
Ballerïmîs
qiiaedam addi-
ta a Zaccaria
doctorum consensum in reiiciendis tamquam apocryphis multis epi-
stolis decretalibus huius collectionis,genuinum foetum Isidori nostri
Hispalensis eam collectionem esse probare voluit,viri eruditi mérite)
mirantur, atque etiam stupent. Eandem causam contra Blon-
dellum defendendam suscepit Bonauentura Maluasia Bononiensis Or-
dinis S. Francisci, edito Romae anno 1635. opusculo in 8. inscri-
pto : Nuncius veritatis Dauid Blondello tnissus. Meliori consilio cl.
Zaccaria in suo Antifebronio tom. 2. Cap. 1. seqq. Isidorianas decre-
talessupposititias quidem esse agnoscit,sed contra Dupinium, Fieu-
ryum,et Febronium demonstrat, ex istiusmodi decretalibus ordinem
disciplinae ecclesiasticae minimeperturbatum fuisse. Vehementer igi-
tur fallitur Fabricius, qui in Bibl. med. verbo Isidorus Mercator,
asserit, catholicos vsurpationes Pontificum, falsis fultas decretalibus,
cogi probare. Vt enim obseruat ibi Mansius , Blancus Minorita,
qui contra Giannonem calamum acuit, Vrsius, et Mamachius Do-
minicani doctissimi, aliunde profecto, quam ex Isidoriana officina,
arma sibi prouiderunt ad iura pontificia propugnanda. Digna de
hoc argumento est, quae legatur, censura italice scripta cl. Marchetti
contra Fleuryi historiam ecclesiasticam . Fabricius plura de hac,
aliisque canonum antiquis collectionibus disserit tom. xi. biblioth.
graecae p. iy.seq. ,e t tom. 2. biblioth. vet. lat. cap. 10. libri 4. n. 4.
3. Aliorum vero omnium industriam longe superarunt Balle-
rinii frarres in tractatu De antiquis collectionibus, et collectoribus
canonum, quem tomo 3. operum S. Leonis praemiserunt. Cl. Zaccaria
tom. 2. suarum dissertationum italicarum de historia ecclesia-
stica dissertationem quartatn inscripsit : Sopra due antiche inédite rac-
colte di canoni : ita exorsus : Parrà strano, ehe dopo il famôso trattato
delle antiche raccolte de’ Canoni dà Ballerini premesso al terzo tomo
delt opéré di S. Leone M . , si possa ancora parlare di tali raccolte
senza ripetere il detto da loro . Nondimeno le due raccolte, delle quält
sono per dire nella presente dissertazione , mostreranno, ehe non
è questa materia da esaurirsi si facilmente. Vero è , ehe sarà questo
vn racimolare dopo una copiosa vendemmia fatta da que valentuo-
mini ; mà non percio inutil sarà ne il pubblicarne vna, ne il metter
Paîtra in più chiaro lume, ehe non è stato fatto finora. Haec Zaccaria
de collectione canonum codicis Mutinensis seculi vn., aut vin.,
quam euulgat, et de collectione canonum Cardinalis Deusdedit
codicis Vaticani 3833., de qua breuius, ueque ita accurate Balle-
rinii egerant.
4. Ea certe, quae Ballerinii de canonum collectionibus hispanis
scripserunt, egregia sunt, neque a nobis praetermitti debent, prae-
sertim qUum homines et doctissimi, et ab studio partium maxime
alieni, causae nostrae magnopere faueant. Sed quum nonnulla etiam
mihi occurrerint, quibus eorum sententiae illustrari possint, codices
etiam veteres euoluerim, quibus quaedain,ab eis allata monumen-
ta , correctiora exhiberi valent, dabo operam, quantum in më est,
vt nonnullum a meis obseruationibus lumen eorum laboribus accedat.
5. Ac primum animaduertendum est , etiam post Ballerinios
eruditum opus de collectione canonum Isidori Mercatoris in pu-
blicam lucem venisse, auctore Carolo Blasco, qui tarnen vetera exem-
plaria collectionis huiusmodi non videtur prae manibus habuisse,
ac studii Balleriniorum in hoc genere vix ih Addendis meminit.
Hoc Blasco peculiare est, quod ex supposita collectione Isidori Mercatoris
occasionem fingendi fabulam de Ioanna Papissa natam fuisse
opinatur. Scilicet existimat,aliquem fraudis conscium aenigma ali-
quod adornasse, quasi Papa aliquis,vel potius Papissa spurium foetum
edidisset. Et quum nomen Papissae Ioannae dicatur fuisse Ioan-
nes Anglus, coniicit, auctorem collectionis supposititiae canonum
Isidori Mercatoris fuisse quemdam Ioannem natione Anglum, qui
Alcuini aequalis fuerit, et Moguntiae fraudem texüerit. Quidnam
aliud in toto suo opéré Blascus egerit, ex titulo ipso, et elencho
capitum,quem subiicio, saris intelligitur.
6‘ De Collectione Canonum Isidori Mercatoris Commentarins • In quo
de collectionis origine, et fortuna disseritur, deque persona , ac praeci-
puo collectons proposito inquiritur : fraudes item Impostoris deteguntur,
ex eoque ortam occasionem fingendae fabulae de Ioanna Papissa solidis
indiciis suadetur, vnde verum eiusdem Impostoris nomen etiam patescit.
Adnectitur in calce open's appendix de Pseudo-Cyriaco Papa comité S. Vr-
sulae etc. itemque Diatriba de capitulis Hadriano I. Papae tributis .
7. CAP. I. Synopsis collectionum, quae Mercatorem praecesserunt.
CAP. II- Aspectus collectionis Mercatoris-
CAP- III. Mercatoris collectio quomodo emerserit, eiusque progressus .
CAP- IV. Romani Pontifices sine fraude, atque adeo sine culpa, et quidem
moderate Mercatoris monumentis vsi.
CAP« V. De detectione falsitatis Mercatoris monumentorum •
CAP. VI. Cuias fuerit Isidorus Mercator , et quo tempore, locoque
floruerit ?
CAP. VII. De Mercatoris scopo .
Balleriniorum
laus.
Carol! Blasci
opus.
titulus,
elenchus ea-
pitum .