
lib. I. de Go-
this » Sueuis
VVandalis 5
lib. 2. Quae-
stionum 5
lib.20.Etymo-
logiariim 5
et alios libros:
quibus omni
hominum statui
prodest;
et haeresim
profligate
vnum : Quaestionum libros duos ;quos qui legerit > veterum tractatuum su-
pellectilem racognoscit. ( Bibliothecam compilauit (a) quartam Psalterii
translationem edidit : super libros Moysi, et Psalterium , et quatuor euan-
gelia expositionem non minimo iiisudauit studio : in canonico quoque et
ciuili iure permaxima composuit instrumenta ) . Etymologiarum .etiara
codicem nimiae magnitudinis, distinctum ab eo titulis non libris, qnem
quia rogatu meo fecit, quamuis imperfectum reliquerit, tamen in viginti
libros diuisi ; qtiod opus omnimodae Philosophiae conueniens quisquis
crebra visitatione perlegerit, non ignotus diuinarum bumanarumque re-
rum merito erit. Ibi recluditur diuersarum artium elegantia , et quae-
cumque fere sciri debent, restricte colliguntur . Sunt et alii. sancti viri
multi libri et in Ecclesia Dei multo cum órnamento inscripti , quibus
earn liquide praemuniuit; quern Deus , post tot defectus Hispaniae , nouis-
simis temporibus suscitauit ; credo (b) ad restaurandam antiquorum sa-
pientiam, quae prae nimia antiquitate fere in humanis mentibus defece-
rat ; ne diutius ignorantia aut rusticitate veterasceret populus Christia-
nus . Temporum igitur series , et seculi aetates nescienti populo aperuit,
sacrorum iura ostendit, Sacerdotibus ecclesiastics officia et gradus cun-
ctorum ordinum exposuit, Regibus et Principibus leges instituit, iudici-
bus auaritiam interdixit, ciuibus et cunctis domesticis fidei populis disciplinant
Christianae religionis insinuauit , spurcitiam Arianae haeresis a
tota Hispania gladiis verbi Dei persequendo eliminauit , malignam Ace-
phalitarum haeresim confudit , ac destruxit : Gregorio namque praefatae
haeresis antistite superato , et Sanctorum testimoniis, Scripturarumque au-
ctoritate conuicto , docuit duas in Christo esse naturas , diuinam scilicet
et humanam . Ad vltimum vero sedium, locorum, regionum , omnium diuinarum
, humanarumque rerum nomina, genera, officia , causas, et quae-
que obscura atque ab humanis mentibus fere iam remota, scribendo pate-
fecit « Tanta debriatione scientiarum claruit praeditus, vt non solum no-
stris temporibus, verum etiam a tempore Apostolorum vel ante , primo
homine et Salomone exceptis,in scientiarum varietate , vt credimus,ne-
(») Aliquot sequential» non memitie-
tunt libri editi . BOLLAND.
(b) In editis. Ad restauranda antiquorum
monumenta . . . quasi quamdam oppositie
destinant, id est fulcrum seu co-
himnam vti ea voce vtuntur SS. Augustinus
, Fulgentius, Beda cum Arnobio :
quae porro sequuntur, breuius et neruo-
sius sic habentur in editis : Oui non im-
merito istud Philosophicum a nobis apta-
tur » Nos, inquit, in nostra vrbe peré»
grinantes errantesque tamquam hospites ,
tui libri domum reduxerunt . Tu aeta-
tem patriae, tu descriptiones temporum^
tu sacrorum iura, tu sacerdotum , tu
domesticam publicamque disciplinam ; tu
sedium regionum , locorum ; tu omnium
diuinarum humanarumque rerum gene*
ra , officia, causas aperuisti . Quo vero
Sumine eloquentiae et quot iaculis diuinarum
Scripturarum seu Patrum te-
stimoniis Acephalitarum haeresim con-
foderit, Synodalia gesta coram eo Hispa-
li acta declarant, in quibus contra Gre-
gorium , praefatae haeresis Antistitem ,
earn asseruit veritatem . Obiit temporibus
Heraclii Imperatoris et Christianissi-
mi Ghintilani Regis, sana doctrina prae*
stantior cunctis, et copiosior operibus
caritatis. BOLLAND.
mo extitit illi primus. Floruit temporibus (a) Recaredi, Liubani, Witte-
richi, Gundemari, Sisebuti, Suintillani, et Sisinandi Regum, quos ipse ab
insania Ariana eruit, et in fide Catholica confirmauit.
44. Fuit praeterea spiritu prophetiae clarus, in eleemosynis largus , Virtus et do-
hospitalitate praecipuus, corde seuerus , in sententia verax, in iudicio ctrinaeiuslau-
iustus , in praedicatione assiduus , in exhortatione laetus, in lucrandis datur.
Deo animabus studiosus , in expositione Scripturarum cautus , in consi-
lio prouidus,in habitu humilis, in mensa sobrius, in oratione deuotus,
honestate praeclarus , semper pro ecclesia ac veritatis defensione mori
pronus, el omni bonitate conspicuus. Praeterea pater extit Clericorum ,
doctor et sustentator monachorum , ac monialium , consolator moeren-
tium , tutamen pupillorum ac viduarum, Ieuamen oppressorum, defensor
ciuium , attritor superborum, persecutor et malleus haereticorum ; et quid
plura! speculum bonorum omnium factus est mundo, et ideo iam sine
fine regnat cum Christo. Quo vero flumine eloquentiae, et quibus iaculis
diuinarum Scripturarum seu Patrum testimoniis omnium nefarias
haereses destruxerit et eneruauerit, synodalia gesta coram eo Hispali ,
vel Toleti acta declarant : in quibus et Romano Pontifici a fidelibus ,
loco beati Petri Apostoli substituto, debere obediri; et vni Deo in Tri-
nitate Personarum seruiri, clarissimis Scripturarum testimoniis approba-
uit. Obiit temporibus Heraclii Imperatoris et Christianissimi Suintillani
Hispaniae Regis,illius videlicet Heraclii, qui crucem Dominicam, quam
impius Rex Cosdrpe asportauerat, loco suo Hierosolymis restituit atque
exaltauit. Dormiuit autem B. Isidores cum Patribus suis aera dclx. , Sana Tempus mor-
doctrina sanoque consilio praestantior cunctis, et copiosus operibus ca- tis,
ritatis, ac diuersis refulgens miraculorum signis; in quo quaedam sibi an-
tiquitas vindicauit, into nostrum tempus antiquitatis in eo scientiam et
miracula imaginauit: cui quasi quadam apposita laude non immerito il-
lud philosophicum a nobis aptatur ; Nos, in quit, in nostra vrbe extraneo-
rum more tamquam hospites, tui libri quasi domum reduxerunt , vt possi-
tnus aliquando , qui et vbi essemus, agnoscere . Tenuit Episcopatum quadra- et mortui cla-
ginta annis , et sepultus est in senectute bona, Angelorum sociatus cho- ritas,
ris. Afficitur taedio et moeroris inundatione ciuitas Hispalensis , dum tan-
to Patre orbata in sortem voracissimi deducitur praedonis. Interea, fra-
tres carissimi, dignum est, vt hunc sanctissimum Confessorem Isidorura
omnis laudibus attollat Ecclesia, sed maxime Hispaniarum, quae prae ceteris
specialius eius saluberrima refulsit doctrina. Nam sicut Gregorius Doctor
Romae successit Petro, ita B. Isidores in Hispaniarum partibus doctrina
Iacobo successit Apostolo • Semina namque vitae aeternae , quae
(a) Regnarunt hi septem ab anno yjtf.
usque ad annum 636. BOLLAND.
44. Multa hue deducta sunt ex con-
tinuatione Chronici Isidoriani Gotho—
rum, quae S. Ildefonso ascribitur , vt
patet ex Isidprianie cap. 12. Repetitur
etiam hoc rium., vti supra num. 37.,
pro obitus anno era nerx. pro DCtxxiv.
Quae de S. Gregorio , et S. Iacobo apostolo
adduntur, etiam in prologo vitae
commemorantur . EDITOR.
Q»qq 2