
h !, quia hae ïgnorantiae tenebrae abolebuntur quandoque, et adhuc
reddetur Hispaniae notifia artis grammaticae, et tunc omnibus ap-
parebit, quantis erroribus subiaces ipse , qui hodie a brutis homini-
bus putaris literas nosse . In prima editione Hisp. sacr. recte edi-
tum est abolebuntur, quod in altera male mutatum in adolebuntur.
De antiphona respondet Samson lib. 2. cap. 12. Dicito mihi , 0
amice, qui -un a mecum dicis hodie Christum dei , et hominis filium
in -utero Virginis incarnatum, ac per hoc etiam ibi ad -unionem personae
fuisse inclusum , cur non id canis, quod te credere dicis 1 Et
ad instar illorum exemplarium, -ubi intra cubiculum regni , -uel -uteri
habet, ceteros corrigis ? Probe in prima editione Hisp. sacr. id
canis : mendosissime postea factum id carnis. Variabant ergo exempla-
ria Cordubensia missalis gothici in ea antiphona. Addit Samson »
se iam olim in exemplari, quo intra cubiculum cordis scriptum erat,
malam antiphonam esse annotasse : Nam quum ante aliquos annos,
audita ego hac antiphona quemdam presbyterum, qui sciolus -uide-
batur, interrogassem etc. -uicto rationabiliter eo hanc antiphonam
signans, superscripsi ei , MALA • Et reuera iuxta hunc sensum -ual-
de est mala.
40. ApertiusSamsoncap.15.de discrepantia codicum , et de
antiphonae sensu : Vnde iustum est, -ut amici mei non mihi, sed
illis codicibus consentant,-ubi scriptum est, intra cubiculum regni,
aut certe illis , -ubi habetur, intra cubiculum vteri . . . quod -utique
in eorum exemplaribus non ego conscripsi, sed auctor forte, aut corrector
ipsius antiphonae . Quod si auctor sic edidit, -ut aut cubiculum
regni , aut -uteri, quod -utrumque rem -unam désignât, poneret, no -
tarius est culpandus,a quo constat inuitiata fuisse . Sin forte ab an-
tiquis édita, qui sub arriano errore positi pridem occupabant Hispa-
niam, asserentes ,diuinitatem filii dei creatam ,ac proinde localem,
et circumscriptam, et iccirco non inconclusibilem aestimantes , digéré
earn in corde Virginis matris fuisse inclus am : post quam -uero ,
deo tribuente , pax est largita ecclesiae etc. sanctificata canitur ibi^,
dum dicit : Potest maiestas includi intra cubiculum -uteri ,-uel regni.
Ab aliis -uero paruipendentibus, -ut fuerat ab Arrianis édita, sine
•ulla correctione hactenus -utitur -uitiata . . . . Quod si ( quod non pu-
to ) latinus sermo aut INCLVDI esse, aut -uterum COR permiserit
appellare,poterit ipsa antiphona irreprehensibilis forsitan credi.
Ai. Ex hac respondendi ratione colligo, exemplaria liturgiae
1 othicae sub Maurorum iugo correctionibus quorumdam fuisse
obnoxia , qui tarnen fortasse veram , et genuinam lectionem corrum-
pebant: persuasum tune nonnullis hispanis fuisse , quasdam partes
officii gothici tempore arianae haeresis fuisse compositas , ac fortasse
ab arianis,quae tarnen a catholicis doctoribus retentae fuerunt,
vel correctae, vel sine vlla correctione, quia sensu catholico accipi
poterant. Antiphona vero , quam Samson tantopere reprehende-
bat, restat adhuc in breuiario Isidoriano , siue Mozarabico in festo
Annunciationis Sanctae Mariae Virginis die 18. decembris in exe-
unte vespera pag. c c c l v . recentis editionis: 0 quam magnum mi-
raculum inauditum ! Virtus de caelo prospexit, obumbrauit -uterum
Virginis . Potens est maiestas includi infra cubiculum cordis ianuis
clausis. Vbi infra pro intra vel mendum est typographicum, vel
correctio alieuius librarii,qui intra cubiculum cordis reiieiendum
cum Samsone crederet.
42. Minime tarnen probo Samsonis coniecturam, qui ab aria-
nis haereticis antiphonam compositam suspicabatur. Duo in ea
Samson reprehendebat, quod Virginem in corde concepisse ex ea
colligi possit, alterum , quod deus , qui incircumscriptus est,, dicatur
inclusus . Primus error, quod Virgo corde, non vtero conceperit,
communis arianis, et non arianis, esse potest. Alter, quod filius dei
creatus, ac proinde localis, et circumscriptus crederetur , proprius
quidem arianorum e s t. Quo ergo pacto Samson sanctificatam dicit
antiphonam in codicibus,in quibus canitur, Potest maiestas includi
intra cubiculum v te ri, vel regni“1. Nam adhuc ita permanet ver-
bum includi, quod vnum arianam haeresim posset redolere. Nam
si maiestas includi potest, nihil ad rem differt,siue includatur intra
cubiculum cordis, siue vteri,siue regni: pro quo vltimo verbo
fortasse Samson scripserit ventris , vel renum , vel in singulari ca-
su renis : nam de his verbis -uteri, regni praemiserat: quod -utrumque
pro -uulua facile potest intelligi . At cubiculum regni non facile
ad hanc significationem trahi potest.
43,. Quum ergo, etiam fatente Samsone, consentiant codices
in verbo includi, ex hac parte antiphona catholica censenda est,
neque arianis imputanda . Deus quidem incircumscriptus , immen-
s usque est, neque loco claudi potest, sed propter communicatio-
P 2.
eadem antiphona
adhui?
restat.
defenditur ab
arianismi su-
spicione ♦
Deus quo sensu
inclusus in
vtero Virginis?