber-
nardus cognomento Siluester idem est, ac Bernardus Carnotensis
seculi xn. scriptor,cui Fabricius tribuit quidem epistolam ad Rai-
rnundum Castri Ambrosii de modo rei familiaris vtilius gubernan-
dae, non vero formulam honestae vitae. Nonnulli etiam hoc titulo
donant excerptum ex epistola S. Hieronymi ad Nepotianum.
6. Alia est formula honestae vitae, quae Senecae tribuitur in al!a Si Martin;
codice vaticano 9 9 3 . , et in alio pariter vaticano 1 7 8 3 . Sed re veraSracarensis.
est S. Martini Dumiensis, siue Bracarensis, cui ascribitur in codice
vaticano pergam. 6 34 . Martini episcopi de quatuor virtutibus cardi-
nalibus liber vnus, qui formula vitae honestae inscribitur, deque ea-
rum excessibus, id est -, vitiis , cuius prologus ad Mironem regem :
Gloriosissimo etc. Non ignora etc. Consonat codex vaticanus char-
taceus 5 3 7 0 . , et Ottobonianus 1 3 5 4 . , in quibus etiam est prolo-
, gus ad Mironem regem . Edita fuit post alios a Florezio tom. 1 5 .
Hisp. sacr. Non dissimilis est inscriptio. De institutione bonae, siue,