
stri synodalia gesta compendio exhibet, nihil dubii est . Quaedam enim
particulae excerptorum Pseudoisidori cum Pontificalis abbreuiatione ma-
gis , quam cum ipsis gestis conueniunt.
Epistola supposititia Athanasii et ceterorum Aegyptiorum ad Marcum
Papam , qua petunt exemplum canonum Nicaenorum ; et rescriptum Mar-
ci ad eosdem item supposititium . Vide tom. 2. Cone. col. 488. et 490.
Fides in sacro Romano tractata Coneilio a beatissimo Iulio Papa et re-
liquis verae fidei Episcopis . In nomine Domini Dei et Saluatoris etc. Ibi
col. 549. Haec quoque est pseudoisidoriana impostura.
Eiusdem Iulii Papae epistola ad Orientales pro S. Athanasio • Decuerat
vos , fratres , alios ecclesiasticis instruere disciplinis etc. Ibi col. 497. Est
apocrypha.
Responsio Orientalium pariter apocrypha . Licet circa omnes etc• Ibi
col. $02.
Rescriptum Iulii ad eosdem Orientales. Decuerat vos aduersus Sanctam
Romanarn et Apostolicam Ecclesiam etc. Ibi col. Jo6. Apocryphum.
Athanasii et Aegyptiorum Synodica ad Liberium Papam apocrypha • Ve-
strae beatissimae paternitatis ittra etc. Eodem tom. 2. Concil. col. 817«
Liberii rescriptum ad eosdem item supposititium . Olim et ab initio etc.
Ibi col. 819.
Athanasii et Aegyptiorum ad Felicem Papam epistola apocrypha. Vestro
sancto suggerimtts Apostolatui etc. Ibi col- 99 J. _
Felicis responsio . Sacrum vestram Synodicam etc• Ibi col* 999* Alia eiusdem
ad eosdem . Gratia vobis etc• col. iooj. Vtraque supposititia.
Liberii epistola ad vniuersos Episcopos . Nihil est quod stare etc• Ibi
col. 81 J. Apocrypha .
Damasus Paullino . Per filium meum Vitalem etc. Ibi col. 1014- Haec
sincera Damasi epistola sumta est ex collectione Hispanica.
Postea Pseudoisidorus alteram genuinam eiusdem Damasi epistolam ad
eumdem Paullinum ex Hispanica collectione sumtam , quae Confessio fidei
ad eumdem Paullinum alias inscribitur , in tres partes dissecuit, iisdem-
que tres apocryphas epistolas interseruit, tabula sex capitulorum praemis-
sa, cui eae partes tres genuinae epistolae, ac tres epistolae supposititiae
post tabulam subiectae respondent hoc modo. .
I. Eiusdem Damasi ad Paullinum. Post Nicaenum Concilium aliud tn
•vrbe Romana postea congregatum est etc. vti tom. 2. Concil. col. 1061. vs-
que ad ilia, si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu Sancto au-
tem non recte habuerit , haereticus err. Est prima pars laudatae epistolae,
seu confessionis fidei ad Paullinum , nisi quod omittitur hoc loco decre-
tum aduersus eos, qui de Ecclesiis suis ad alias migrant: quod infra subii-
citur tit. 6• .
II. Epistola Stephani ac trium Conciliorum Africae ad Damasum . JMo-
tum vestrae facimus Beatitudini etc. Ibi col. 1018. Est supposititia.
III. Quod omnes haeretici de Filio Dei et Spiritu Sancto male sentien-
tes in perfidia ludaeorum et gentilium inueniuntur . §>uod si quis patia-
tur Deum Patrem, et Deum Filium , et Spiritum Sanctum Deos did etc.
Est postrema pars laudatae genuinae epistolae ad Paullinum .Ibi col. 1063.
B. Sed post vltima verba sine dubio credantus, in cod. Isid. adduntur alia
nonnulla, quae in puris Hispanicae collectionis exemplaribus non Ieguntur.
IV. Epistola Damasi ad Prosperum Numidiae et alios Afros. Licet, fra-
tres carissimi, nobis tint nota etc. Ibi col. 102J. Apocrypha.
V. De Sacerdotibus , qui de Ecclesiis suis ad alias migrant. Eos au-
tem Sacerdotes, qui de Ecclesiis ad Ecclesias etc. Ibi col. 1062. C vsque
ad verba quiescat in Domino. Est decretum memoratae genuinae epistolae
Damasi ad Paullinum, quod antea omissum fuerat.
Epistola synodica Damasi ad Illyrios Episcopos. Credimus sanctam fi-
dem vestram etc. Sumta est ex versione Epiphanii in historia tripartita
lib. J. c. 29. cui Pseudoisidorus addidit chronicam notam spuriam, Dat.xvn.
Kal. Nou. Siricio et Ardabure W . CC. Consttlibus. Vide tom. 2. Concil.
col. ioj 1.
Damasi epistola apocrypha ad Episcopos Italiae . Optaueram dilectissi-
mi etc. Ibi col. 1033.
Siricii epistolae tres, omnes sincerae ex collectione Hispanica , vna ad
Himerium , altera ad diuersos contra Iouinianum , tertia ad Orthodoxos
per diuersas prouincias. Ibi col. 1212. 1218. et 1223.
Anastasii duae supposititiae, prior ad Germaniae et Burgundiae Episcopos,
secunda ad Nerianum nobilissimum virum . Ibi. col* 1428* et 1430.
Innocentii epistolae tres et viginti, omnes sincerae ex Hispanica collectione
excerptae, quae Ieguntur tom. 3' Conciliorum ab epist. i* eiusdem
Pontificis vsque ad 23. col. i3-etseqq.
Carthaginensis Concilii epistola ad Innocentium , et rescriptum Innocentii
■ E)ein epistola Concilii Mileuitani ad eumdem Pontificem cum hu-
ius rescripto . Item epistola familiaris quinque Episcoporum Africae ad
ipsum Innocentium, et huius responsio . Tandem epistola familiaris Innocentii
ad Aurelium. Hae septem epistolae Ieguntur in collectione Galli-
cana hoc tomo impressa, ex qua Pseudoisidorus illas hausit. Vide infra
a col. 128. ad 164.
Zosimi epistolae duae ex collectione Hispanica decerptae, vna ad Esy-
chium, altera ad clerum Rauennensem. Exstant in epistolis Zosimi t. 3.
Concil. ep. i- et 2*
Bonifacii Papae epistola ad Honorium Augustum cum huius responsio-
ne ; et alia eiusdem Pontificis ad Episcopos Galliae • Sunt sincerae', ex
Hispanica collectione sumtae . Exstant eodem tom* 3. Concil. inter Bonifacii
epistolas .
Caelestini epistolae tres item ex Hispanica, vna ad Venerium et alios
Episcopos Gallos , altera ad Episcopos per Viennensem et Narbonensem
prouinciam constitutos , tertia ad Episcopos Apuliae. In Conciliis sunt
epist* 1. 2- et 3. huius Pontificis.
Xysti III- vna apocrypha ad Episcopos Orientales. Est tom. 4. Concil-
epist. 3.
Ex collectione Hispanica postea subduntur eodem plane ordine episto