
et Vrgellensi ,atque in Monasteriis S> Facundi ,S. Zoili , S. Petri Mon-
tensis, Oniae, et aliis fortasse, quae mihi nondum cognita sunt . Quos
omnes codices si quis consuleret, mirabile est quantum lucis Conciliis affer-
retur. Ego quidem in his Conciliorum collationibus vno fere Lucensi codice
vsus sum y turn quod ad festinationem vrgebar , turn quod hie codex
antiquissimus et copiosissimus Domino meo Episcopo est visas . Quamquam et
interdum alios duos adhibui, sed id quidem paucis locis , vt in ipsis casti-
gationibus testor. Quod si ex vno libro quingenta loca insignia in Conciliis
Hispaniensibus emendaui; quid futurum quis putet, si reliquos adhi-
buissem codices , si non modo Hispaniensia Concilia , sed Graeca, rAfrica-
na y et Gallica contulissem! Iam vero si ex hoc codice sex addidi Concilia
nondum impressa , nempe quinque posterior a Toletana, et vnum Emeriten-
se,et fragmenta item in aliis multa; quaenam fieret accessio , si ex codice
S. Aemil'tani addidissem quae in eo sunt , tria Toletana , vnum sub
Gundemaro, alter urn anno duodecimo Recaredi , aliud vero anno primo
Chintillae; et Caesaraugustana item secundum et tertium , Barcinonensia
duOy Oscense y et Egarense, omnia haec Hispaniensia! Mitto enim ilia Hi-
spaniae excidio posteriora, sed antiqua tamen, Compostellanum, Legionea-
seyVallisoletanum y Coiancense , et multa eiusmodi, quae, apud nos habe-
mus . Sed de his omnibus alteri et tempori et volumini reseruatis , nunc
de hoc nostro volumine, quod est in manibus, agamus, in quo haec a nobis
sunt descripta . In primis librum , cui titulus est Excerpta canonum
( hoc enim nornen singulae paginae praeferebant ) ex codice Lucensi tran-
scripsimus : quamquam et is in aliis vetustis Conciliorum codicibus legitur,
Vid. part. 4. vt in Vigilano et Ouetensi. Id opus collectio quae dam estysiue index ca-
cap. 5. nonum omnium y qui in Conciliis vel epistolis Romanorum Pontificum ad
ea vsque tempora continebantur : digestus non quidem ordhte alphabetico ,
sed per locos communes distributis rerum generibus , de cuius auctore nihil
y quod sciam, hactenus constat. Certe antiquior est Burchardo , luone ,
et Gratiano , qui lus canonicum in locos communes digesserunt • Non vero
esse hoc lsidori vel illud argumento est, quod hie Concilia Toletana
ad duodecimum vsque passim citentur ; cum constet Isidorum ante sextum
Toletanum obiisse. At mihi quidem si ex coniecturis loqui fas est, illud
potius Iuliano Archiepiscopo Toletano tribuendum videtur , qui illis tem-
poribus floruit, et quatuor Conciliis Toletanis praefuit magna doctrinae
celebritate. Quod indicant eius tria opera iam hactenus typis mandata ,
nempe Prognostica, contra ludaeos , et Antikimena , praeter alia , quae ab
eius successore Felice enumerantur: qui etiam prodit hunc versibus lusis-
se, vt vel ex eo suspicari liceat, ab eodem conscripta ea carmina , quae
aliquibus libris huius operis praeponuntur . Nam quod ilia inania et
boatu tan turn contexta tint, id vitium rudi.illi aetati condonandum merits
videatur . In eo libro admonendus est lector, quod passim ibi scribitur
a cap- xx. aut xxx. hoc significare , illud nempe Concilium > cuius pars
■ aliqua turn citatur,esse a capitey vel ab initio Conciliorum vigesimum ,
aut trigesimum in ordine eorum, quae in Lucensi codice continebantur :
et eodem modo in Pontificum epistolis, quas ex ordine quoque enumerat •
Id quod ex indice Conciliorum et epistolarum pontificiarum intelliges, quern
mox ipsi operi praeponemus • Sequuntur Concilia Hispaniensia , quae ex
codice Lucensi cum impressis ann't 1567. contulimus • In his breuitatis
caussa aliquibus notis vsi sumtis y vt his L- H A .A e. de quibus ante Concilium
Eliberitanum mox dicemus • Quamquam vero omnia loca , quibus impressa
a manuscripts distabant , obseruauerimus : ea tamen solum , quae
plane et omnino in impressis emendari debere iudicabamus , asterisco in
margine notauimus, vt festinus lector cetera si vellet praeteriret. Nam illud
mirari nemo debet, quod non modo loca melius in mss. habentia de-
scripserimus, sed ea etiam, quae plane in his deprauata esse videbamus •
Quis enim neget, multis locis mendosos quoque esse manuscriptos, et ve-
ram l.ectionem ex multis inter se collatis eruendaml Nos tamen in eo sum--.
mam fidem adhibere maluimus ,et in partem peccare tutiorem : quod vsu
edocti speremus non defuturos, qui vel in deprauata scriptura plerumque
vestigia alicuius verae lectionis peruestigando reperiant • Itaque et in ceteris
Conciliis Toletanis et Emeritensi, quae integra hinc descripsimus, relic
ta in ipso contextu saepe deprauata ( vt er at in ipso codice ) scriptura,
adhibito tantum verae interpunctionis labore ( quae nulla omnino in codice
erat ) coniecturas nostras in margine adscripsimus ; et fortasse multis
locis desperatissimis medicinam fecimus - Reliquum illud est , vt siquid
in nostra sententia exponenda alicubi peccatum sit, id totum correction's ca-
tholicae Romance Ecclesiae ( quod obsequentissimo facimus animo') subdamus.
Eiusdem Perezii adnotatio ante variantes Concilii Eliberitani , vbi agit
de quatuor insignioribus codicibus collectionis Hispanicae •
Inter aliquot egregias adnotationes, quas Perezius in memorato Vati-
cano codice scripsit, iliam praecipue hie subnectimus , qua codicum notas
L. H. A. Ae. se se explicaturum in antecedenti praefatione spopondit.
Cum nota L. codicem Lucensem, H- Hispalensem , A. Alueldensem, et Ae.
S. Aemiliani exemplum indicet, de singulis haec habet •
Quatuor hi codices sunt in membranis manu script's litteris Gotthicis ,
seruanturque in Monasterio D- Laurentii Regii apud Escurialium , quod
nuper exstruxit Philippus II- Rex Hispaniarum Catholicus •
Lucensis est allatus ex Ecclesia Lucensi . Non habet annum, quo scri-
plus sit ; sed certe ante sexcentos, vel septingentes annos • In eo sunt praeter
impressa haec Concilia, quae nondum prodierunt, Emeritense , et quinque
Toletana (1) a decimo tertio ad decimum septimum •
Hispalensis coepit ita a nostris appellari, quod ex coniecturis credatur
scriptus Hispali • Fuit Martini Aialae Archiepiscopi Valentini , scriptus
aera 949. vt in eo dicitur, id est anno Christi 911. In hoc sunt Concilia,
quae vulgo habentur etiam in veteribus impressionibus , sub recepta ilia
in omnibus mss. diuisione, ab * Isidoro, vt puto, primum vsurpata , nem-
* S. Isidorum
Episcopum Hispalensem
(1) Concilium Toletanum xni. ex ita mutilum , vt nondum editum did
editione Merlini Ferezii tempore erat potuerit,
in-
telligit.
NOTA
BALLERINIORVM